CAPUT XVI. De primis aput Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulneratus interiit.
Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, graui bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio [*]( 16 Hist. I, f. 9 ) [*]( 4 tarquini LAI 5 et ante tres om. qal Domb. et tres liraeolis expunct. b 7 miliaria k2 12 ipse C q; romae )J v Domb. 13 a sup. lin. C U interiit hostia uulneratus p 15 quosque C 17 tarquio C1 graue bellum v 18 in regnum redire L A Cp; red. in regn. rell. v Domb. 20 reip. 01 21 brebissimo L 24 luti4 C2 25 collatium LI; conlatin. bde et sic infra mox ille, superscripto i ipse, b 26 ipso om, LAp )
134
coniurasse cognouerat. Quod factum Vergilius postea quam laudabiliter commemorauit, continuo clementer exhorruit. Cum enim dixisset:
- Natosque pater noua bella monentes
- Ad poenam pulchra pro libertate uocabit,
mox deinde exclamauit et ait:
- Infelix, utcumque ferent ea facta minores.
Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad consolandum infelicem subiungit:
- Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit eique potius ipse Tarquinius . superuixit, Collatini collegae uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius uocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo uocaretur. Sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. Etiamne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam \'uicit amor
[*]( 4 Aen. VI. 820 sqq. ) [*]( 2 laudauil. L ■ 5 uocauit LA C2 d e 10 subiungit LAp; subiunxit C reM. v Domb. 11 uincit LACbdepqa2kfv; uicit a a.t; uincet it Verg. 13 hoste A2; hostis e superuibere L 14 superuix L a. 15 uitur C uonus I. 17 Tarquinii] bruti C (scribendum fortasse: nam et idem consanguineus Bruti) 18 cum latinum C numinis (\'I eol qui d 21 L. om. L A1; lucius m. 2 sup. lin. A; si lucius e latinus L si ante tantumm. m. 2 sup. lin. A 22 possit A 23 iuuecit retur L; iubetur eI 24 iuni L At 25 ui C ) 135
patriae laudumque inmensa cupido*? Iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores in ciue, non nomen adtendit! Quam inpie Brutus collegam primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore! Haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in illa re publica \'aequo et modesto iure agitatum est\'. Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumtus est. Ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum adque tartareum, qui consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana res publica.
CAPUT XVII. Post initia consularis imperii quibus malis uexata fuerit Romana res publica, dis non opitulantibus, quos colebat.
\'Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant, sed quia non tam graui pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: \'Dein seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli [*]( 23 Hist. I, f. 9 ) [*]( 1 utique, superscripto x itaque, b; itaque a 2 tyranno om. C 3 L., bo erasum uidetur in L; om. At iniuste p 4 ciueno//// adtendit, litteris omen erasis, L; ciue {»9 non , nofh, bo eras. et notri extra lin. m. 2, A nomen om. p Quam] tam d inpie mas ; iniuste v o offendeuatur L 10 P.] pl. LA 11 marcus de oratina Cd e 20 diminuto b2e2qv conquieuerat Cel 22 aequo iure ac modesto L A Cp; aequo ac m. i. abd ei aequo et m. i. q v Domb. 23 expliin cauit L de C 25 regio om. eI agro om. et repellere e)
136
in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum,) Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque ciuilibus, a Sallustio breuiter intimatum est. Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia adque alia sterilia mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaborauerunt et filios suos elaborare conpellunt. Qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait? Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur\'. Porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala
[*](20 Hist. I, f. 10 ) [*](1 in om. A; L hic mutilatus eat 2 plebes Ll C v; plebs Lz A rell. 4 sibi iura v 5 utrique LA 9 inquieta non at 10 brebiLter, ..... soli]da, uerba inclusa in marg, super. na. 1 scripta sunt, L 12 tembilia e 14 haec et? 16 quan/do, n ex m corr. L 17 autoribus L 18 edicendis L1 19 elaboraberunt L 20 ferent X1 C1 e/go, eras. r, L 21 cibilia L A 23 plenis L A 24 cibes L 28 historiae om. L1 ad m. 2 extra lin. C liuert. L ) 137
ciuitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare conpulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aeterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel cuncta sufficimus.
Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam illi turba tot numinum cum suo maximo adque optimo rege, cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis [*]( 7 oibend. L 9 prius et m. 2 sup. lin. C, alterum et om. C 12 ergo erant LACbdp; erant ergo aeqv Domb, 13 huius mundi v 14 bendit. L A 16 et sup. lin. L inscensum corr. Lud. Vives; incensum codd. 17 iobis LA 18 illa e2 19 liuer. L 21 opperibetur Cl 23 lauor. LA 24 melius bl; emilius 02; meuius e 25 quia L.i Ie deak1; qui A2abp qk2fv 27 lucia e 28 equintum C tumulto 01 )
138
inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum uel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per decem continuos annos male pugnando crebras et magnas clades aput Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas ingrata damnauit? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliauerunt, incenderunt caedibus inpleuerunt? Ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pestilentia grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum adque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma aduocare adque adhibere conpulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat,
[*](1 inut. pop. L A C dp Domb.; inut. inane remedium pop. a e a\' k2 I; inut. sine remedio pop. C m. 2 in marg., b qa2klv 6 beios L A tam 8 dominauit 01 10 pestilentiatp C\' 12 beient. L A; ualentibua C\' 17 depraeh. ZAC\' 19 samnibus C\' phoedue C 22 in uestim, L A C a d p; cum uestim. beqv Domb. 24 lauor. L uicti L A flumine A1 C1 25 intolerauili L A escolap. sic semper LAC 26 athibere L A 27 iobem L iam diu ont. q 28 uacauerat LAO a b2 depqv; uacuerat blalkl Domb. ) 139
non permiserant fortasse discere medicinam P uel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati pel\'emti sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? uel quando post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremtione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod nulli dictatori ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio grauius crimen fuit?
Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant, ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant, militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: <Dico te, Pyrrhe, uincere posse Romanos\') adque ita, siue Pyrrhus a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit, ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diuinum, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores. [*]( 2 bruttiis LA (J2 e; Brutiis v Domb. 4 seipptem C 6 post graues et long. v 7 in L excidit folium uerba Ianiculum usque ad solet p. 140, 15 continens; in I m. recentiore lacuna expleta est singulari folio (40) male inter f. 39 uerbis Camillum tandem p. 138, 7 desinens et f. 41 uerbo subueniretnr p. 138, 7 incipiem inserto diremptione dela; direptione Cap q k ! v; dereptione b malij malitiae e 9 dictato recrearetur CK 11 et ante quod om. I etiam praesenti p 13 crebuerunt I 15 e/gestatem, f (?) eras., C; aetatem l 17 hostes G\'i; ostis I 21 siue] sicut I 22 fatidius Cn 24 cladis I 25 ut etiam I )
140
Adque in tanta strage bellorum etiam pestilentia grauis exorta est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, grauidae moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili inmanitate saeuiens, ut niuibus horrenda altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie , duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeuiit, quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo grauius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris de diuinatione commemorat, magis interpretibus ut possunt seu uolunt dubia coniectantibus credi solet. Tunc ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes sacras multi occupatas priuatim tenerent: sic interim a magno inperitiae uel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine prohibente. nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum, adque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tamquam uacua sine ullius offensione possent humanis saltem usibus uindicari? Namque tunc uelut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita adque reparata nisi postea eodem modo neglecta adque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata est.
[*]( 13 II, c. 54 ) [*]( 1 ex orta. h eras., C 3 se erasum l se excusabat l 4 arciatrum l 5 etiam Clp; iam rell. v Domb. 6 hiemps Id 10 pestil. \'CKTUpa ingens 1 15 si uolunt C 17 multi,tas L sic ont. C1 22 possint 01 23 namque L A C ep q; Nam quae v Domb. 27 commemoraret a ) 141
CAPUT XVIII. Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triuerint frustra deorum praesidiis expetitis.
Iam uero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium uictoria diu anceps adque incerta penderet populique duo praeualidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae ciuitates! Quam longe lateque tot regiones terraeque uastatae sunt! Quotiens uicti hinc adque inde uictores! Quid hominum consumtum est uel pugnantium militum uel ab armis uacantium populorum! Quanta uis nauium marinis etiam proeliis obpressa et diuersarum tempestatum uarietate submersa est! Si enarrare uel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Romana ciuitas ad remedia uana et ridenda currebat. Instaurati sunt ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque temporibus memoria neglegente perierat. Renouarunt etiam pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum melioribus. Nimirum ergo, quando renouati sunt, tanta copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates funereasque hinc adque inde uictorias magnos agerent ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani uicti sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo et in altero libro fecimus mentionem, uir plane magnus et uictor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum [*]( 2 triuerint] terruerunt p i quod Ll Cl d, et sic l. 8 C\' cl 8 atflictae Ll ciuitatis Cl 12 nabium L 13 etj ut e 14 scribturae fed iam Cl 21 ergo L Ap; om. q; enim C rell. v Domb. 22 cupia C 23 profectu C rapida A 26 mirabilius C Punico bello LAC b epi bel. PUD. v Domb. 28 in ante altero om. Lt e fecim. ment. ip*um LAp; ment. fec. C\'v 29 qui etiam quj primum C m. 2 corr. )
142
bellum Punicum confecisset, nisi auiditate nimia laudis et gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus imperasset. Illius uiri et captiuitas inopinatissima et seruitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima si deos illos non cogit erubescere, uerum est quod aerei sunt et non habent sanguinem.
