De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXXIII. Quod iudicio et potestate Dei ueri omnium regum adque regnorum ordinata sint tempora.

Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque [*]( 3 inde a nobis v 5 liuer. L 10 religionis C noluerint p 18 et aup. lin. A 24 aptius LACab1dpk f Bombartius b2eqatl 29 sunt p )

207
hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere et habere seruientes, possunt et non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas.

CAPUT XXXIIII. De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt.

Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec [*]( 1 fortuito L A1 Cbj dep ak; fortuitu ab3qv 3 temporis e 6 et habere om. A1 et hab. seru. poss. et non om. ex seru. usque ad et habere om. a h[abere sejruientes. litt. inclus. m. 2 in ras., C et non babere et habere L A C b dp q JJiibn. Domb.; et habere om. v 8 seruiet, m. rec. superscripto illis, C regna mundi huius ds bonis et malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant. et ideo regna terrena, glossa marginali inserta. e 10 haec ab eo om. C1 13 et thunc L; ahi/nc, i ex u radendo corr., A et tunc superscripto iam b 17 do ex dfh corr. C\' 20 cognosceretur LACdp; cognoscerentur ab e qx Domb. 23 ante A1 24 liuer. L )

208
Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam [*]( 2 incrediuil. L 4 manibus ipse seruauit LAC at bpq et omisso manibus e; man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o lJomb. 5 canica e 6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non ante uicerunt ont. e 15 segites Cl 16 bobes L A 17 falsorum ont. C\' 18 putarunt L A Domb.; putauerunt Cv 21 postremum C christum sup. lin. C 23 gentisque C\' illi e 28 confinctum A )
209
quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitatis modus.

PRAEFATIO.

Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam diximus, et ubi uisum fuerit opportunum esse dicemus.

CAPUT I. Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse nec in stellarum positione consistere.

Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum [*]( 1 sequendi C 2 EXPL. LB. lIII. INC. V £ A AURL. AUG. EPI. I ADVERSVM. PAGANOS j DE CIVITATE DI. FINIT LIB. IIII I INC. LIB. QVINTVS. I AMEN. C 10 possunt habere Ce 17 stillarum C 22 rationauili L ) [*]( IIXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 14 )

210
dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt. usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero, qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, genere humano decernente fuerat euertenda. Quale deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate a. summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit illa positio praedicens futura, non agens (non enim [*]( 6 pondere et 9 sed qui L1 Al Cab dek ƒv; sed et qui L2A2pqa. Domb. 11 aliud agit v 13 est non Ll A eos b2qv 16 accedat C1 18 a/fum‿malliuf potestate!p A 24 adhibe//tur syllaba re erasa C 26 auo om. 01 30 loquutio L A )
211
mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: \'Mara ita positus homicidam significat\', sed: \'homicidam facit\'; uerumtamen ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil umquam dicere potuerunt, quur in uita geminorum, in actionibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque rebus ad humanam uitam pertinentibus adque in ipsa morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento seminati?

CAPUT II. De geminorum simili dissimilique ualetudine.

Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur, geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philosophus astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medicinalis, quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum [*]( 17 de Fato? ) [*]( 3 significat sed] signiflcaset C1 4 eos non C eos m. 1 sup. lin. L 6 repperire fle codd.; se reperire v quid L A C ab d ep q a k; quod f qui v t ffit b; sit a e q; est p quod] de quo aa; ut q 10 eis om. Ll 16 De simili dissimilique ualit. gem. p dissimiliae ualet. C 17 hyppocratem L A; hippocraten C, yppocraten d, ippocraten 20 istoi- CUI L Al, stoicis 01 22 soleuat L 26 acceptauilior L crediuilior L 27 concumuerent L ) [*]( 14* )

212
concumberent, ita primordia conceptorum adfici potuerunt, ut consecutis ex materno corpore prioribus incrementis paris ualetudinis nascerentur; deinde in una domo eisdem alimentis nutriti, ubi aerem et loci positionem et uim aquarum plurimum ualere ad corpus uel bene uel male accipiendum medicina testatur, eisdem etiam exercitationibus adsuefacti tam simi lia corpora gererent, ut etiam ad aegrotandum uno tempore eisdemque causis similiter mouerentur. Constitutionem uero caeli ac siderum, quae fuit quando concepti siue nati sunt, uelle trahere ad istam aegrotandi parilitatem, cum tam multa diuersissimi generis diuersissimorum effectuum et euentorum eodem tempore in unius regionis terra eidem caelo subdita potuerint concipi et nasci, nescio cuius sit insolentiae. Nos autem nouimus geminos non solum actus et peregrinationes habere diuersas, uerum etiam dispares aegritudines perpeti. De qua re facillimam, quantum mihi uidetur, rationem redderet Hippocrates, diuersis alimentis et exercitationibus, quae non de corporis temperatione, sed de animi uoluntate ueniunt, dissimiles eis accidere potuisse ualetudines. Porro autem Posidonius uel quilibet fatalium siderum adsertor mirum si potest hic inuenire quid dicat, si nolit inperitorum mentibus in eis quas nesciunt rebus inludere. Quod enim conantur efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus actibus moribus casibusque diuersitas, aut plus etiam ualet, quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel [*]( 3 noscerentur L A1 5 accipiendum codd.; afficiendum v 8 eisdemque LAC b de p qj eisdem a v 9 sunt siue nati C; natique sunt a 11 effectuum L A Cb d p aX:\' Domb.; affectuum aeqk2 17 si ante diuersis m. 2 C 19 autemj quidem q 20 possidonius L LA e q side- r/um, e (?) eraso, C miror da 23 de sup. lin. A 25m uooroscopu,cant C 26 uoluptatibus C 27 actibus sup. lin. Cti morbus e 28 humilitates el * )
213
nobilitas, cuius maximam diuersitatem non nisi in hora, qua quisque nascitur, ponunt. Ac per hoc si tam celeriter alter post alterum nascitur, ut eadem pars horoscopi maneat, paria cuncta quaero, quae in nullis possunt geminis inueniri; si autem sequentis tarditas horoscopum mutat, parentes diuersos quaero, quos gemini habere non possunt.

CAPUT III. De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathematicus adsumsit in quaestione geminorum.

Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam figuli ui quanta potuit intor?isset, currente illa bis numero de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit; deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. <Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima perhibentur in moribus casibusque geminorum.\' Hoc figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur. Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere [*]( I quuius L A1 cuius rei e 2 ponit L A 3 paria cuncta codd.; cuncta par. v 4 quae.... inueniri om. Ai 17 rapacitate caeli codd.; caeli rap. v 20 motibus L A dp; montibus e; casibus motibusque C 24 alteri non obueniat om. A1 30 possint C )

214
nascentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima plurimumque diuersa monstramus? *

CAPUT IIII. De Esau et Jacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.

Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria ut de insignibus loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt: [*]( 2 consoli C1 11 maioris ex in m. 1 sup. lin. L 15 uigilabat alius b et alio L A Cab dep; et om. qv Domb. 16 tacebat alius codd. (tacebat et alius d); al. tac. v 17 sidereum 01 18 consolantur C\' 19 seruibit L 20 alius non dilig. om. bl non diligebatur, m. rec. superscripto a patre, a 21 indeptus est alter Z1 A; alter ind. est Cab del v; alter adeptus est e2p q 22 tanta, in marg. \'tn\'. I quanta, e 25 ita ZA\' 27 temporalia (7 )

215
quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia conuincantur?

CAPUT V. Quibus modis conuincantur mathematici uanam scientiam profiteri.

Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tempore, non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent, quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt? Quur potuerunt diuersis temporibus peregrinari, diuersis temporibus ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegrotare? Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritudinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando [*]( 7 morbus p a Domb. 15 quid e; qui C\'J 16 diuersitatisualere A 21 mora A Cabdepqkƒv; //iora, prima littera mutilata, L; ora a; hora Domb. 23 habeat Ll 24 inceptu, con m. 1 superscripto, C 26 cODstill. Cd 27i de L 28 inpecto Cl 30 natibit. L )

216
aegrotaturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere non possit? Aut si duorum uno momento temporis conceptorum potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut alter prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno. sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, et uno momento temporis sub una eademque caeli positione de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt, [*](1 habeat XA1 6 ///tanta, litt. tan erasis, C 11 uibend. L 13 nasceretur .......... prior om. bi cur .... nascantur om. ei 14 nascantur codd.; nascuntur a inpedit codd.; impediat v 17 permittit b2 18 si e omnis L A Cdeak1 Domb.; omnia a v 19 quur it (cur) codd. praeter q; quod q v tempore mom. ụṇο̣ b uno mom. r 20 uerba concepti usque ad I. 22 caeli positione m. 2 in infer. marg. d 21 oraram sup. din. C 23 duo pariter matribus e 24 possint L 1 abepak; possint, int m. 1 in ras, C; possunt qfv uibendi L 26 non om. e potuerunt A )
217
si hora conceptionalis inueniatur, multa ab istis dici posse diuinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium mirabilem gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis pariter aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus idemque philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem tempore fuisse conceptos, ut hoc, quod similiter simulque aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus adligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si propterea mutantur fata geminorum, quia temporibus diuersis nascuntur, quur non potius intellegamus iam fuisse mutata, ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata natiuitatis uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis ordo nascentium?

CAPUT VI. De geminis disparis sexus.

Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera femina? Nouimus geminos diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt, ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes [*]( 1 dici///, mus eras., e 2 dininias LA Cab1depqkƒ Domb.; diuinos a; diuinis b*v 3 eoneumueret Lk 5 astraloguB A 13 uerba inde ab ad aequitatem usque ad ipsis quidem p. 218, 25 unius folii iactura in L excidisse et hanc lacunam in apographo ab alio demum scriba inserto singulari folio expletam esse, in praef. monui 14 eadem IUp. lin. I facta l si propterea in ras. C 17 mutata I 18v commutet C;v commota I 22 conceptionibus l 25 Nouimus, init. c. j\'I, C adhuc uigent codd.; uigent adhuc v )

218
corporum species, quantum in diuerso sexu potest, instituto tamen et proposito uitae ita sunt dispares, ut praeter actus, quos necesse est a uirilibus distare femineos (quod ille in officio comitis militat et a sua domo paene semper peregrinatur, illa de solo patrio et de rure proprio non recedit), insuper (quod est incredibilius, si astralia fata credantur; non autem mirum, si uoluntates hominum et Dei munera cogitentur) ille coniugatus, illa uirgo sacra est; ille numerosam prolem genuit, illa nec nupsit. At enim plurimum uis horoscopi ualet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque sit, in ortu ualere dicunt; numquid et in conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae uis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in geminis momenta conceptus. An forte quia diuerso horoscopo nati sunt, aut ille in masculum, dum nascerentur, aut illa in feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias adflatus quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et lunaribus incrementis adque detrimentis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus oceani; non autem et animi uoluntates positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, admonent ut quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare. Quid enim tam ad corpus pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione siderum diuersi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid [*]( 1 institnto ..... sunt dis] om. 01 2 et om. II 3 uilibus 11 quod ex cum corr. C 9 ius C d 12 u/bi, t eras., C unam C 13 cum sup. lin. C 15 OPOCKOnO b 16 ctt in ras. I nasceretur ol 17 abs. d. posset sup. lin. e 18 possit 1 adflatos CJi 19 solere 1 21 detrimentis C 1 at b de pqak I Domb.2; decrementis (12 V 22 rarum C1 concas 16 23 et om. al sider/um, eraso e, C 24 fug fubdi I quia ex quQ corr. e actos C1 relegare 11 25 ut om. C\' )
219
insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, quae ad horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem, sexum diuersum a fratre non haberet; et positionem siderum, quae fuit ad horam nascentium, facere potuisse, ut ab eo tam multum uirginali sanctitate distaret?