De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIIII. De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de uictoria dominandi libidine adepta.

Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adfiixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox adque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre, [*]( 9 suos C 10 tam] etiam C 11 aluan. L 15 et ante adfiixit m. :J sup. lin. A 17 ailque] itaque d 18 oratii et sic infra C ab fe m. 2 sup. lin. C 21 dex C sex L A Ca1 b dep etX: f; sex uiuis 0 a-qv Domb. 22 Ascani L A 23 neptibus C )

127
quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur adfectus. Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleuerit. Unde enim aput Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremtum manu? Unde Marcellus Syracusanam ciuitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? Quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremtum sine crimine fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma gaudebat.

Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur; tantum ut resides moueret

  1. Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis
  2. Agmina.
Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: (Postea uero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere [*]( 6 Aen. X, 821 sqq. 22 Verg. Aen. VI, 814 sq. 28 Cat. 2 ) [*]( 5 culpauiliter L A 6 sua etiam L A 7 manu om. GI, super sua C2 14 fleuat L A 17 optenditur L 20 diceuatur L 26 brebiter L CA antiquiora L A ab dep q akl Iv; antiquorum C Domb.; antiquiorum k\' commemorasse Ci 27 agitauatur L 28 inquid Cl 29 et codd.; atque v quaepere L A1 )
128
urbes adque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\', et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia cum illo [et illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur?

Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, [*]( 7 Ps. 10, 23 ) [*]( 1 orbes 01 causaip C 3 huc codd. excepto a.t; hoc a1 Domb. b 4 uera L liuido L A et sic l. 5 6 aluam L A 7 nominauat L inquid C1 9 benedicitur LAC2bepqv; v; benedicetur C1 a kt fl Domb. a 11 qui/, a eras., L; qui A 12 et illo om. Z* C1 13 etiam LAp; et C rell. v 15 gloriam quaer. v 17 esset pater I, A C ab dep uk; pat. es. fv esset filius alter pater q tale oni. q 22 inpleuantur L cingeuantur L 23 orbi LA 01 P q uibis Z A; ciuis Cl 24 praeuebatur L A\' )

129
donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremtos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat, tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen ilia, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace regnauit.

CAPUT XV. Qualis Romanorum regum uita adque exitus fuerit.

Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; [*]( 5 labinium LA 6 fugitibum L 7 babitauerunt C 9 uidilicet C 10 discesserint C\'de 12 amullius L !11 13 alua I, A 17 ex ZAC abdep; e v Domb. 18 miserauile L 19 dicam m. 1 sup. lin. I. 22 inter soceros et generos L A Cp; inter gen. et soc. ab de qv Domb. 25 sub tot] sublto C\'i 28 uita regum p 29 regnum Cl ) [*]( XXXX Aug, opera Sectto V pars I. ) [*]( 9 )

130
uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum adque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate adque inpietate Iudaeorum. Quam solis obscurationem non ex canonico sideruin cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: \'Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia uirtutis gloria\'. (Quod autem dicit eum subito non conparuisse, profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumsit.) De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, quia et ipse fulmine absumtus est, dicit in eisdem libris [*]( 18 II, \'c. 10 ) [*]( 3 diceret eumque per se m. 1 in marg. A 6 queperat L Ai 9 den buit Ll 10 etiam sup. lin. L dicatum Ll 13 cursu 01; corpsajetudine, etudine extra lin., 02 accidisse codd. praeter C, v; eueniese C Domb. 14 pasca L A 15 contigit C1 17 et om. e 20 deorum sup. lin. C 26 scaeleri Cl 27 tullio at 28 quia A C 6 p; corrosa membrana excidit in L; qui adqv Domb. adsumptus C1 )
131
idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in inuectiuis: <Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos inmortales beniuolentia famaque sustulimus\', ut non uere factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: Ut easdem, inquit, tenebras efficiat, quas effecit interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus\'. Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.

Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemtus est. Seruius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est. Nec \'discessere adytis arisque relictis di tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse successit. Hunc illi di nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque uiderunt et regem suum louem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere adque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens [*]( 1 II, c. 17 5 Cat. 3, I ) [*]( 1 propter et Ll 2 prouatum L A 5 inuectibis L A 6 beniuol. LA Cab d ep q; beneuol. v Domb. 7 beniuole LACabdepq; boniuole a; beneuolentia fv 10 interitu LAC p; in interitu b de q f) q; Domb.; in interita a 20 relectis C 22 exurendam L relinquerunt Cl paridi/s, eras. i, C 27 iobem L A ) [*]( 9* )