Nec mala illo tempore grauissima intra moenia defuerunt. Nam exundante nimis ultra morem fluuio Tiberino paene omnia urbis plana subuersa sunt, aliis impetu quasi torrentis inpulsis, aliis uelut stagno diuturno madefactis adque sublapsis. Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est. qui correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei ueluti uitam perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae quam damnatae uirgines donare consuerant. Tunc uero illic ignis non tantum uiuebat, sed etiam saeuiebat. Cuius impetu exterritae uirgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus fuerant, presserant ciuitates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis oblitus inruens ea semiustus abripuit. Neque enim uel ipsum ignis agnouit, aut uero erat ibi numen, quod non etiam, si fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non repellebant, ciuitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid contra illas aquas flammasque poterant adiuuare? sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis [*]( 5 coget Ci eruuescere L aerei LACbe2pqƒk2v; aerii ei 011:1 Domb. 8 exudante Cl \' mẹmorem, me eras., C 10 diurno a 13 uest.ae, r eras., C 14 subrestitutione. re eras., A (in L litterae sub modo stitutione supersunt; fortasse scriptum erat rẹstitutione) 15 uirginis eI consuerant L A1; consueuerant C rell. v Domb. Tunc L A Cp<;; tum ab de q a Domb. 16 bibebat L A sębiebat L 18 fuerint C 20 semiustus L A C d p q; semiustiJatuB ek1; semiustulatus abak2fv arripuit e 21 agnobit L 22 potius tn. 1 sup. lin. L, om. C 24 putauantur L 26 isti C . )
143
his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et ideo, cum ea, quod corporalia uisibiliaque essent, perire contingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, et posse ad eosdem usus denuo reparari. Nunc uero caecitate mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, ut salus terrena et temporalis felicitas ciuitatis perire non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris uel salutis contritio uel infelicitas inruisse monstratur, mutare sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt.
CAPUT XVIIII. De adflictione belli Punici secundi, qua uires utriusque partis consumtae sunt.
Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium. ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum [*]( 17 Flor. 1, 22 ) [*]( 1 Bed om. C1 2 quam superscripto quum, in marpine m. 2 i\' cum, a contegeret C\' 3 Ins om. C 5 possent LA. de p; possint Cv 9 eruuescunt L; erubiscunt CI; erubescant e 13 bello Punico v nimis m. 1 sup. lin. L 14 tam om. Cl 16 Romanorum A Cp; in I. mar- gine mutilato um modo restitit; Romanum v 17 Hannibale L A Ce2 a2k; annibale ade1pqa1 f v 18 ispania LA 21 ut editur LAC rell. Domb.; quam cruenta bella gesta sunt, quam multa proelia! Quotiens v 26 clade LACp; caede a b de q v Domb. )
144
aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur. cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute conlata sunt?
CAPUT XX. De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non tulerunt.
Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius ac miserabili querella dignius quam exitium [*]( 4 numerioris C1 numero infiriniores, in marg. Biores quanto, q infimioris L A C2 a b de ];1 v; infimiores C\'; infirmioris pqak7 f iacebant Ll (J2 5 concidenda (;1 putarentur Ll 7 liuert. L illis codd.; ex illis v 9 liuertis L 13 uos v Domb.; om. L A C ab d epq non nihil facere potuistis L m. 1 corr.; facere non potuistis A p; nihil facere pot. C rell. v Domb. 16 anulos L A Cl bIll al Fi anulos aureos C2 abi deqv 17 miserauilia L 19 ferre C\' 24 exitu Cp q; exitio r sagont. C 27 in om, hi 28 hac C1 querilla C\' )
145
Saguntinorum fuit. Haec quippe Hispaniae ciuitas amicissima populi Romani, dum eidem populo fidem seruat, euersa est. Hinc enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesiuit, quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ferociter ergo obsidebat. Quod ubi Romae auditum est, missi legati ad Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contemti Carthaginem pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur, misera illa ciuitas opulentissima, suae rei publicae Romanaeque carissima, octauo uel nono a Poenis mense deleta est. Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. Breuiter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam suorum cadaueribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium fessa rerum, ne saltem captiua in manus Hannibalis perueniret, ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam trucidatos omnes se suosque miserunt. Hic aliquid agerent di helluones adque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes et fallacium diuinationum caligine decipientes; hic aliquid agerent, ciuitati populi Romani amicissimae subuenirent, fidei conseruatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere copulata est. Custodiens itaque [fideliter], quod ipsis praesidibus placito iunxerat, fide uinxerat, iuratione constrinxerat, a perfido obsessa obpressa consumta est. Si ipsi di tempestate adque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui
[*]( I spaniae L A1; yspaniao A2 3 facto C1 phoed. et sic 7. 22 C 4 ferociter ergo Ll A; ergo fer. Li C rell. v 6 obsidi/one, ti eras., C t 7 rapti Cl 8 inffectoque C 11 orroris Z1 A 12 quae] qua de e agitatur iA 16 instruxit A2 a 18 elluones Zl 20 et fidei e 23 fideliter om. ZA\'C\'p 24 fide/unxerat, i eras., L ) [*]( XXXX Ang. opera seetlo V parI I. ) [*]( 10 ) 146
pro se pugnabant adque aduersus Hannibalem opulenti erant, potuisse tempestate saeuire. Si ergo tutores essent Romanae felicitatis et gloriae, tam graue ab ea crimen Saguntinae calamitatis auerterent; nunc uero quam stulte creditur, dis illis defensoribus Romam uictore Hannibale non perisse, qui Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia, subuenire! Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius modi aliquid pro fide euangelica pateretur, quamquam se ipse nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide euangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum crediderat, non mercede breuissimi temporis, sed aeternitatis interminae. Pro istis autem dis, qui propterea coli perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium adque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt, nisi quod de illo Regulo extincto? Hoc quippe interest, quod ille unus homo, haec tota ciuitas; utriusque tamen interitus causa conseruatio fidei fuit. Propter hanc enim ad hostes et redire ille uoluit, et noluit ista transire. Conseruata ergo prouocat deorum iram fides? an possunt et dis propitiis perire non solum quique homines, uerum etiam integrae ciuitates? Utrum uolunt. eligant. Si enim fidei seruatae irascuntur illi di, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam illis propitiis multis grauibusque cruciatibus adflicti interire homines ciuitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non solum manentibus, uerum etiam fauentibus non sicut modo
[*]( 6 potuerint at 9 nisi C 10 xpo Cx 11 mercedem C 12 qui ... perhibentur om. ex coli perh. propterea om. a 13 propterea a codd. praeter b; qui propterea b v lauent. L A 01 15 saṇ̇gutinis. c similiter p, 147, 1 C 24 protiis C 25 nullof frutu C 27 possint a illi Cl 28 manentibus uerum] his uerbis desinere codicis L fol. 76 et reliquam partem libri III. usque ad uerba ... si humanum] c. 31 p. 159, 8) intercidisse in Praefatione monui ) 147
de miseria murmurare, sed sicut tunc Regulus et Saguntini excruciati horribiliter etiam penitus interire.
CAPUT XXI. Quam ingrata fuerit Romana ciuitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis domitor que Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gn. Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, lion de his, quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam, quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet [*]( 8 Hist. I 22 Liu. XXXVIIII, 6 ) [*]( 7 chartag. tt sic semper C 10 ipso ergo A e p q; ergo ipso C rell. v i ta 11 liberator eiusdemque ont. A* 12 secundụ,m C 14 dominatorque e chartagi|n////is C 20 Gfi. A Cp; gneum rell.; Cneum v 21 manlium codd. 23 strati f nisa sup. lin. C 24 licentiora C ) [*]( 10* )
148
disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis auertit Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum, quibus temporibus peiores utique in grauissimis discordiis mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. Verum tamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae, sicut alias, discordiae saeuiebant. Sed ultimo bello Punico uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani cognomen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu aduersa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione gloriosam, sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rem publicam; toto ergo isto tempore omitto ex aliis adque aliis causis etiam adque etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia
[*]( 2 reddiderint A 6 conparationem Al a Domb.; comparatione A2 0 rell. v 9 lata A. in marg. m. rec. data est lex illa ACbdep: illa lex v Domb. 10 vel nec a 15 pun. bello A 16 uno m. 1 sup. lin. C scipionis om. Cl ob om. a 17 sterpe e1 21 monstretar A C2 rell. v; monstraretur et Domb. 24 enerbem A; eneraam a; inermem p 28 ex om. dl causis om. e 29 clades om, e ) 149
maculosum; uolauerant enim pulli de cauea et Mancino consuli, ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, quibus illa exigua ciuitas Romanum circumsessa exercitum adflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt.
CAPUT XXII. De Mithridatis edicto, quo omnes ciues Romanos, qui intra Asiam inuenirentur, iussit occidi.
Sed haec, inquam, omitto, quamuis illud nequaquam tacuerim, quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes ciues Romanos adque innumerabili copia suis negotiis intentos uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inuentus, in agro in uia in oppido, in domo in uico in foro, in templo in lecto in conuiuio inopinate adque inpie fuisse trucidatum! Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum non solum uidendi nefarias illas caedes domi suae, uerum etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente mutatis uultibus ad hostile negotium in pace peragendum, mutuis dicam omnino uulneribus, cum percussus in corpore et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria contemserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non habent quur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur; olim Romani haec uana contemnunt. Si autem [*]( 1 cabea A1 3 circumsepta, in margine circufeffa e 4 romane, ne in ras. litterae m, C reip. sup. lin. C 5 alio A et sic ex coniectura h Domb.; malo C rell. v proceSserant codd.; processerint v 7 mitri/ nor u datis C roma C 11 innumerabiles copias A Cp 20 mu/tis, I eraso, C 21 mutuis repente dicam b2 q k2 f 23 contempserunt a et deos a 25 Hoc.... habent ont. C 27 contempnunt Cl )
150
consuluerunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt.
CAPUT XXIII. De interioribus malis, quibus Romana res publica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus seruiunt, fuit.
Sed iam illa mala breuiter, quantum possumus, commemoremus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae ciuiles uel potius inciuiles, nec iam seditiones, sed etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia non contionum dissensionibus uariisque uocibus in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeuiebant; bella socialia, bella seruilia, bella ciuilia quantum Romanum cruorem fuderunt, quantam Italiae uastationem desertionemque fecerunt! Namque antequam se aduersus Romam sociale Latium commoueret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, asini boues, et quaeque alia pecora sub hominum dominio fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis tectis libera uagabantur et omnem non solum aliorum, uerum etiam dominorum auersabantur accessum, non sine exitio uel periculo audentis, si quis de proximo urgeret. Quanti mali signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si etiam signum non fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.
CAPUT XXIIII. De discordia ciuili, quam Gracchinae seditiones excitauerunt.
