De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXIII. De Felicitate, quam Romani, multorum ueneratores deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro omnibus sola sufficeret.

Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Quur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret.

Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, [*]( 7 possit A 10 romulus m. I ex romanus corr. C 12 instruxit A 19 cloacinam Aapqv; cluac. C; cluatinam d; clueacinam e felicitatem C e 20 forte in tanta mei codd., v; in tanta forte a Domb. 26 hoc om. at iam om. al 29 est sup. lin. A enim est v 30 l1erax A\'; uere At )

192
quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium?

Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant, Felicitas constituta eat? Templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, • qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi \'suo nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret [*]( III 1 quod Al 3 felicit. indign. A 5 clociana A; incqacina C 6 no- mina A1 10 tien conseD,tes C; consentientes a 11 adiberi A I electos A Cl al bl d e p nk f 16 inuenire Cl 17 timeat se v 18 ago ria A\' 21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiori] kinc redit L 29 fabricari L A b e p; fabricare C rell. v Domb. )

193
praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est. per augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; adque ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, Martem, Terminum, Iuuentatem; adque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuuentate contemtus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat Iouem. Aut si non cederent, non id contemtu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere.

Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam \' loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Romani ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina [*]( 2 nomini ex I principi, m. rec. superscripto ioui, A 4 loco Ll 5 commemorabi L 6 ideo] deo Cl; eide e 7 instructum 01 10 marte om. A1 iubentate m. 1 sup. lin. L; iuuenta al; iuucntute oa 11 profecto ...... Iouem om. bl fecerit d; faceret p 12 non ideo A non ad contempto e2 facerent] fugerent p 13 uel obscuri e q 19 cibibus L 22 uelit.... felicitatem om. Cx ad infelicitatem d 25 possit C ipsa/, m eras., C \' 27 romanos 01 29 flumina A1 ) [*]( XXXX Aug. opera Bectio V pare I. ) [*]( 13 )

194
pertinerent. Sed postquam Ioui templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. Sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui uerum habet, non petit.

CAPUT XXIIII. Qua ratione defendant pagani, quod inter deos colant ipsa dona diuina.

Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone. inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appellabant deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum; sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum: sicut a bubus Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus. quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae [*]( 1 ac] adque A 6 deor. falsor. v 8 dona Dei v 9 ea om. C1 V 12 vlingit A 13 petet C1 21 adpellauant L; adpellebant A1 22 deos ... sentiebant om. A1 uocauula L 25 a pomis L A & ep; sicut a pom. C rell. v Domb. 26 bobonam e bobem L 29 quia dat A )

195
concordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud adtenditur a quo felicitas datur.

CAPUT XXV. De uno tantum colendo Deo, qui licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur.

Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem: quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem. Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri pulchri inpudicus amator et raptor. [*]( 1 quum Ll 8 obdurauit A persuadeuimue L 9 iam m. 1 sup. lin. L 12 eius nomen v et ideo edd. Mett. iMMitis codicibus 13 qụạṃquam C appellare Lab de p q v; appellari A C 14 indicarunt a et sic ex coni. Domb.; indicant q; iudicarunt L A C rell. v 19 repudientur e deorum Ll 28 adultor d; adulterator edd. Mett. ) [*]( 18* )

196
CAPUT XXVI. De ludis scaenicis, quos sibi di celebrari a suis cultoribus exegerunt.

Sed (fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: diuina mallem ad nos.\' Merito displicuit uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Quur ergo ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscribuntur? Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: Quid nos fecimus! Ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. Inter eorum commemoratur uirtutes et miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit adque in lectica adlatus est in [*]( 4 Tusc. I, 26 ) [*]( .*Ii 5 mallem, in margine male, e 6 nconfictor L 8 exibentur A 10 an non qv 11 Ipsi om. A di sup. lin. L 12 fierent a e praenuntiarunt codd. v; praenuntiauerunt Domb. 14ca platos C monstrarunt L A C reM. v; monstrauerunt Domb. 16 latino C q 18 por i pulos peccante et 20f jludifcelerạtatem, fce at. a in ras., A 21 postero codd.; postera v 25 quum L 27 magistratum A )

197
senatum expositoque somnio recepta continuo ualetudine pedibus suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari. Quis non uideat, qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum, ui conpulsos esse exhibere talibus dis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogentibus numinibus iussu senatus instaurabantur. In illis ludis corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur, nisi diabolo seruiretur? Itane iste Romanum conderet dilataret conseruaret imperium, quouis Romano, cui talia displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?

CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaeuola pontifex disputauit.

Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos [*]( 3 instaurare Al qui C\' 4 maligni e1 6 exibere A 11 placen bant IA C a3b d e1 p q (1,1 k fv; placabant ax e2 a2 12n fictis L; factis b 13 diabulo C. sub diabulo a serbiretur L 14 disp!. tal. v 16 ita om. C 19 de ante quibus om. C 21 litteras L A\' C &1 dp qj litteris A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1 )

198
Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.\' Quid aliud? \'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec aetatem nec definita corporis membra.\' Haec pontifex nosse populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi reperiatur adque ab deorum natura longe absit.s o Scaeuola pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices: deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum iniuria, de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt, [*]( 1 proditor C1 2 a sup. lin. L; ab A 3 sunt e habebant t 7 regione C1 ciuitatis <7 d; om. al 8 uarro ipse codd.; ipse V. v 9 lineranduB LA 12 nidilicet C 13 faciant LAp; faciunt C rell. v Domb. 14 adulterari Cl pl 15 ac] ant qa 17 cycnum C concunbat C1 20 reppeJiatur A Ce ab eorum A1, a deorum A1 < 21t nealef, ne et 1 in ras. L 22 deferent 01 24 respondeat d; respondet a inportatiB Ll )
199
daemones sunt. praua docent, turpibus gaudent: non solum non deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. Iam uero si aduersus eos Ionem iuterpelles, maxime ob eam causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: nonne etiamsi Deum Iouem nuncupatis, a quo regitur totus adque administratur hic mundus, eo illi fit a uobis maxima iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eorumque regem esse perhibetis?

CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.

Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent, Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue contemtis adque illo uno cognito et fide sincera ac moribus culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque [*]( I non ante deputant om. Ll C1 4 iobem L A 5 plurima a 6 Iouem om. e a sup. lin. L 8 quo e colendum cum istis a 19 colerunt Ll 20 tanto At 25 si non q 26 patrem om. it aesculanum L A a ab depq2v; Aescol. Domb.; esculanium qt )

200
haberent, et post haec acciperent sempiternum, siue hic haberent siue non haberent.

CAPUT XXVIIII. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas uisa est indicari.

Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspiciorum, remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed [*]( 4 felicitate p 5 et stabil. om. p 6 pulcerrimum C 9 martiam C 10 tenerent e 12 Iuuentatem] inneritate e 14 eam radendo in ei mutatum C; ei e 16 quod e 20 uenisset L2A Cabdepakƒ Domb.; ueniret Ll qv 24 uersus om. e quod, d m. rec., A 27 ab hannibale e 28 pulcritudo a )

201
daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani uoluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque tres prouincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum auspicium loco non cesserat Ioui, plus Hadrianum regem hominum quam regem deorum timuisse uideatur. Receptis quoque alio tempore prouinciis memoratis nostra paene memoria retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum oraculis deditus inmoderato ausu naues iussit incendi, quibus alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso hostili uulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut inde nullus euaderet undique hostibus incursantibus militem imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media tamen conpositione defixi. Uano igitur augurio deus Terminus non cessit Ioui, qui cessit Hadriani uoluntati, cessit etiam Iuliani temeritati et Iouiani necessitati. Uiderunt haec intelle- gentdores grauioresque Romani; sed contra consuetudinem ciuitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum ualebant, quia et ipsi, etiamsi illa uana esse sentiebant, naturae tamen rerum sub unius ueri Dei regimine adque imperio constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum putabant, seruientes, ut ait apostolus, creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Huius Dei ueri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti [*]( 26 Rom. 1, 25 ) [*]( 1 necesseras A\', concesseras tis 12 portauatur L 14 militem... turbatum LA C1bdepk1v; milite ... turbato Czagakzf Domb. 21 grauioresqae om. e 22 daemonicis codd.; daemoniacis v 23 etiamli, Ii sup. lin., L 25 debel itar, ba (?) eras., C 28 a quo] at a )
202
uiri et ueraciter pii, qui pro uera religione morerentur, ut falsae a uiuentibus tollerentur.