132
Capitolium struxit et postea malis meritis Urbe pulsus est. sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam ciuitatem tunc obpugnabat, pro populo Romano bellum gerebat: nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem. At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo Romae uicino quattuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellauerunt. fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contemserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec \'discessere adytis arisque relictis di\'. Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae. quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis [*]( & 1 instruxit C d e 3 Romani regno v 6 non sup. lin. L ardem C 7 tet bl et, quod ante pro pop. R. uulgo editu1\'. om. LAC a b de p q pro ante pRO. (= populo Romano) om. L Al Cl 9 eius iudicio r re 10 a sup. lin. C 11 uifus. in marg. m. :J iuffuf, C 11 intraredeuntem L 14 ualuit C\' 15 annis A2 16 optauiliore L A 19 sed sup. lin. L 20 fortasse L A C ab e p q; fortassis v Domb. fastus. prius s in ras., C superuia L 25 roma, e, n eras., L Romac quo poss. om. d 26 possint L A Cp; possent abeqv Domb. magis Rom. ZAC\'p; Rom. magis rell. v Domb. )
133
adiuuare, seducentes - eos uanis uictoriis et bellis grauissimis conterentes.

Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emtae calamitatibus uix illud imperium intra uiginti ab Urbe milia dilatauerint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae ciuitatis nunc territorio conparetur.

CAPUT XVI. De primis aput Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulneratus interiit.

Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, graui bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio [*]( 16 Hist. I, f. 9 ) [*]( 4 tarquini LAI 5 et ante tres om. qal Domb. et tres liraeolis expunct. b 7 miliaria k2 12 ipse C q; romae )J v Domb. 13 a sup. lin. C U interiit hostia uulneratus p 15 quosque C 17 tarquio C1 graue bellum v 18 in regnum redire L A Cp; red. in regn. rell. v Domb. 20 reip. 01 21 brebissimo L 24 luti4 C2 25 collatium LI; conlatin. bde et sic infra mox ille, superscripto i ipse, b 26 ipso om, LAp )

134
coniurasse cognouerat. Quod factum Vergilius postea quam laudabiliter commemorauit, continuo clementer exhorruit. Cum enim dixisset:
  1. Natosque pater noua bella monentes
  2. Ad poenam pulchra pro libertate uocabit,
mox deinde exclamauit et ait:
  1. Infelix, utcumque ferent ea facta minores.
Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad consolandum infelicem subiungit:
  1. Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit eique potius ipse Tarquinius . superuixit, Collatini collegae uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius uocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo uocaretur. Sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. Etiamne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam \'uicit amor [*]( 4 Aen. VI. 820 sqq. ) [*]( 2 laudauil. L ■ 5 uocauit LA C2 d e 10 subiungit LAp; subiunxit C reM. v Domb. 11 uincit LACbdepqa2kfv; uicit a a.t; uincet it Verg. 13 hoste A2; hostis e superuibere L 14 superuix L a. 15 uitur C uonus I. 17 Tarquinii] bruti C (scribendum fortasse: nam et idem consanguineus Bruti) 18 cum latinum C numinis (\'I eol qui d 21 L. om. L A1; lucius m. 2 sup. lin. A; si lucius e latinus L si ante tantumm. m. 2 sup. lin. A 22 possit A 23 iuuecit retur L; iubetur eI 24 iuni L At 25 ui C )
135
patriae laudumque inmensa cupido*? Iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores in ciue, non nomen adtendit! Quam inpie Brutus collegam primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore! Haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in illa re publica \'aequo et modesto iure agitatum est\'. Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumtus est. Ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum adque tartareum, qui consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana res publica.

CAPUT XVII. Post initia consularis imperii quibus malis uexata fuerit Romana res publica, dis non opitulantibus, quos colebat.

\'Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant, sed quia non tam graui pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: \'Dein seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli [*]( 23 Hist. I, f. 9 ) [*]( 1 utique, superscripto x itaque, b; itaque a 2 tyranno om. C 3 L., bo erasum uidetur in L; om. At iniuste p 4 ciueno//// adtendit, litteris omen erasis, L; ciue {»9 non , nofh, bo eras. et notri extra lin. m. 2, A nomen om. p Quam] tam d inpie mas ; iniuste v o offendeuatur L 10 P.] pl. LA 11 marcus de oratina Cd e 20 diminuto b2e2qv conquieuerat Cel 22 aequo iure ac modesto L A Cp; aequo ac m. i. abd ei aequo et m. i. q v Domb. 23 expliin cauit L de C 25 regio om. eI agro om. et repellere e)