Initium autem ciuilium malorum fuit seditiones Gracchorum agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo diuidere, [*]( 2 da taxtat C\' 12 iam plane C 15 antea quam v aduersus codd. praeter b e, v; aduersum b e Domb, sociale/, m eras., C 19 tectis oni. A\' Cl 20 aduersabantur 01 21 adeuntis at 22 quod] an d 23 Hoc si, si corr. m, in rasura uocis in, C 24 illi sua v 26 Gracchinae scripsi; graecigae C; grece q; grecorum p; Graccbiae v Domb. 28 malorum codd.; bellorum v.. )
151
quos nobilitas perperam possidebat. Sed iam uetustam iniquitatem audere conuellere periculosissimum, immo uero, ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius frater eius non longo interposito tempore! Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi alterius interfectionem L. Opimius consul, qui aduersus eum intra Urbem arma commouerat eoque cum sociis obpresso et extincto ingentem ciuium stragem fecerat, cum quaestionem haberet iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum occidisse perhibetur. Ex quo intellegi potest, quantam multitudinem mortium habere potuerit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit iudiciorum uelut examinata cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum graue erat, tanto auri pondere consuli uendidit; haec enim pactio caedem praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis hi. Fuluius consularis.
CAPUT XXV. De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita.
Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot ciues ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret. Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in ciuitate, non tantis dissensionibus dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deseruerat animos ciuium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi. Quur enim, si rebus gestis congruere [*]( 1 iam codd. praeter q; eis iam q; tam v 2 conbellere A periculosissimo Cl 3 ipsa res v 8 L. A Cp; lucius de v 10 habereetiam C; haberet etiam d 11 nf omisso milia A 13 turpidus A I I? M. A Cp; ora. d; Marcus rell. v fulbius A 24 concordia?, e eras:, A 25 contionantum A C 27 de ciuitate C )
152
uoluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An ulla ratio redditur, quur Concordia dea sit, et Discordia dea non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, illa uero mala? Nec ipse aliud secutus uidetur quam quod aduertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. Eo modo igitur non solum Concordiae, uerum etiam Discordiae constitui debuit. Periculose itaque Romani tam mala dea irata uiuere uoluerunt nec Troianum excidium recoluerunt originem ab eius offensione sumsisse. Ipsa quippe quia inter deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali subpositione commenta est; unde rixa numinum et Venus uictrix, et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo iam turbabat tantis tumultibus ciuitatem, quanto atrocius potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui operis, aduersariae suae constitutam aedem uideret! Haec uana ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione Concordiae Discordiaeque non exeunt, siue praetermiserint harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint, quibus antiqua fana fecerunt, siue et istas coluerint, cum sic eos discedente Concordia Discordia saeuiens usque ad ciuilia bella perduxerit.
CAPUT XXVI. De diuersis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus [*]( 3 uide , supra p. 73, 27 ) [*]( 1 fabricarunt A dep Domb,; fabricauerunt Cabqv 2 illa AI; nulla e1 6 igitur modo v non solum A Cp; non tantum a b de q Dotnb. 7 tauta tn. 2 ex tam corr. e 8 biuere A 9 quippe, in marg. at quoq., A 13 orbe 01 ideo i et iam, et WI, 2 extra lin., A 17 stomacantur A Cl 18 quaestione/, m eras., C 21 coluerunt C\' 22 saeuẹṇιens A 25 diuersi 01 bellis C 27 seditionis A Cab d p k Domb.; seditionibus eqfv )
153
obponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum deuitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus tribunus plebis et G. Seruilius praetor et multo post M. Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionemque perducta est. \'Bellum deinde seruile successit et bella ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, quas et quo modo ciuitates regionesque uastauerit, uix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum ualeat eloqui?
CAPUT XXVII. De bello ciuili Mariano adque Syllano.
Cum uero Marius ciuili sanguine iam cruentus multis aduersarum sibi partium peremtis uictus Urbe profugisset, uix [*]( 8 debitare A L. A Cdp; lucius ev 4 G. A C; C. d; Gaius ab eq7k Ii graius qt; cORsulp; Caius v M. A C d; MarcuB ev 5 primo om. A1 8 deinde bellum A 9 ciuilia quae A C rell. Domb.; ciuilia in quibus quae v 10 praepolleuat A 15 quod Cl 16 quas..... uastauerit om. e; in marg. m. 2: quas prouincias late cultas et ciuitates munitas regioneaq. uastauerint 21 magnitudinem C 22 loqui Cl 25 uero] ergo q ciuile 01 26 urue A )
154
paululum respirante ciuitate, ut uerbis Tullianis utar, \'superauit postea Cinna cum Mario. Tum uero clarissimis uiris interfectis lumina ciuitatis extincta sunt. Ultus est huius uictoriae crudelitatem postea Sylla, ne dici quidem opus est quanta deminutione ciuium et quanta calamitate rei publicae). De hac enim uindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus:
- Excessit medicina modum nimiumque secuta est,
- Qua morbi duxere manum. Periere nocentes;
- Sed cum iam soli possent superesse nocentes
.
Illo bello Mariano adque Syllano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque Urbe cadaueribus uici plateae fora, theatra templa conpleta sunt, ut difficile iudicaretur, quando uictores plus funerum ediderint, utrum prius ut uincerent, an postea quia uicissent; cum primum uictoria Mariana, quando de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaqua uersum caedibus factis caput Octauii consulis poneretur in rostris, Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis uisceribus interirent, Catulus hausto ueneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula flamen Dialis praecisis uenis Ioui etiam suo sanguine litaret. In ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus salutantibus dexteram porrigere noluisset.
