De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVII.

De masculo, qui si octauo die non fuerit circumcisus, perit anima eius, quia testamentum Dei dissipauit.

Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem [*]( 28 Gen. 17. 14 ) [*]( 1 uetustate exuta naturam renou. v 2 ebdomade Vegp; ebdomada b; hebdomada v sabbato e2 5 occultatio noni v 9 nascerptur b filius Vbgpv; om. eptlf 11 et] ex V1; om. e semine V 18 in om. V 22 saeculi om. e 24 qui si] quin f g circumc. n. fuerit q 27 oportet b 28 circumciditur carne g )

175
praeputii sui octauo die, interibii anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit, cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. Unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior postea data sit, et dicat apostolus: Ubi autem non est lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem . si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, et: Ubi lex non est, nec praeuaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo [*](8 Rom. 5, 12 12 Gen. 2, 17 14 Eccli. 14, 18 16 Rom. 4, 15 18 Ps. 118, 119 ) [*]( 1 octauo Vegpav; octaua b p f Domb. 6 suam p 14 ueterescit Ve; iieterescet b g; ueteraacit p v 15 "8" (est) ante Morte e morte om gl 17 quod leg. in Pealmo v 18 existimaui Y 20 tenetur V1 26 peccatores] praeuaricatores e )
176
primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina, tamquam dictum sit: \'Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius\', quia testamentum Dei dissipauit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim dixisset: (Quia hoc testamentum meum dissipauit\', non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis obligatione peccati.

CAPUT XXVIII.

De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.

Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui euidentissime dictum est: Patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, [*]( 2 diuina uerba v 4 genere Vbegp Domb.; populo f v 8 10 13 paruol g 10 posset V b2 egpα; possit blpv autem sup. lin. Y quisquam hoc v 11 ostendit e1 13 paruulos V quod V 14 obsurde V dissipasset e 15 tamen in illo om. e1 23 inde adepti p 25 parteip, in marg. patrem, e 26 augeam mss.; augebo v ualde ualde Vlp; ualde abegv 27 exibunt ex te v )

177
et reges gentium ex eo erunt (quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi), ex illo deinceps illi coniuges non uocantur in scripturis, sicut antea uocabantur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio uocauimus, quoniam sic iam uocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. Quur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum est [Abraham]; Abram uero, quod ante uocabatur, interpretatur pater excelsus. De nomine autem mutato Sanae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem uirtus. Unde scriptum est in epistula ad Hebraeos: Fide et ipsa Sarra uirtutem accepit ad emissionem seminis. Ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit prouectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuuene parere potest, de seniore non potest; quamuis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sanae de Cettura potuit, quia uiuidam eius inuenit aetatem. Hoc ergo est, quod mirum commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia, non iam senectus uiui, sed cadauer est mortui. Quamuis etiam sic solui soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit [*]( 13 Hebr. 11, 11 23 Rom. 4, 19 ) [*]( 4 nos eos v uocauimus. (uocabimus Y) codd. praeter p; cognouimus p iam om. g 5 uecabantur e 8 Abraham om. Vegp 10 agiunt e 12 sarai ap 14 ad emiss.j in conceptione b 15 enim gf Domb.; autem V ab ep p av 16 etiam e 21 cettura V g; cetura e; cethura αbptI 24 esset adhuc v ) [*]( XXXX Ang. «pera Seotio V para II. ) [*]( 12 )
178
Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi uidetur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu uiuebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

CAPUT XXVIIII.

De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis inmu: tabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante te, et cetera): quur non et illud aduertunt, duos ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum inpio in Sodomis perderet? Illos autem duos [*]( 21 Gen. 18, 1 sqq. ) [*]( 1 gignendi donum v 2 sed e1; si es 10 Abrahae om. p indic.] manifestatur p 14 etiam eum V 15 et uisibilis V incommot. bv 17 non om. V 21 Et om. p 22 procurrit bl p in obuiam V ab egpp a f; in om. v 23 hostio Ve 25 et] ad e; etiam v aduertant V1 ei eis om. el 27 unam V1 )

179
sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, ip eo quod parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeri} retro, nec steteris in tota regione; in monte saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et \'quae sequuntur. Deinde post haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione » indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; adque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc. inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus [*]( 3 Gen. 19, 2 sqq. 28 Hebr. 13, 2 ) [*]( 2 appellet Vabeppaf Domb.; appellaret gv 3 inclinate F1 6 manum duarum gp 9 in monte Vaegpv; in montem bpuf 1 et 13 ille a respondet Vp Domb.; respondit rell. v haec dfiB b 15 et ante Abrah. om. Va 20 quod e 22 esse adsolet abeglpv; ease solet gesse om. V Domb. ) [*]( 12* )
180
filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem.

CAPUT XXX.

De Loth a Sodomis liberato adque eisdem caelesti igne consumtis et de Abimelech, cuius concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente igneo imbre de caelo tota illa regio inpiae ciuitatis in cinerem uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere indicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.

Inde rursus Abraham fecit in Geraris aput regem ciuitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti regi, quur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea est de patre, sed non de matre, quia de patre suo [*]( 2 Gen. 18, 18 12 Gen. 19, 24 sq. 27 Gen. 20, 12 ) [*]( 2 in gentem magnam v 3 benedicantur e1 9 ignem f gx consQptis. 31 capitulum. De abimelech cett. p 12 illa tota e 14 conualuerunt V1 15 praeuere V 17 liberabuntur F1 19 regenerati exsuimur, in marg. regeneratus exuitur e; exsuitur V )

181
soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.

CAPUT XXXI.

De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum obprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, uetus et nonum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est ciuitatis Dei, figuram gerit.

CAPUT XXXII.

De oboedientia et fideAbrahae, quaperoblationem immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae.

Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, tentatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia eius oboedientia probaretur, saeculis in notitiam [*]( 12 Gen. 18, 13 16 Gen. 21, 6 20 Gal. 4, 26 ) [*](4 nato om. f cuius p q 5 est om. q 15 et$x eo V 18 de om. p 19 illa om. ep p f 21 gerit] tenet p 23 abraham f gp 24 prob. est filii f 9 Domb.; filii prob. est pqv et de morte Sarrae om. fg q f; in p. legitur: 34 capitulum. De morte sarre et de emptione agri ad sepulturam eius 25 est om. V )

182
proferenda, non Deo. Neque enim omnis est culpanda tentatio, quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires suas sibi non uerbo, sed experimento tentatione quodam modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante praecepto oboediendum sit, non disputandum; uerum tamen Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis nollet inplere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae huius in magnam gentem faciam illum, quia semen tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine. Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens. quia per hunc oportebat inpleri, quem Deus iubebat occidi, non haesitauit, quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit, [*]( 13 Gen. 21, 12 sq. 18 Rom. 9, 7 sq. 27 Hebr. 11, 17 sq. ) [*]( 5 ai Dei] sisim g dpl e 10 immolataraB e 12 filioque e 14 et filium Vabppa Domb.; et om. eg /v 17 hismahelem Veg semen eius deus F1 21 semine V m. 1 ex semen corr., ab egp a fv (cf. infra p. 186, 20 ubi omnes codd. praebent in semine); semen p Domb. 22 christo V1 abp Domb.; christum V2 e 9 t7 25 esitauit e 27 praecessit V e2 gpρaf tJ; obtulit a b; non pepercit el )
183
praecessit Abraham Isaac tentatus et unicum obtulit, qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cogitans quia et ex mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit; cuius similitudinem, nisi illius unde dicit apostolus: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita sibi ligna ad uictimae locum, quibus fuerat inponendus, ipse portauit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, postea quam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo immolato inpletum est significatiuo sanguine sacrificium? Nempe quando eum uidit Abraham, cornibus in frutice tenebatur. Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, spinis Iudaicis coronatus?

Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim sciui quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc sciui dictum est \'nunc sciri feci\'; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte [*]( 6 Rora. 8, 32 17 Gen. 22, 10 sqq. ) [*]( 1 isaac V ab ep p a Dornb.; in isaac g v 3 et om. V1 e 4 suscitare V; excitare rell. v Domb. Deus om. e 6 et om. eg similitudine p 6 unde mss.; de quo v idem apost. v 8 illum av 9 et inpon. F1 Domb. 14 fer?batur F1 15 iudaicis gppa-fv; c indeis V; a iudaeis a e et m. 2 in ras. b 22 non enim siui e tuum Vabep pa Domb.; tu g fv 24 nondumJ non e 27 hodie, superscripto usque, b dominus apparuit in monte V )

184
Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, etmultiplicansmultiplicabosementuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labiummaris. Ethereditatepossidebitsemen tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio?

Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur [filius], et si Sarra annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est conlocatu\'s, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus. [*]( 20 Gen. 23, 1 22 Gen. 17, 17 25 Act. 7, 4 ) [*]( 1 uidebit, superscripto l apparuit, a siui e1 5 me Veg Dotnb.; memet αbpv 8 tibi e1 9 tamquam mss.; sicut v quae Yg p p; quae est abeαν v 16 autem est v 19 uigisimo e; et uicesimo v et septimo egp 20 tricensimum V1; trigisimo e 23 [filius] Vv Domb.; om. abegp f ut p. 173, 7 )

185

CAPUT XXXIII.

De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te per Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chanallaeorum, nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri uidemus in Christo?

CAPUT XXXIIII.

Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem.

Quid autem sibi uult, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam duxit uxorem? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto si Agar et Ismael, doctore apostolo, significauerunt carnales ueteris testamenti, quur non etiam Cettura et filii eius [*]( 9 Gen. 24, 2 sq. 26 Gal. 4, 24 ) [*]( 2 necbor fg 4 patris V 5 \'XL\' V centensimo sup. lin. V 6 sui om. e 10 per dominum a beg p p2av per om. V pI Domb. 11 caeli usque ad Deum l. 13 om. bl ut om. f 12 de fil. b in marg., v 15 praennntiate, in marg. praenuntiata, e 18 post sarrae coniugium f g 26 signauerunt e1 )

186
significent carnales, qui se ad testamentum nouum existimant pertinere? Ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae sunt appellatae; Sarra uero numquam dicta est concubina. Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: Et adprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitauerat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem. De Cettura autem, quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: Adiciens autem Abraham sumsit uxorem, cui nomen Cettura. Ecce ambae dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente scriptura: Dedit autem Abraham omnem censumsuumlsaacfiliosuo, etfiliisconcubinarum suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se uiuo ad orientem, in terram orientis. Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perueniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, et non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine, de quo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen. Neque enim uideo, quur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis haec non uult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. Quid si enim et hoc prouisum est contra haereticos futuros secundarum aduersarios nuptiarum, ut in ipso patre multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari demonstraretur non esse peccatum? Et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta <quinque>. Annorum [*]( 4 Gen. 16, 3 12 ib. 25, 1. 5 eq. 19 Rora. 9, 8 21 Gen. 21, 12 28 Gen. 25, 7 ) [*]( 3 sint Vx 4 quando et a scribtum omisso est V 7 eam om. V in uxorem e 15 se uiuoj seuo e 16 terra g 19 qui non e 20 in semine] cf. supra p. 182, 21 25 hoc om. et 29 et 187, 1 quinque om. codd. )
187
ergo septuaginta < quinque > Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.

CAPUT XXXV.

De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicauerit diuina responsio.

Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, adque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis iam multa diximus. Quod autem dictum est: Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit. quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit [*]( 13 Gen. 25, 23 16 Rora. 9, 11 Bqq. ) [*](1 filium eyuir» e 4 clausis p 19 elegitur V 22 sinit] permittit b 23 unde et in v multa iam begp est om. V 24 nostrorum Va be p p Domb.; nostrum gav 25 populo Christ. v 28 posset g )

188
inpletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: Populus populum superabit et maior seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter inpletur?

CAPUT XXXVI.

De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, accepit.

Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames super terram praeter famem, quae prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac adAbimelech regemPhilistinorumin Gerara. Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum; habita autem in terra, quam tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc, et statuam iuramentummeum, quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem [*]( 12 Gen. 26, 1 sqq. ) [*]( 1 hortus e 11 oraculum tale v 14 abit V 17 in om. e 31 sororem superscripto suam b )

189
diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod uxor esset, mansit intacta. Nec ideo tamen istum patri eius praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit, in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum, inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum; ut intellegamus quam caste Abraham fecerit, quod hominibus inpudicis et nequitiae suae de scripturis sanctis patrocinia requirentibus uidetur fecisse libidine; deinde ut etiam hoc nouerimus, non ex bonis singulis inter se homines conparare, sed in uno quoque consideremus uniuersa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid in uita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit longe praestabilius, quam est illud, unde ab alio superatur. Ac per hoc sano ueroque iudicio, cum continentia coniugio praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus laudandus, uerum etiam maxime detestandus est. Constituamus ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus et oboedientissimus Deo quam continens minoris fidei minorisque oboedientiae. Si uero paria sint cetera, continentem coniugato praeferre quis ambigat? [*]( 7 Gen. 26, 24 ) [*]( 1 ei] et e et paterno mss. praeter b; et om. b v 2 sanguine/, m eras., V alienis V ab egp a f Domb.; alienigfmis pv cognita b1 3 esset oxor p uxor eius v 4 unam sup. lin. V 6 deus dicat e 15 casta e omnibus e 17 libidinem e p 23 est om. p 25 degestandus V1 29 praeferre gp; praeferri V2 a b2 e; proferre V1 )
190

CAPUT XXXVII.

De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur.

Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat, maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua fratri iuratione interposita uendidit. Ubi discimus in uescendo non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum. Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur. Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis manibus subponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo sciens uenari, agrestis; Iacob autem homo simplex, habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt <sine dolo\'. Siue autem \'sine dolo\' siue \'simplex\' siue potius \'sine fictione) dicatur, quod est Graece acXaato<;: quis est in ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui [*]( 4 Gen. 25, 29 sqq. 16 Gen. 25, 27 23 Gen. 27, 27 sqq. ) [*]( 2 praefigurantur p 9 immoderata v quemque, que om. e1 13 pellibus, in marg. pelliculis, e 14 Iacob om. V 16 et om. v ft 18 domi p 20 plastos Y 28 fiere mss. praeter bs; fieri 65; fias e 29 et Otn. e )

191
benedixerit te, benedictus. Benedictio igitur Iacob praedicatio est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur. Lex et prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus ab illa benedicitur, uelut a nesciente, quia ipsa nescitur. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus inpletur; eius est benedictio de rore caeli, hoc est de uerborum pluuia diurnorum, et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum; eius est multitudo frumenti et uini, hoc est multitudo quam colligit frumentum et uinum in sacramento corporis eius et sanguinis. Ei seruiunt gentes, ipsum adorant principes; ipse est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis; ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrahae secundum fidem, quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem; ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum quamuis errantium, sed tamen legem prophetasque cantantium benedicitur, id est ueraciter dicitur; et alius benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam repetente maiore expauescit Isaac, et alium se pro alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur; nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo confestim reuelato sibi intus in corde magno sacramento deuitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo, inquit, uenatus est mihi uenationem et intulit mihi, et manducaui ab omnibus, antequam tu uenires? et benedixi eum, et benedictus sit. Quis non hic maledictionem potius exspectaret irati, si haec non superna inspiratione, sed terreno more gererentur?s o res gestas, sed [*]( 23 Gen. 27, 33 ) [*]( 2 est christi V; christi est rtll. v 7 congregatione Vbg Domb.; de congreg. aepv 9 corporisj caro V (v. 1 Praef. p. VIII) et sang. eius v 11 dominator g 19 repente maior uenit. expauit p pro alio ae v 20 cognoscit Vbeg; cognoscens apv Domb. percontatur V b2 e gj percuntatur a; percunctatur bl pv 25 et ante mand. om. V 26 sit benedictus v 27 expectaret potius V1 )
192
prophetice gestas; in terra, sed caelitus; per homines, sed diuinitus! Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa sunt inplenda uolumina; sed huic operi modus moderate inponendus nos in alia festinare conpellit.