136
in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum,) Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque ciuilibus, a Sallustio breuiter intimatum est. Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia adque alia sterilia mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaborauerunt et filios suos elaborare conpellunt. Qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait? Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur\'. Porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala [*](20 Hist. I, f. 10 ) [*](1 in om. A; L hic mutilatus eat 2 plebes Ll C v; plebs Lz A rell. 4 sibi iura v 5 utrique LA 9 inquieta non at 10 brebiLter, ..... soli]da, uerba inclusa in marg, super. na. 1 scripta sunt, L 12 tembilia e 14 haec et? 16 quan/do, n ex m corr. L 17 autoribus L 18 edicendis L1 19 elaboraberunt L 20 ferent X1 C1 e/go, eras. r, L 21 cibilia L A 23 plenis L A 24 cibes L 28 historiae om. L1 ad m. 2 extra lin. C liuert. L )
137
ciuitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare conpulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aeterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel cuncta sufficimus.

Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam illi turba tot numinum cum suo maximo adque optimo rege, cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis [*]( 7 oibend. L 9 prius et m. 2 sup. lin. C, alterum et om. C 12 ergo erant LACbdp; erant ergo aeqv Domb, 13 huius mundi v 14 bendit. L A 16 et sup. lin. L inscensum corr. Lud. Vives; incensum codd. 17 iobis LA 18 illa e2 19 liuer. L 21 opperibetur Cl 23 lauor. LA 24 melius bl; emilius 02; meuius e 25 quia L.i Ie deak1; qui A2abp qk2fv 27 lucia e 28 equintum C tumulto 01 )

138
inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum uel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per decem continuos annos male pugnando crebras et magnas clades aput Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas ingrata damnauit? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliauerunt, incenderunt caedibus inpleuerunt? Ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pestilentia grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum adque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma aduocare adque adhibere conpulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat, [*](1 inut. pop. L A C dp Domb.; inut. inane remedium pop. a e a\' k2 I; inut. sine remedio pop. C m. 2 in marg., b qa2klv 6 beios L A tam 8 dominauit 01 10 pestilentiatp C\' 12 beient. L A; ualentibua C\' 17 depraeh. ZAC\' 19 samnibus C\' phoedue C 22 in uestim, L A C a d p; cum uestim. beqv Domb. 24 lauor. L uicti L A flumine A1 C1 25 intolerauili L A escolap. sic semper LAC 26 athibere L A 27 iobem L iam diu ont. q 28 uacauerat LAO a b2 depqv; uacuerat blalkl Domb. )
139
non permiserant fortasse discere medicinam P uel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati pel\'emti sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? uel quando post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremtione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod nulli dictatori ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio grauius crimen fuit?

Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant, ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant, militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: <Dico te, Pyrrhe, uincere posse Romanos\') adque ita, siue Pyrrhus a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit, ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diuinum, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores. [*]( 2 bruttiis LA (J2 e; Brutiis v Domb. 4 seipptem C 6 post graues et long. v 7 in L excidit folium uerba Ianiculum usque ad solet p. 140, 15 continens; in I m. recentiore lacuna expleta est singulari folio (40) male inter f. 39 uerbis Camillum tandem p. 138, 7 desinens et f. 41 uerbo subueniretnr p. 138, 7 incipiem inserto diremptione dela; direptione Cap q k ! v; dereptione b malij malitiae e 9 dictato recrearetur CK 11 et ante quod om. I etiam praesenti p 13 crebuerunt I 15 e/gestatem, f (?) eras., C; aetatem l 17 hostes G\'i; ostis I 21 siue] sicut I 22 fatidius Cn 24 cladis I 25 ut etiam I )

140
Adque in tanta strage bellorum etiam pestilentia grauis exorta est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, grauidae moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili inmanitate saeuiens, ut niuibus horrenda altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie , duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeuiit, quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo grauius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris de diuinatione commemorat, magis interpretibus ut possunt seu uolunt dubia coniectantibus credi solet. Tunc ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes sacras multi occupatas priuatim tenerent: sic interim a magno inperitiae uel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine prohibente. nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum, adque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tamquam uacua sine ullius offensione possent humanis saltem usibus uindicari? Namque tunc uelut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita adque reparata nisi postea eodem modo neglecta adque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata est. [*]( 13 II, c. 54 ) [*]( 1 ex orta. h eras., C 3 se erasum l se excusabat l 4 arciatrum l 5 etiam Clp; iam rell. v Domb. 6 hiemps Id 10 pestil. \'CKTUpa ingens 1 15 si uolunt C 17 multi,tas L sic ont. C1 22 possint 01 23 namque L A C ep q; Nam quae v Domb. 27 commemoraret a )
141

CAPUT XVIII. Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triuerint frustra deorum praesidiis expetitis.