[*]( .1 Cat. 3, 10 7 Phars. II, 142 sqq. ) [*]( 4 nec b2 5 deminutione Cb1pkl Domb.; dim. ab2ek2fv 9 perire Al C1 10 possint C quae post nocentes uulgari solebant: Tunc data libertas resolutaque legum Frenis ira ruit om. codd. 12 platea C1 14 aedidirint el; ediderunt e 15 quia] cum m. 2 in ras. e 17 capud 01 d 18 Caesares a Fimbria com. Dotnb.3 secundum Flor. II, 9, 14; caesar et fimbria codd. v domibus Abpqkf; in dom. Cdev 19 bibius d 20 nomitorias C 21 nebula, in marg. merula, e; ab nebula merula d 22 praecissis Al 24 dextram Cl ) 155
CAPUT XXVIII. Qualis fuerit Syllana uictoria, uindex Marianae crudelitatis.
Syllana uero uictoria secuta, huius uidelicet uindex crudelitatis, post tantum sanguinem ciuium, quo fuso fuerat conparata, finito iam bello inimicitiis uiuentibus crudelius in pace grassata est. lam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas caedes additae fuerant aliae grauiores a Mario iuuene adque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sylla inminente non solum uictoriam, uerum etiam ipsam desperantes salutem cuncta suis aliis caedibus inpleuerunt. Nam praeter stragem late per diuersa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius Scaeuola pontifex, quoniam nihil aput Romanos templo Vestae sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque illum, qui perpetua uirginum cura semper ardebat, suo paene sanguine extinxit. Urbem deinde Sylla uictor intrauit, qui in uilla publica non iam bello, sed ipsa pace saeuiente septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando, sed iubendo prostrauerat. In Urbe autem tota quem uellet Syllanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino non poterant, donec Syllae suggereretur sinendos esse aliquos uiuere, ut essent quibus possent imperare qui uicerant. Tunc iam cohibita quae hac adque iliac passim furibunda ferebatur licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri scilicet adque senatorio, occidendorum ac proscribendorum duo milia continebat. Contristabat numerus, sed consolabatur [*]( e 5 fuerat conparata A 0 (I b depq; comp. f. v Domb. 7 grassata A . ta 9 canone C syIlalp C inmenente C 10 desperanteṩ A 11 cunc C anis aliis A C rell. Domb.; suis alienisque v 16 perpetualjl C uirginum cura A C; c. u. a de v 17 eitinci d 19 inermia, ex inerima corr., A pugnabo e1 20 totani A 22 suggeretur A\' C\' 24 hac adque illac A; haę̇c adque ac C; hac atque hac v Domb. 25 iugulandi/, i in rasura syllabae um, C )
156
modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibusdam eorum, qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum securitas genera mortium exquisita congemuit. Quendam enim sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines • hominem uiuum, quam bestiae solent discerpere cadauer abiectum. Alius oculis effossis et particulatim membris amputatis in tantis cruciatibus diu uiuere uel potius diu mori coactus est. Subhastatae sunt etiam, tamquam uillae, quaedam nobiles ciuitates; una uero, uelut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut acceleraretur obtinenda uictoria, sed ne contemneretur obtenta. Pax cum bello de crudelitate certauit et uicit. Illud enim prostrauit armatos, ista nudatos. Bellum erat, ut qui feriebatur, si posset, feriret; pax autem, non ut qui euaserat uiueret, sed ut moriens non repugnaret.
CAPUT XXVIIII. De conparatione Gothicae inruptionis cum eis cladibus, quas Romani uel a Gallis uel a bellorum ciuilium auctoribus acceperunt.
Quae rabies exterarum gentium, quae saeuitia barbarorum huic de ciuibus uictoriae ciuium conparari potest? Quid Roma funestius taetrius amariusque uidit, utrum olim Gallorum et paulo ante Gothorum inruptionem, an Marii et Syllae aliorumque in eorum partibus uirorum clarissimorum tamquam suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem trucidauerunt senatum, quidquid eius in Urbe tota praeter arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire [*]( 1 quantum, m. 2 superscripto tunc, A 3 morityri, superscripto m. I iuffi, C 5 lantatum A homines omn, A 9 subhastatae A1 Cl; subuastatae Clie; Illuastatae A2 10 uel C\' reufiubι̣ḍục̣eretur, post a reus in marg. m. 2 duci, C 11 trudari C 12 obtinenda ... contemneretur in marg. e 15 possit C 20 actoribus C 22 cibibus A 27 in orbem totam C 28 repperire A C )
157
potuerunt; sed in illo colle constitutis auro uitam saltem uendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent tamen obsidione consumere: Gothi uero tam multis senatoribus pepercerunt. ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. At uero Sylla uiuo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes uictor insedit, et cum fuga Marius elapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, . iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos uita rebusque priuauit : Marianis autem partibus Sylla absente quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio ciui senatori pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris ambienti amplexibus non pepercerunt? Syllana porro tabula illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures iugulauit senatores, quam Gothi uel spoliare potuerunt.
