De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT V. De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur.

Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis uitiis oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum Nasicam Scipionem, qui uir optimus a senatu electus est, cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est in Urbemque peruectum, habere de hac re iudicem uellem. Diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de re publica uellet mereri, ut ei diuini honores decernerentur; sicut et Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam [*]( 3 diceret audere 01 8 deum L A 02 e p v; dum C1; deorum a b q Domb. adque LAp; et C reM. v 10 saltim A2 C 11 sunt] erant bl q k fj erunt 6* 13 conbibium L; conuici Cl 18 propitius C1 27 orbemque C 29 et om. C 30 quibusdam om. al decrebisse L )

65
decreuisse mortalibus, quorum erga se beneficia magnipenderant, eosque inmortales factos adque in deorum numerum receptos esse crediderant. Profecto ille tantam felicitatem suae matri. si fieri posset, optaret. Porro si ab illo deinde quaereremus. utrum inter eius diuinos honores uellet illa turpia celebrari: nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo sensu mortua iaceret, quam ad hoc dea uiueret, ut illa libenter audiret? Absit, ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua theatrum aedificari in urbe fortium uirorum prohibuit, sic uellet coli matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, qualibus matrona uerbis offenderetur. Nec ullo modo crederet uerecundiam laudabilis feminae ita in contrarium diuinitate mutari, ut honoribus eam talibus aduocarent cultores sui, qualibus conuiciis in quempiam iaculatis, cum inter homines uiueret, nisi aures clauderet seseque subtraheret, erubescerent pro illa et propinqui et maritus et liberi. Proinde talis mater deum, qualem habere matrem puderet quemlibet etiam pessimum uirum, Romanas occupatura mentes quaesiuit optimum uirum, non quem monendo et adiuuando faceret, sed quem fallendo deciperet, ei similis de qua scriptum est: Mulier autem uirorum pretiosas animas captat, ut ille magnae indolis animus hoc uelut diuino testimonio sublimatus et uere se optimum existimans ueram pietatem religionemque non quaereret, sine qua omne quamuis laudabile ingenium superbia uanescit et decidit. Quo modo igitur nisi insidiose quaereret dea illa optimum uirum, cum talia quaerat [*]( 20 Pron. 6, 26 ) [*]( im t 2 mortales C numero a 3 credederant (J1 matris C 4 posse C Lade t I de C 5 aelle C 6 male C 7 et 15 uiberet L 11 qualis At 15 eruuesc, L; erubisc. C 16 liueri L 17 deum LACpqv; deorum abtatkf 18 occupatura m, 2 corr. ex occupatorum C 20 qua da: sup. tin. C 21 autem, daz m. rec. superscr., A 22 sublimatus L A ab dep qαkƒv; subleuatus C Domb. 24 laudauile L 25 superuia L enan., e m. 2 in rag., C decidit, m. 2 ex dedecit (?) corr., C 26 cum talia quaereret q ) [*]( XXXX Ang. opera Secto V para I. ) [*]( 5 )
66
in suis sacris, qualia uiri optimi abhorrent suis adhibere conuiuiis?

CAPUT VI. Deos paganorum numquam bene uiuendi sanxisse doctrinam.

Hinc est quod de uita et moribus ciuitatum adque populorum a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et uitibus, non in domo adque pecunia, non denique in ipso corpore, quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis animo, eos inpleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili prohibitione permitterent. Aut si prohibebant, hoc ostendatur potius, hoc probetur. Nec nobis nescio quos susurros paucissimorum auribus anhelatos et arcana uelut religione traditos iactent, quibus uitae probitas castitasque discatur; sed demonstrentur uel commemorentur loca talibus aliquando conuenticulis consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis uocibus et motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrantur effusa omni licentia turpitudinum (et uere Fugalia, sed pudoris et honestatis); sed ubi populi audirent quid di praeciperent de cohibenda auaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens:

  1. Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum,
  2. Quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo
  3. Quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  4. [*]( 23 Sat. 3, 66 sqq. )[*]( 1 adhibere codd. excepto I; adhiberi fv 2 conuibiis L; cum uiuiis C1; conuiis AI 7 nomina Ct 8 eos mss.; om, v in om. (J1 t 13 sururroa C1 14 hanelatos LA 15 iacent C 17 ager. ludi a age//rentur, re eras. C 18 et 19 frigialia, superscr. i fugalia, a frigalia b 20 praeciperent L A depak f fJ; praeceperint Cab q k Domb. 22 increpat L A ab d e p g; increpauit C v 23 cognoscite LAabdep qakf; agnoscite Cv Domb. 24 et mss.; aut v uicturi CPaqav; uenturi LAeldepkf 25 qua mollis LACdv; qua ollis et f. quam mollis a e2 p q a )
    67
  5. Quis modus argenti, quid fas optare, quid asper
  6. Utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  7. Quantum largiri deceat, quem te Deus esse
  8. Iussit et humana qua parte locatus es in re.
Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, sicut nos ostendimus ad hoc ecclesias institutas, quaqua uersum religio Christiana diffunditur.

