De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. De his, quae primo uolumine disputata sunt.

De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite acciderint, per alia retro tempora accidere non solere, [*]( 2 ferantur A1 3 proxumis L 4 milia LACa Domb,; om. abde pqkfv 7 si.. uideret om. p 8 non ista v ideo cultum v requirunt At; reliquerunt AJ FINIT LIBER \'III\', INCIPIT LIBER ·ΙΙΙΙ· | CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVSTINI EPISCOPI I CONTRA PAGA NOS DE CIVITAITE DEI EXPL. I LIBER TERTIVS i INCIP. LIB. ΙΙΙΙ· C LIBER \'nl\' lal EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. tu INCIPIT ·ΙΙΙΙ· AVRELH AVGVSTINI I DE VRBE CELESTI b 13 primo ḷι̣ḅṛο̣ uolumine p 15 eius om. C1; eis A1 rebusque—inhiantes om. et 16 admonentes (J1 17 punientes Cl 21 insolita bx 22 acciri derint ACabdepkf; accident, e in ras., L; acciderent a; acciderunt qv non solere sup. lin. L ) [*]( XXXX Ang. opera sectto V par. I. ) [*]( 11 )

162
eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quoniam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus. [*]( 1 his codd.; iis c 2 aduersus LACadep; aduersum bqv Domb. iustum murmur a 6 uel quos C 7 athuc L A eos sup. Itn. C n spir. et mal. ac fal. om. Cl 9 fictis L; fι̇ṅctis A 11 damnanil. L.1 12 praeuetur L; praebe//tur, re eras., C 13 prouabimus L 17 relinquerunt L A\' 18 barro L; barbaro A1 19 dispertito 01 24 fecit sup. tin. L 25 romanae A natos et eductos e 26 brebiter C1 )

163
CAPUT II. De his, quae libro secundo et tertio continentur.

Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas [*]( 23 C. 84 ) [*]( 9 tribuerint C declareret e 10 sacreligis et i sacrilegiis L A1 13 malis codd.; om. v 14 exorrent L A 17 sola ipsa LAC b P tJ; sola illa Domb.; illa sola q 18 Quid LA.Calbdepqkaif,v; Quod es at .Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione 21 bellantum L A Domb.; bellantium Cbepqv 22 brebiter C perstringit b1; astr. q libello codd. praeter q; libro qv 24 et //euersiones, radendo ex et conners. corr., a conuersationes d et interitus codd.; atque inter. v in a m. rec. superscriptum est et Ifefionef et remiffionef 25 et ex de m, 2 corr. C ) [*]( 11* )

164
urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. [*]( 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 ) [*]( 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii eras., C 7 ecaturrigines L A C al b p a. k f; scaturig. a2 de q v prolnbiones L A 8 ethnae C e 11 in illie a 12 ulla L X Cl a b2 ep q k I; nulla CJ &1 da; illa v 14 ob ante quos m. 2. svp. lin., e 16 adiuber. L A 17 hii ZA 18 uideo mihi L A transpositione m. 2 in L notata; mihi uid. C rell. v 23 oportunum Cde commendauimus, in margine: at comemorauimus A 24 solacium e1 )

165
CAPUT III. An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium.

Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), quorum duorum hominum unum pauperem uel potius mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium suum in inmensum modum adque illis augmentis curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum [*]( 2 altitudo a 3 in bono p 5 altitudinem Lx 9 uellem prius L A; pro u. C rell. v 12 tremore a 14 magn. ac lat. v 15 uelle om. a 16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum v 22 praeuitem Cl 25 hanelantem L A; anheljante a 26 sum Cl 29 cum om. e )

166
quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus est.

CAPUT IIII. Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia.

Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa [*]( 21 2. Petr. 2, 19 ) [*]( 4 athib. L A 5 uideuimus L 6 uerus deus L A v; d. u. C reM. Domb. 9 prouitas L A 10 dei dona L A C ab d ep q; dona Dei v n Domb. 11 qual, eras. m, L 14 uastat L 16 propria iniq. LA.; iniq. propr. C rell. v 18 liuer L 19 nec unius nec hominis Cd e 20 grabius L A 22 inquid C1 25 simillima p 26 iustitia. correctoris ut uidetur manu adscriptum est in margine: et pyrata alexandra respondenti C 27 et latr. codd.; et ipsa latr. v )

167
hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, imperator.

CAPUT V. De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati.

Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit, [*]( 8 Cic. rep. III, 14 ) [*]( soe 1 est om. a imperium C pietatis A 3 et loca, et m. 2 in ea corr., e 5 ei iam] etiam d 6 demta (dempta) codd.; adempta v 8 interrogaret LAp; interrogasset C rell. v 9 haberet infestum L A t V adepqakfv; infestare C\'\'; infestare haberet e2; infestaret Domb. id id 10 urbem C1 ego L; ego id Alp; ego,!;\' A2; id ego C reM. 11 exigo C1 15 dignitati Cp q; dignitatis v Domb. 18 deuitas IA 22 acerue L A 23 debitandae L A oppressO a2e 24 exerc. magnum v )

168
ut ex paruo et contemtibili latrocinio peruenirent ad regnum tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus. [*]( 2 artibusque C2 3 diu sup. lin. 4 diuturnaṭạ A; diurna (J1 5 ad- iubant LA 7 unoquoquo A 10 crebit L 16 uaiulantes L A brebiss. LCl 18 gladiatores : senilis sic scripsi secundum L A C\' b1p glad., qui seru. 02 (qui m. 2 in marg.), rell. v Domb. 20 reg/um, eras. n, C 21 aliquod 01 e 22 coeperant C pofltiti e 23 liuido L A 24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel m. 2 in marg. inf. C )
169

CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis.

Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: \'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant]; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit.\' Et paulo post: \'Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit\'. Qualibet autem fide rerum uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos [*]( 3 bellam p 10 [arbitria ... erant] om. codd. praeter ql, in quo m. rec. uerba uncia inclusa sunt 11 finis a proferre, in marg. extenh dere, A 12 minus et sic l. 16 01 13 abitum L AI; abitum AS 16 perdomuit. et paulo m. 2 in marg. A 19 et sup. lin. LC 26 dugcentos C 29 inde in cetera v )

170
sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?