CAPUT XXX. De conexione bellorum, quae aduentum Christi plurima et grauissima praecesserunt.
Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia uel potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostio inputant Christo? Crudelia bella ciuilia, omnibus bellis hostilibus, auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante aduentum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione causarum a bello Mariano adque Syllano ad bella Sertorii et Catilinae (quorum a Sylla fuerat ille proscriptus, ille nutritus), inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Syllana rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et Caesaris (quorum Pompeius sectator Syllae fuerat eiusque [*]( 7 labsus A, lapsus Cade esset elapsus v crodeliorq;, in marg. cruentior, e 8 multos A (J al b 1 d e p ctA\'; tam multos a b\'l q k2 f V 9 priuabit A 10 cibi A; cui//, if eras., C 11 fa/ta, c eras., A. 12 porro. in marg. uero, e 13 illa extra lin. m. 2 A alias] illas, in marg. alias, e 14 expoliare eqak2 18 qua insipientia om. Cl 20 hostibus 01 22 omnino perdita codd.; p. o. v 28 eiusque...... superauerat om. e )
158
potentiam uel aequauerat uel iam etiam superauerat; Caesar autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat. quam tamen illo uicto interfectoque transcendit), hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt, quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex rei publicae regendae. Pompei quippe uictorem Gaium Caesarem, qui uictoriam ciuilem clementer exercuit suisque aduersariis uitam dignitatemque donauit, tamquam regni adpetitorem quorundam nobilium coniuratio senatorum uelut pro rei publicae libertate in ipsa curia trucidauit. Huius deinde potentiam multum moribus dispar uitiisque omnibus inquinatus adque corruptus adfectare uidebatur Antonius, cui uehementer pro eadem illa uelut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium nutriretur, Cicero fauebat, sperans eum depulsa et obpressa Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem, usque adeo caecus adque inprouidus futurorum, ut ille ipse iuuenis, cuius dignitatem ac potestatem fouebat, et eundem Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum ille clamauerat, dicioni propriae subiugaret.
[*]( 1 iam om. b a 2 ponpei Cl 7 et om. Cl ille dia. arti!. reip. regendae A p; dis. ille artif. regendae reip. C reM. v Domb. 8 gaium A reM. praeter C; G. C Caiam v; 13 uitbisq; C 15 emiserat A 16 gai m. 1 sup. lan. A; G. C Caii v; 19 fabebat A oppraessa C 20 dominatio Cl inslaoraturtl, rQ m. 2 erasa littera m, C 22 fobebat A ) 159
CAPUT XXXI. Quam inpudenter praesentia incommoda Christo inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur extiterint.
Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus ciuium sanguis a ciuibus non modo in ceteris locis, uerum etiam inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum, quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi uero qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut uiuerent etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc mecum, quisquis sine studio partium iudicat; facillime agnoscit (ut omittam cetera quae multa commemoraui et alia multo plura quae commemorare longum putaui;: si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur rerum tanta uastatio, quanta illis bellis Europam Africamque contriuit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum uoces tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem uel inruptio Gallorum [*]( 7 Verg. Aen. I, 416 ) [*]( 2 Quam Cp q; Quod v Domb. inp/udenter, r eras., C 5 nostro ti sunt Christo v 6 ingra,de C 7 ca/lebant, 1 eras, C arae m. 2 in fine h uersus C numiura 01 8 hal/a/bant, a m. 2 in ras., C; hanelabaut e; exhalabant d renitebant, prius t in ras., a 10 ut edidi A Cp; uerum inter ipsa quoque deorum a b de q v Domb. 12 hic A 13 Christ. temp. v 15 illut 01 17 commemoraui.... quae m. 2 in marg. C 18 genus ante ... hinc redit I. 19 recipere Cl 20 yt rerum C 21 contribit Li christiana Cl 22 mala usque ad religionis l. 24 om. A1 eorum] quorum e 24 et ditfamat. om. A.1 inruptio L A Cp; inruptio illa ab deqv Domb. )
160
uel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio uel, quod cuncta mala praecedit, bella illa ciuilia sequerentur. Mala etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, boues locutos, infantes nondum natos de uteris matrum uerba quaedam clamasse, uolasse serpentes, feminas et gallinas [et homines] in masculinum sexum fuisse conuersas et cetera huius modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu uera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed stuporem. Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus), haec profecto etiam grauiter laedere potuerunt. Legimus aput eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis uertice usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur, ut pices nauium soluerentur. Hoc utique non leuiter noxium fuit, quamuis incredibiliter mirum. Eodem rursus aestu ignium tanta ui fauillae scripserunt obpletam esse Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxauere Romani. Lucustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani prouincia, litteris mandauerunt; consumtis enim fructibus foliisque lignorum ingenti adque inaestimabili nube in mare dicunt esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus adque hinc
[*]( 3 alia, superscripto x illa, b incredibiliter codd.; incredibilia v 4 prudigia Cl 7 uerba quaedam LAp; quaed. uerba C reM. v 8 [et homines] glossam esse ratus inclusi; in homines et uett. aliquot editt. t et sic Stange (1850) 12 Sed , et m. 2 sup. lin. A 16 litus LAC e; littus v Domb. ferb. mare v 17 urerentur L A C b dep; exurerentur aqv Domb. ut LAClbdpakl Domb.; et C2aeqk2fv ut pisces morerentur. ut pi/ces (s eras.) nau. solu. d 20 catenensis A I d; catanensis e pressa LACdepakf Domb.; oppressa a q., diruerent e 22 locust. LAlCd; locust. A2abepqv africam C 23 prodigiis A 26 deiectos, m. 2 ex diectum corr., e quia e1 mortui redditique ei ) 161
aere corrupto tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis. Tunc Uticae ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confirmant. Talis itaque uanitas, qualem ferimus eique respondere conpellimur, quid horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis uideret? Et tamen dis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista uel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.
