De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVII. De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in ciuitate Romana etiam laudatis uiguere temporibus.

An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, \'ius bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat\'? Ex hoc iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret. Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum, faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem [*]( 6 Cat. 9 ) [*]( 5 populo Romano] pro L A; om. a 8 raptas mss.; raptas esse v q; 10 quia a 13 ad matrimonium m. 2 in marg. C 16 iubaret L A coniuga negatarQ e ulceaceretur a 18 negata si iuste a 20 parentibus iuste suBcenaentibua] parcentibus, in marg. suscensentibus, et; in p̣ạṛc̣ẹṇṭι̣ḅụṣ, superscr. suscensentibus et omisso iuste es 25 femis a 27 liueris L ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V para I. ) [*]( 6 )

82
Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter obpresserat. Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius, qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulentissimam cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum quidquam cogitarent.

CAPUT XVIII. Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis aut securitate resolutis Sallustii prodat historia.

Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis [*]( 1 obpraesserat LA 2 L. LlACl; Lucium C2v conlatinum . V LAd e p q; conlatino b; collatinum C v 5 magistratu/, a eraso. C uibere L 6 fabente L consolatum eI d 7 conjsolatinus d 8 M. LAp; om. C1; marcus rell. v 9 uegentes e 11 grabiter L 12 superabit L A orbem C\' 13 obtrect. inuidia L A; inuid. obtr. C rell. v 16 exsilium C decim C milia Z A Cp; milibus abdeqr Domb. 18 agitauatur L A 19 cibitas L1 20 plebesque d subderec usaret, m. 2. corr., a (?) post c ernso, C utrisque C\' 21 aecum L A\' bonum// quicquam, in (?) eras., C 25 salustii p 27 athibebo L )

83
iste sermo ortus est: \'lus bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat\', praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter ciuitas breui aetatis spatio plurimum creuit, idem tamen in primo historiae suae libro adque ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus esset translata res publica, post paruum interuallum iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque in Urbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et maxima concordia populum Romanum inter secundum et postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse causamque huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine metum pacis infidae fuisse dixisset (unde et Nasica ille ad reprimendam nequitiam seruandosque istos mores optimos, ut metu uitia cohiberentur, Carthaginem nolebat euerti): continuo subiecit idem Sallustius et ait: (At discordia et auaritia adque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt\', ut intellegeremus etiam ante oriri solere et augeri: Unde subnectens quur hoc dixerit: *Nam iniuriae, inquit, ualidiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum.\' Vides quem ad modum etiam illo breui tempore, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, [*](15 Hist. I, 9 ) [*](4. 1 bonum L 3 sq. brebi—crebit L 4 istoria ęsuę d 5 thunc L A* 7 discissionem, alterum i m. 2 in ras., C 10 carthaginiense L A C t. ez e p k f; carthaginense b d q a v; charginense a 14noleuatXA 17 cidium L intellegamus d 18 ante oriri L Atp; antea oriri C1; antea r et oriri C3 A2 ab d e q v Domb. 19 inquid L A Cl d 22 cum et i /uria C 23 agitatum usque ad iure l. 25 om. J* illo etiam v 24 tempore brebi, na. 2 transpositione notata, L; tempore breui A 0 25 ageretur, n 9n. 2, A ) [*]( 6* )
84
quoniam metuebatur bellum, quod rex Tarquinius regno adque Urbe pulsus Etruscis sociatus contra Romanos gerebat. Adtende itaque quid deinde contexat: \'Dein, inquit, seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum Punicum bellum.) Cernis ex quo tempore, id est paruo interuallo post reges exactos, quales Romani fuerint, de quibus ait: (Ius bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat.\'

Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima adque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, cum (paulatim mutata, ut eiusdem historici uerbis utar, ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est,\' post Carthaginis uidelicet, ut commemorauit, excidium? Quae tempora ipse Sallustius quem ad modum breuiter recolat et describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella ciuilia demonstret esse peruentum. (Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta, ut merito dicatur [*]( 19 Cat. 5, 9 23 Hiat. I, 12 ) [*]( 2 urbe om. eI gerebat] agebat C 8 dein LACa2bdv; deinde pqaf; dehinc at e 5 expartibus A1 6 plebes L A; plebe C rell. v. 7 simul et militiam v 8 abentinum L A tribunus C1 9 iura sibi LApa; eibi iura Cabdeqkfv 10 punicum bellum LA, m. 2 in ta utroque I libro transpoaitione notata 14 tempora lia C repper. L A d 15 quidam L 17 mutat aut 01 storici L; ystorici A 20 ipse om. C1 brebiter L Ci et sup. lin. C 22 ex secundis e cibilia. X A demonstraret C 23 peruentum codd. excepto C, v; prouentum C Domb. 24 torrentes Cl )

85
genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares neque alios pati.\' Dicit deinde plura Sallustius de Syllae uitiis ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec consentiunt, quamuis eloquio multum inpari.

Cernis tamen, ut opinor, et quisquis aduerterit, facillime perspicit, conluuie morum pessimorum quo illa ciuitas prolapsa fuerit ante nostri superni regis aduentum. Haec enim gesta sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere coepisset, uerum etiam antequam de uirgine natus esset. Cum igitur tot et tanta mala temporum illorum uel tolerabiliora superius, uel post euersam Carthaginem intoleranda et horrenda dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, unde talia uitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: quur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima et falsos ac fallaces deos coli uetat et istas hominum noxias flagitiosasque cupiditates diuina auctoritate detestans adque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam et non plausu uanitatis, sed iudicio ueritatis gloriosissimam ciuitatem?

CAPUT XVIIII. De corruptione Romanae rei publicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.

Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi aduentum) \'paulatim mutata ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.\' Ecce ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem \'maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est.3 Legant nobis contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo [*]( n. I poesint a 2 Syllae mss. v; Sullae Domb. 6 colnuie C 13 maligna astutia v 22 humanae reip. p 24 primus C e; prius rell. 27 ac flag. L A Cab e p q; hac flag. d; atque fiag. v Domb. )

86
Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. Legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam diuine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique [*]( 17 Ps. 148, 11 sq. 18 Lc. 3, 12 sqq. ) [*]( 1 retinerent, in marg. at. reticerent, b 2 ac] hac d; et p etiam ab illo L Ac Domb,; in L m. 2 transpositio significata ut; ab illo etiam C ab dep q 3 conchiliarent L A 5 per sante epist. om. q A; / 6 Inxoriam Cl 7 diuinae Lx Cl 9 et Dei] ut de e 12 affiiction? m. 2 ca corr. e 13 euperuia L A delipaque C increpitant Cab de 5©. inputant LAp 15 audi/rent, e eraso, C 17 omnes Cl 18 iohannis C1 20 colmen et beatissimae Ll 21 contē/nit, p eras., C 25 liueri L pess. etiam v )
87
re publica, ubi Dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista conparare tolerantia.

CAPUT XX. Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus uiuere, qui tempora Christianae religionis incusant.

Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed [nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de [*]( 2 conpar. toler. L A; toler. conp. C reM. v 7 uerom/////tales, tamen (?) eraso, L dilictores Cx 9 non om. c2 kl, ut spurium in- clusit DOfIIb. 12 immo id ad nos sup. lin. C 13 augeat semper X Ap; transpositio in L A m. 2 notata est; semper augeat C rell. v 15 dibitibue L 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac om. L Ap, spuria iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor uincae LAadepqkƒ; uinee, ee m, a in ras., b; uinae el, uitae C2; niti v 26 iudicem LAp; iudices C rett. v Domb. )

88
suis uel cum suis uel cum quibusque nolentibus faciat quisque quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatissimae domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae uocibus adque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent.