CAPUT XIII. Quod, dum exponitur quid Saturnus quidue sit Genius, uterque unus Iuppiter esse doceatur.
Sed quid de hoc Ioue plura, ad quem fortasse ceteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sint omnes, siue quando partes eius uel potestates existimantur, siue cum uis animae, quam putant per cuncta [*]( 16 Sall. Cat. 11 ) [*]( 4 esset aliud e sint I 6 pecuniae C praua V 8 satis J? 9 etjet C 11 non possunt, non sup. dan., I 13 et om. ei 18 per- tineret C 23 Genius] ianus p docetur p 25 inanis C opinio plurimorum sup. lin. C 26 ipse sint albdelakf; ipsi sint C; ipse sit a2 p q v )
321
diffusam, ex partibus molis huius, in quas uisibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturae quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et Saturnus? \'Unus, inquit, de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est.\' Nonne expositio uersuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Iouem esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est Genius? \'Deus, inquit, qui praepositus est ac uim habet omnium rerum gignendarum.) Quem alium hanc uim habere credunt quam mundum, cui dictum est: \'luppiter progenitor genetrixque?\' Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique reuocat, ut tamquam uniuersalis genius ipse mundi animus esse credatur. Hic est igitur quem appellant Iouem. Nam si omnis genius deus et omnis uiri animus genius, sequitur ut sit omnis uiri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa conpellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per hoc Iouem.
CAPUT XIIII. De Mercurii et Martis officiis.
Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non inuenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt, sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi [*]( 2 ammin. I 3 numina C quid ... Saturnus om. at 4 princibus C 5 omnium sup. lin. C 6 ualeri C l 7 mittere C ab d e p; emittere 1qv (cf. supra 317, 3) 13 rationalem m. 2 in fine uersus l 17 df. et 9!ppi9 uiri 9oiniV9 df. et omnia uiri animus genius C omnes et animos et 18 etsi e 25 mundi partes C elementif C 26 saltem eos e 27 ammin. d I ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 21 )
322
deorum dominatur, si secundum eius arbitrium Iuppiter loquitur aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdum est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est, Iouem descendere uoluisse, et curam nostri sermonis, quo pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc idem ipse est Iouis adque Mercurius. Quod si sermo ipse dicitur esse Mercurius, sicut ea, quae de illo interpretantur, ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo ‛Ερμη̃ς Graece, quod sermo uel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius; alas eius in capite et pedibus significare uolucrem ferri per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur) — si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum sibi deos faciunt eos, qui nec daemones sunt, inmundis supplicando spiritibus possidentur ab eis, qui non di, sed daemones sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem mundi inuenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque naturae, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est, quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod uel falso uocetur deus.
[*]( 2 accipit a de 5 pecora//////, eraso uocabulo repetito, C 6 vcoram C quo \'C d; qua ablpqα k; quia e f 12 utique ad sermonem v 13 hermenia codd. 17 nuntiantur C1 19 ųęç punctis deletum C 22 agere e 24 optabiliue Cl alb <<eJF ak l; optabili/s C2 j optabile eia a*qv 27 tam ........ deus om. e ) 323
CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
Nisi forte illae stellae sunt hi di, quas eorum appellauere nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et tamen ei praeterea dant non paruam substantiam, omnium uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere aput eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur claritate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quae putatur obscurior, superior est adque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Ioue superior? An uanitas fabulae, quae regem Iouem facit, non potuit usque ad sidera peruenire, et quod non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Ionis mundus est et habet tamen. An iste causam suam conposuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut [*]( 4 quae C 12 contendant om. 01, in marg. m. 2 contendunt 24 capitulio C 25 est permissus obtinere v 26 si] nisi b2; sed d p quia I C b d l p; propterea quia a e q v Domb. omnis C 27 iouf C 30 solas om. C ) [*]( 21* )
324
eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non sunt partes mundi, sed actus hominum: quur Arieti et Tauro et Cancro et Scorpioni ceterisque huius modi, quae caelestia signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus constant superiusque istis in summo caelo perhibent conlocata, ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet, nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios habuerunt?
CAPUT XVI. De Apolline et Diana ceterisque selectis dis, quos partes mundi esse uoluerunt.
Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen ut in. aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum praesidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat!, et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus est \'progenitor genetrixque\', quod omnia semina ex se emitteret et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et lunonem, et ideo ei secundas causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum \'progenitor [*]( r 1 femo C 3 fcorpio C d huiuscemodi i 4 stillis C sed et e a 5 istι̣f̣ m. 2 corr. e 8 ne om. e 14 in sup. lin. I 17 ambas e ten . sagistas e1 18 pertendunt l; perdant e 19 horcum C e 20 praeponunt, in marg. pponunt, e 21 uel illum ante maC. sup. lin. I c 24 exemitteret d emitteret qv; mitteret Ca b e l p 25 receperit Cl matrem etiam l 26 gerere d 28 tribuunt rerum v )
325
genetrixque deum\', quia secundum eos totus ipse mundus est Ionis. Mineruam etiam, quia eam humanis artibus praeposuerunt nec inuenerunt uel stellam, ubi eam ponerent, eandem uel summum aethera uel etiam lunam esse dixerunt. Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putauerunt, quod ipsa sit terra, quamuis ignem mundi leuiorem, qui pertinet ad usus hominum faciles, non uiolentiorem, qualis Vulcani est, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes istos selectos deos hunc esse mundum uolunt, in quibusdam uniuersum, in quibusdam partes eius; uniuersum sicut Iouem, partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem, ut Lunam, uel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt. Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem uinceret, Iuno stella. Similiter Minerua summus aether et Minerua itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existimant Unam uero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna et Ceres.
CAPUT XVII. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de dis pronuntiarit ambiguas.
Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae [*]( 1 mundus ipse v 2 qui f artibus] mentibus a 3 nec ..... podam nerent correctoris m. in marg. infer. C 6 pertineat e 9 quibuf,uniu. C ut 10 sic C 11 ut lunam ab de Zp qk f; uel Iun. C; et lun. v Domb. 12 unum ... aliquando om. ll 13 plures om. e 14 iuppiter ipse e 16 inuno e 18 ethaere. minerua C 23 v. XVII cum superiore co- haeret in C 25 pronuntiauit p 26 et cetera e 27 sed potius inplicant om. (1 )
326
opinionis inpulerit, ita huc adque illuc, hinc adque illinc insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam aliquid adfirmare maluerit. Nam trium extremorum primum de dis certis cum absoluisset librum, in altero de dis incertis dicere ingressus ait: \'Cum in hoc libello dubias de dis opiniones posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem reuocem, quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam summam.) Ita non solum istum de dis incertis, sed etiam illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de dis selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putauit, ingressurus huius ciuilis theologiae uanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat rerum ueritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: \'De dis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedicauerunt eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem, non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, dei scire\'. Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt. Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram, caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, adque huius modi cetera, sicut hanc totam molem adque naturam
[*](1 illuc hinc in ras. C adque illinc inl m. 1 sup. lin. C 4 ut editur mas.; cum de diis certis v 5 ingressus, in m. 2 in ad corr., e 6 putabit m. 2 in rae., in marg. que putabit, e; putab/i/t, radendo ex putabunt corr., d; putauit C all 9 que. e in o corr. I perscribam d1; praescribam C al b del p omnia ut adj omnia aut p ad aliquam delqa; ad om. Ca b p k f 10 istud II certis I 11 ceteris e 12 theologiae l 18 colophonios ,P Domb. scribit C a d e l p q v; scripsit b Domb. 19 est enim C; enim est rell. v 20 nec... opinata tarum m. 1 in marg., e 21 opinarum t; opinandarum C 23 esse ante mundum om. I 25 huiusce modi e ) 327
ui quadam inuisibili ac praepotenti regi adque administrari certa animi stabilitate credebat: ita poterat adfirmare de Iano, quod mundus ipse esset, aut de Saturno inuenire, quo modo et Iouis pater esset et Ioui regnanti subditus factus esset et cetera talia.
CAPUT XVIII. Quae credibilior causa sit, qua error paganitatis inoleuerit.
De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra et sollemnia constituta adque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem dolere cogamur. [*]( 1 ui] ut C inuisibilia ac Cd 2 certe ex 3 ipse sup. lin. I aut , esset na. 1 in marg. e 4 reg//nanti, na eras., C 9 credib. redd. om. d uerbis Cum perhibentur incipit c. XVIII in C 11 eius C1 b d l p; eorum C2 (in marg.), aqk2 f 12 ppter, in marg. ., per, e 14 orantibus It 19 est] ea e quem 11 22 geṇ̇ę̇nerator C )
328