CAPUT I. De his, quae primo uolumine disputata sunt.
De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite acciderint, per alia retro tempora accidere non solere, [*]( 2 ferantur A1 3 proxumis L 4 milia LACa Domb,; om. abde pqkfv 7 si.. uideret om. p 8 non ista v ideo cultum v requirunt At; reliquerunt AJ FINIT LIBER \'III\', INCIPIT LIBER ·ΙΙΙΙ· | CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVSTINI EPISCOPI I CONTRA PAGA NOS DE CIVITAITE DEI EXPL. I LIBER TERTIVS i INCIP. LIB. ΙΙΙΙ· C LIBER \'nl\' lal EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. tu INCIPIT ·ΙΙΙΙ· AVRELH AVGVSTINI I DE VRBE CELESTI b 13 primo ḷι̣ḅṛο̣ uolumine p 15 eius om. C1; eis A1 rebusque—inhiantes om. et 16 admonentes (J1 17 punientes Cl 21 insolita bx 22 acciri derint ACabdepkf; accident, e in ras., L; acciderent a; acciderunt qv non solere sup. lin. L ) [*]( XXXX Ang. opera sectto V par. I. ) [*]( 11 )
162
eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quoniam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus.
[*]( 1 his codd.; iis c 2 aduersus LACadep; aduersum bqv Domb. iustum murmur a 6 uel quos C 7 athuc L A eos sup. Itn. C n spir. et mal. ac fal. om. Cl 9 fictis L; fι̇ṅctis A 11 damnanil. L.1 12 praeuetur L; praebe//tur, re eras., C 13 prouabimus L 17 relinquerunt L A\' 18 barro L; barbaro A1 19 dispertito 01 24 fecit sup. tin. L 25 romanae A natos et eductos e 26 brebiter C1 ) 163
CAPUT II. De his, quae libro secundo et tertio continentur.
Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas [*]( 23 C. 84 ) [*]( 9 tribuerint C declareret e 10 sacreligis et i sacrilegiis L A1 13 malis codd.; om. v 14 exorrent L A 17 sola ipsa LAC b P tJ; sola illa Domb.; illa sola q 18 Quid LA.Calbdepqkaif,v; Quod es at .Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione 21 bellantum L A Domb.; bellantium Cbepqv 22 brebiter C perstringit b1; astr. q libello codd. praeter q; libro qv 24 et //euersiones, radendo ex et conners. corr., a conuersationes d et interitus codd.; atque inter. v in a m. rec. superscriptum est et Ifefionef et remiffionef 25 et ex de m, 2 corr. C ) [*]( 11* )
164
urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
[*]( 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 ) [*]( 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii eras., C 7 ecaturrigines L A C al b p a. k f; scaturig. a2 de q v prolnbiones L A 8 ethnae C e 11 in illie a 12 ulla L X Cl a b2 ep q k I; nulla CJ &1 da; illa v 14 ob ante quos m. 2. svp. lin., e 16 adiuber. L A 17 hii ZA 18 uideo mihi L A transpositione m. 2 in L notata; mihi uid. C rell. v 23 oportunum Cde commendauimus, in margine: at comemorauimus A 24 solacium e1 ) 165
CAPUT III. An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium.
Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), quorum duorum hominum unum pauperem uel potius mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium suum in inmensum modum adque illis augmentis curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum [*]( 2 altitudo a 3 in bono p 5 altitudinem Lx 9 uellem prius L A; pro u. C rell. v 12 tremore a 14 magn. ac lat. v 15 uelle om. a 16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum v 22 praeuitem Cl 25 hanelantem L A; anheljante a 26 sum Cl 29 cum om. e )
166
quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus est.
CAPUT IIII. Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia.
Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa [*]( 21 2. Petr. 2, 19 ) [*]( 4 athib. L A 5 uideuimus L 6 uerus deus L A v; d. u. C reM. Domb. 9 prouitas L A 10 dei dona L A C ab d ep q; dona Dei v n Domb. 11 qual, eras. m, L 14 uastat L 16 propria iniq. LA.; iniq. propr. C rell. v 18 liuer L 19 nec unius nec hominis Cd e 20 grabius L A 22 inquid C1 25 simillima p 26 iustitia. correctoris ut uidetur manu adscriptum est in margine: et pyrata alexandra respondenti C 27 et latr. codd.; et ipsa latr. v )
167
hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, imperator.