Iam uero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium uictoria diu anceps adque incerta penderet populique duo praeualidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae ciuitates! Quam longe lateque tot regiones terraeque uastatae sunt! Quotiens uicti hinc adque inde uictores! Quid hominum consumtum est uel pugnantium militum uel ab armis uacantium populorum! Quanta uis nauium marinis etiam proeliis obpressa et diuersarum tempestatum uarietate submersa est! Si enarrare uel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Romana ciuitas ad remedia uana et ridenda currebat. Instaurati sunt ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque temporibus memoria neglegente perierat. Renouarunt etiam pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum melioribus. Nimirum ergo, quando renouati sunt, tanta copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates funereasque hinc adque inde uictorias magnos agerent ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani uicti sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo et in altero libro fecimus mentionem, uir plane magnus et uictor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum [*]( 2 triuerint] terruerunt p i quod Ll Cl d, et sic l. 8 C\' cl 8 atflictae Ll ciuitatis Cl 12 nabium L 13 etj ut e 14 scribturae fed iam Cl 21 ergo L Ap; om. q; enim C rell. v Domb. 22 cupia C 23 profectu C rapida A 26 mirabilius C Punico bello LAC b epi bel. PUD. v Domb. 28 in ante altero om. Lt e fecim. ment. ip*um LAp; ment. fec. C\'v 29 qui etiam quj primum C m. 2 corr. )

142
bellum Punicum confecisset, nisi auiditate nimia laudis et gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus imperasset. Illius uiri et captiuitas inopinatissima et seruitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima si deos illos non cogit erubescere, uerum est quod aerei sunt et non habent sanguinem.

Nec mala illo tempore grauissima intra moenia defuerunt. Nam exundante nimis ultra morem fluuio Tiberino paene omnia urbis plana subuersa sunt, aliis impetu quasi torrentis inpulsis, aliis uelut stagno diuturno madefactis adque sublapsis. Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est. qui correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei ueluti uitam perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae quam damnatae uirgines donare consuerant. Tunc uero illic ignis non tantum uiuebat, sed etiam saeuiebat. Cuius impetu exterritae uirgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus fuerant, presserant ciuitates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis oblitus inruens ea semiustus abripuit. Neque enim uel ipsum ignis agnouit, aut uero erat ibi numen, quod non etiam, si fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non repellebant, ciuitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid contra illas aquas flammasque poterant adiuuare? sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis [*]( 5 coget Ci eruuescere L aerei LACbe2pqƒk2v; aerii ei 011:1 Domb. 8 exudante Cl \' mẹmorem, me eras., C 10 diurno a 13 uest.ae, r eras., C 14 subrestitutione. re eras., A (in L litterae sub modo stitutione supersunt; fortasse scriptum erat rẹstitutione) 15 uirginis eI consuerant L A1; consueuerant C rell. v Domb. Tunc L A Cp<;; tum ab de q a Domb. 16 bibebat L A sębiebat L 18 fuerint C 20 semiustus L A C d p q; semiustiJatuB ek1; semiustulatus abak2fv arripuit e 21 agnobit L 22 potius tn. 1 sup. lin. L, om. C 24 putauantur L 26 isti C . )

143
his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et ideo, cum ea, quod corporalia uisibiliaque essent, perire contingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, et posse ad eosdem usus denuo reparari. Nunc uero caecitate mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, ut salus terrena et temporalis felicitas ciuitatis perire non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris uel salutis contritio uel infelicitas inruisse monstratur, mutare sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt.

CAPUT XVIIII. De adflictione belli Punici secundi, qua uires utriusque partis consumtae sunt.

Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium. ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum [*]( 17 Flor. 1, 22 ) [*]( 1 Bed om. C1 2 quam superscripto quum, in marpine m. 2 i\' cum, a contegeret C\' 3 Ins om. C 5 possent LA. de p; possint Cv 9 eruuescunt L; erubiscunt CI; erubescant e 13 bello Punico v nimis m. 1 sup. lin. L 14 tam om. Cl 16 Romanorum A Cp; in I. mar- gine mutilato um modo restitit; Romanum v 17 Hannibale L A Ce2 a2k; annibale ade1pqa1 f v 18 ispania LA 21 ut editur LAC rell. Domb.; quam cruenta bella gesta sunt, quam multa proelia! Quotiens v 26 clade LACp; caede a b de q v Domb. )

144
aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur. cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute conlata sunt?