CAPUT VII. Inutilia esse inuenta philosophica sine auctoritate diuina, ubi quemque ad uitia pronum magis mouet quid di fecerint, quam quid homines disputarint.

An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus adpetendum esset adque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt; [*]( o a 1 argenti, o m. 2, a; argento, o ex i corr., a 2 habet, a m. 2, a 3 largiri LACa1bdepqαk; largire f; elargiri a2x 4 locatus in re de es d in fe , de m. 2, a; in re, eraso superscripto de, (J3 5 praeda cepta recitari] preceptari, da m. 2, e 6 coltoribus a1 11 quemque Cpq, ex coniect. Domb.; quemquam v 12 quid C; quod pqv dii fecerint q; deficerint a; dii fecerunt p quid C; quod pqv 13 disputauerint p 14 scola/s, s m. 1 erasa littera m, L; scolas A 15 ac O si e 16 quia .... romana in marg. e 18 ration an do et 21 conexine C ) [*]( 5* )

68
quantum autem humanitus inpediti sunt, errauerunt, maxime cum eorum superbiae iuste prouidentia diuina resisteret, ut uiam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum conparatione monstraret; unde postea nobis erit in Dei ueri Domini uoluntate disquirendi ac disserendi locus. Verum tamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae bonae uitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto iustius talibus diuini honores decernerentur! Quanto melius et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud uel crudele uel turpe, uel turpiter crudele uel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet! Quanto satius erat ad erudiendam iustitia iuuentutem publice recitari leges deorum quam laudari inaniter leges adque instituta maiorum! Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato. Hinc aput Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam pictam in pariete,
  1. ubi inerat pictura haec, Iouem
  2. Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium
  3. imbrem aureum,
[*]( 17 Sat. 3, 37 21 Eun. III, 5, 36 sq. ) [*]( ri 1 Bunterue//runt, ra correctoris manu superscriptum erasis post ue litteris ne, L 2 superuiae L iust/e, a eraso, L 5 ac corroso margine excidit, L 7 beatae m. 2 in marg. C 10 absciderentur mss. v; abscinderentur Domb. molles, les m. 2 in ras., C 11 vel turpe om. 01 13 ad m. 2 in marg. C erudiendam LAabdepq. erudiendum C v Domb. 14 iustitia L1Aepkt; iustitiam L2Ca1bdv Domb.; iustitie k2; ad iustitiam a2; in iustitia q 15 malorum A 16 lii uido L A pertulerit Cl 17 fecerint et 19 expectabat d 22 danae, i corr. m., L; dianae A dana I en emisisse b rnissisBe A quondam in gremium LA bp a; in gremium quondam (cremium el; quodam C\'; quendam q) Ca2dekfv; quondam om. at 23 hymbrē a )
69
adque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini suae, cum in ea se iactat imitari deum.

  1. At quem deum!
inquit;
  1. qui templa caeli summo sonitu concutit.
  2. Ego homuncio id non facerem? Ego uero illud feci ac libens.

CAPUT VIII. De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.

At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis poetarum. Nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse turpiora; hoc dico, quod negantes conuincit historia, eosdem illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos, sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo consecrarentur, acerbe imperando et quodam modo extorquendo fecisse; quod in primo libro breui commemoratione perstrinxi. Nam ingrauescente pestilentia ludi scaenici auctoritate pontificum Romae primitus instituti sunt. Quis igitur in agenda uita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur ludis auctoritate diuina institutis, quam ea, quae scriptitantur legibus humano consilio promulgatis? Adulterum Iouem si poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum [*]( 3 ib. 42 sq. 17 c. 32 ) [*]( h 1 abac A athibet L patronicium C turpitudini L2 C; turpitndinis £\' C2 3 ad quem AJ C 5 qui usque ad facerem om. e 6 homuntio ad id LAapqakf; hoc Cdv ac] iam I; ac superscripto iam Ck 8 di C 9 turpitudinem C 10 At enim un bu L.A b epq; ad enI d; Ait enim C m. 2 corr.; Et enim a fatis L •t 12 turpiora C conuinc/it, it ex unt corr., L; conuicit C\' 17 brebi L perstinxi 01 20 ui/ta, ui in ras., ut uidetur ex aucta corr., C sectanda] secunda C 22 promulg., pr m. 2 in ras., a )

70
nefas per humanos ludos confictum est, non quia neglectum, irasci ac uindicare debuerunt. Et haec sunt scaenicorum tolerabiliora ludorum, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpitudine, sed nulla saltem, sicut alia multa, uerborum obscenitate conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia uocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus.