De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VII. Inutilia esse inuenta philosophica sine auctoritate diuina, ubi quemque ad uitia pronum magis mouet quid di fecerint, quam quid homines disputarint.

An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus adpetendum esset adque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt; [*]( o a 1 argenti, o m. 2, a; argento, o ex i corr., a 2 habet, a m. 2, a 3 largiri LACa1bdepqαk; largire f; elargiri a2x 4 locatus in re de es d in fe , de m. 2, a; in re, eraso superscripto de, (J3 5 praeda cepta recitari] preceptari, da m. 2, e 6 coltoribus a1 11 quemque Cpq, ex coniect. Domb.; quemquam v 12 quid C; quod pqv dii fecerint q; deficerint a; dii fecerunt p quid C; quod pqv 13 disputauerint p 14 scola/s, s m. 1 erasa littera m, L; scolas A 15 ac O si e 16 quia .... romana in marg. e 18 ration an do et 21 conexine C ) [*]( 5* )

68
quantum autem humanitus inpediti sunt, errauerunt, maxime cum eorum superbiae iuste prouidentia diuina resisteret, ut uiam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum conparatione monstraret; unde postea nobis erit in Dei ueri Domini uoluntate disquirendi ac disserendi locus. Verum tamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae bonae uitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto iustius talibus diuini honores decernerentur! Quanto melius et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud uel crudele uel turpe, uel turpiter crudele uel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet! Quanto satius erat ad erudiendam iustitia iuuentutem publice recitari leges deorum quam laudari inaniter leges adque instituta maiorum! Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato. Hinc aput Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam pictam in pariete,
  1. ubi inerat pictura haec, Iouem
  2. Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium
  3. imbrem aureum,
[*]( 17 Sat. 3, 37 21 Eun. III, 5, 36 sq. ) [*]( ri 1 Bunterue//runt, ra correctoris manu superscriptum erasis post ue litteris ne, L 2 superuiae L iust/e, a eraso, L 5 ac corroso margine excidit, L 7 beatae m. 2 in marg. C 10 absciderentur mss. v; abscinderentur Domb. molles, les m. 2 in ras., C 11 vel turpe om. 01 13 ad m. 2 in marg. C erudiendam LAabdepq. erudiendum C v Domb. 14 iustitia L1Aepkt; iustitiam L2Ca1bdv Domb.; iustitie k2; ad iustitiam a2; in iustitia q 15 malorum A 16 lii uido L A pertulerit Cl 17 fecerint et 19 expectabat d 22 danae, i corr. m., L; dianae A dana I en emisisse b rnissisBe A quondam in gremium LA bp a; in gremium quondam (cremium el; quodam C\'; quendam q) Ca2dekfv; quondam om. at 23 hymbrē a )
69
adque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini suae, cum in ea se iactat imitari deum.

  1. At quem deum!
inquit;
  1. qui templa caeli summo sonitu concutit.
  2. Ego homuncio id non facerem? Ego uero illud feci ac libens.

CAPUT VIII. De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.

At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis poetarum. Nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse turpiora; hoc dico, quod negantes conuincit historia, eosdem illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos, sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo consecrarentur, acerbe imperando et quodam modo extorquendo fecisse; quod in primo libro breui commemoratione perstrinxi. Nam ingrauescente pestilentia ludi scaenici auctoritate pontificum Romae primitus instituti sunt. Quis igitur in agenda uita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur ludis auctoritate diuina institutis, quam ea, quae scriptitantur legibus humano consilio promulgatis? Adulterum Iouem si poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum [*]( 3 ib. 42 sq. 17 c. 32 ) [*]( h 1 abac A athibet L patronicium C turpitudini L2 C; turpitndinis £\' C2 3 ad quem AJ C 5 qui usque ad facerem om. e 6 homuntio ad id LAapqakf; hoc Cdv ac] iam I; ac superscripto iam Ck 8 di C 9 turpitudinem C 10 At enim un bu L.A b epq; ad enI d; Ait enim C m. 2 corr.; Et enim a fatis L •t 12 turpiora C conuinc/it, it ex unt corr., L; conuicit C\' 17 brebi L perstinxi 01 20 ui/ta, ui in ras., ut uidetur ex aucta corr., C sectanda] secunda C 22 promulg., pr m. 2 in ras., a )

70
nefas per humanos ludos confictum est, non quia neglectum, irasci ac uindicare debuerunt. Et haec sunt scaenicorum tolerabiliora ludorum, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpitudine, sed nulla saltem, sicut alia multa, uerborum obscenitate conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia uocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus.

CAPUT VIIII. Quid Romani ueteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse uoluerunt.

Quid hinc autem senserint Romani ueteres, Cicero testatur in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans ait: \'Numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent\'. Et Graeci quidem antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam seruarunt, aput quos fuit etiam lege concessum, ut quod uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. Itaque, sicut in eisdem libris loquitur Africanus, quem illa non adtigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eius modi ciues a censore melius est quam a poeta notari. Sed Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster [*]( 14 IIII, 10 ) [*]( 2 tolerabilia C at d 3 tragoaediae C 6 hosta C1 10 iudicium secuti p 12 hinc autem L A; autem hinc C rell. v 17 seruaberunt L 18 nom. de quo uellet b be q k f 20 quem non] quem om. p a 22 hyperuolum L A patiar at eius] huius b2 q 23 modi om. qL 24 peri- N clen LAepqakl; ple ri cle, ri extra uersum corr. m., C; Periclem c hi 25 bellis e 26 docuit, oc m. 2 rescript., in marg. decuit e si b )

71
uoluisset aut Naeuius Publio et Gn. Scipioni aut Caecilius Marco Catoni maledicere.\' Dein paulo post: \'Nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere.\' Haec ex Ciceronis quarto de re publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Romanis uel laudari quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. Sed, ut dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenientius licere uoluerunt, cum uiderent dis suis accepta et grata esse obprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deorum in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta, siue flagitia eorum uera commemorarentur et agerentur in theatris adque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non etiam imitatione digna uiderentur. Nimis enim superbum fuit famae parcere principum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae parci numina noluerunt. [*]( 1 noniQB q GN. L KCp; gneo ab de q; Cneo v Marco] hI. m. 2 sup. lin. C 2 dein L A a; deni (sic) q deinde rell. v 3 saxissent 01 4 sanh a ciendQ e occent., o m. 2 in a mutat., C occẹntauisset, m. 2 corr., A; obcent. d; cantauisset i1 6 praeclare om. 01 magistratu A 8 ne Lt ▼ prob/um, r eraso, A 10 libro quarto de rep. a 12 mult; 0 ad C rem] ad se 01 pertinet mlS,; pertinent v 13 et sup. lin. A ei C o a v 14 displicuiffermο̣nis A 15 uibum L; nium C 18 uerum etiam e 19 confecta, e m. 2 ex i corr., C 20 commemorentur C in m. corr. sup. tin. L 23 principụu/, m corroso marg, excidit, L; princip/um, i eras., C 24 nomina A1 01 )
72

CAPUT X. Qua nocendi arte daemones uelint uel falsa de se crimina uel uera narrari.

Nam quod adfertur pro defensione, non illa uera in deos dici, sed falsa adque conficta, id ipsum est scelestius, si pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum cogites, quid astutius ad decipiendum adque callidius? Cum enim probrum iacitur in principem patriae bonum adque utilem, nonne tanto est indignius, quanto a ueritate remotius et a uita illius alienius? Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus, quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt, de se dici uolunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus uelut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum trahant, siue homines ista commiserint, quos deos haberi gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; siue etiam non ullorum hominum illa crimina uera sint, quae tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, ut ad scelesta ac turpia perpetranda uelut ab ipso caelo traduci in terras satis idonea uideatur auctoritas. Cum igitur Graeci talium numinum seruos se esse sentirent, inter tot et tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis nullo modo putauerunt, uel dis suis etiam sic consimilari adpetentes, uel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam prouocarent. [*]( * n 4 in m. 2 in ras., C 5 conficta L; conflicta A 6 malitia L 7 astutias C1 9prius a om. C\' 10 alienus Lx 15 habere e 16 gạụḍẹṇṭ, superscripto m. rec. uolunt, a etiam se e 18 non nullorum LA Cpa\'; nullorum a b d e a2 k f; ullorum omisso non q 20 ac sup. lin. L a 21 uideatur om. Cl 24 si L consimulari e 25 ho|///ne- sti///orem L )

73

CAPUT XI. De scaenicis aput Graecos in rei publicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur.

Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos existimarunt, si quidem, quod in eo quoque de re publica libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, uir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitauisset, rem publicam capessiuit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. Non enim consentaneum putabatur, cum easdem artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos uiderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero deputare. Haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis omnino congruenter, qui nec uitam ciuium lacerandam linguis poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant deorum uitam eisdem ipsis dis uolentibus et libentibus carpi, et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae numinibus quibus subditi erant grata esse cognouerant, non solum minime spernendos in ciuitate, uerum etiam maxime honorandos putarunt. Quid enim causae reperire possent, quur sacerdotes honorarent, quia per eos uictimas dis acceptabiles offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam uoluptatem siue honorem dis exhiberi petentibus et, nisi fieret, irascentibus eorum admonitione didicerant? cum praesertim Labeo, quem huiusce modi rerum peritissimum praedicant, numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diuersitate [*]( 8 c. 11 ) [*]( 2 amministr. C 5 pertinet quod etiam m. rec. in marg. C 8 aescines LACe 9 actitabisaet L A 10 auctorem A 11 philypp. L phylipp. A 17 aubtraere C\' 20 nominibus A1 C1 22 repperire LAe r quur] at a 23 acceptauile9 L A 24 probroso L 25 sine honorem dia L A C ab dep qk fv; diis sibi honorem al Domb.; diis sibi uel hon. a,2 26 admonitionibus didicet e 28 a ora. L1 )

74
% distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus adserat, bonos autem obsequiis laetis adque iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuiuia lectisternia. Quod totum quale sit, postea, si Deus iuuerit, diligentius disseremus. Nunc ad rem praesentem quod adtinet, siue omnibus omnia tamquam bonis permixte tribuantur (neque enim esse decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, omnes sint mali), siue certa discretione, sicut Labeoni uisum est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos uictimae ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne uel omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, uel, quod est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis amantur, facere conuincantur iniuriam.

CAPUT XII. Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint.

At Romani, sicut in illa de re publica disputatione Scipio gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam uitam famamque habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen condere si quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos cum scirent non solum patienter, uerum etiam libenter poetarum probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiusce modi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus [*]( 8 conuibia L 6 permixtae L A; permixta a 7 quia L A e p q kfv; qai Cad a Domb. quia usque ad discretione om. bt 8 sunt mali LA . l/beoni L 10 honori ducunt LAC a b de p k Ii honori dicunt a; bonore dacunt q; honore dignos ducunt az v 11 et scenicos orn. e1 14 confingantur e 16 in hominibus p 18 senserunt p 21 etiam sancientes LAClabdepqakf; etiam plectendum sancientes C1 v nl 27 sollemptatibus e )

75
miscuerunt. Itane tandem, Scipio, laudas hanc poetis Romanis negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent Romanorum, cum uideas eos nulli deorum pepercisse uestrorum? Itane pluris tibi habenda est existimatio curiae uestrae quam Capitolii, immo Romae unius quam caeli totius, ut linguam maledicam in ciues tuos exercere poetae etiam lege prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente iacularentur? Indignum uidelicet fuit, ut Plautus aut Naeuius [Publio et] Gn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret, et dignum fuit, ut Terentius uester flagitio Iouis optimi maximi adulescentium nequitiam concitaret?