CAPUT XXXVIII..

De misso Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem et de uisione, quam in itinere somniauit, et de quattuor ipsius feminis, cum unam petisset uxorem.

Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat uxorem. Patris mittentis uerba haec sunt: Non accipies uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus. Laban, fratris matris tuae. Deus autem meus benedicat te et augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris tui, tibi et semini tuo post te, ut heres fias terrae incolatus tui, quam dedit Deus Abraham. Hic iam intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau. Quando enim dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, pertinens utique semen ad ciuitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret: et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum [*]( 11 Gen. 28. 1 sqq. 21 Gen. 21, 12 ) [*]( 6 emisso f g; missione p 7 in om. f g 8 petiisset v 11 uerba haec V; haec uerba rell. v 15 et augeat te sup. lin. V 17 bene- dictiones p patris tui abraham a abraham Vagpaf; abrahae b p v 19 deus sup. lin. V deus abraham dedit e abraham mss.; Abrahae v hinc a 20 intellegemus e 24 ancilla et 9 26 ad Vae; an ad bgpv an ex ad corr. V )

193
est, cum prophetice a patre benedicitur Iacob et dicitur ei: Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem Abraham patris tui.

Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charran et deuenit in locum et dormiuit ibi; occiderat enim sol; et sumsit ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormiuit in loco illo et somniauit. Et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et angeli. Dei ascendebant et descendebant per illam, et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae, et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni uia quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit: Quam terribilis locus hic! non est hoc nisi domus Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumsit lapidem, quem subposuit ibi sub caput suum, et statuit illum titulum et superfudit oleum in [*]( 5 ib. 28, 10 sqq. ) [*]( 2 congregationem b tibi dns a 3 abraham V ab egp a; Abrahae p 5 sic om. e 6 cbarran p f; charra Vepa; carram b; charrara agv 11 et descend. om. e 16 dilabitur e super e v in b affricam a 17 ad] ab g; in a 19 ieris V 22 Dominus est v 24 terribilis est a hocj hic a 26 ibi Vpav; sibi aego sub V aegpaf; super p; ad v ibi ad m. 2 sup. lin. b suum om. v 27 in titulum b v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pari II. ) [*]( 13 )

194
cacumen eius; et uocauit Iacob nomen loci illius: domus Dei. Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idolatriae lapidem perfudit oleo Iacob, uelut faciens illum Deum; neque enim adorauit eundem lapidem uel ei sacrificauit; sed quoniam Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum. Scalam uero istam intellegitur ipse Saluator nobis in memoriam reuocare in euangelio, ubi, cum dixisset de Nathanael: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est, quia Israel uiderat istam uisionem (ipse est enim Iacob), eodem loco ait: Arnen, amen, dico uobis, uidebitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis.

Pen-exit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem. Unde autem illi acciderit quattuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreauit, cum earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura diuina. Ad unam quippe accipiendam uenerat; sed cum illi altera [pro altera] subposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam uideretur habuisse, et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam maior soror eius, quamuis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, coniugali iure seruato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius id fieri flagitassent, quae corporis uiri sui habebant legitimam [*]( 9 Io. 1, 47 sqq. ) [*]( 1 inuocauit a 5 a om. et id est, omisso priore est, e unctionem V 9 nathanaele bev 10 quoniam b est om. V 12 et descend. om. g 17 concupiuit b; concupisceret v diu. script. indicat v 19 pro altera om. Vaepp quia V fi qualll b 20 fuerit e 23 sterelis e 24 filium p 26 petiisse v )

195
potestatem. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Ioseph, qui uenditus ab inuidentibus fratribus eo perductus fuit adque ibidem sublimatus.

CAPUT XXXVIIII.

Quae ratio fecerit, ut Iacob etiam Israel cognominaretur.

Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi euidentissime gerens. Nam quod ei praeualuit Iacob, utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superauerat, inpetrauit; ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel \'uidens Deum\\ quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus ueluti praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus adque idem Iacob et benedictus et claudus: benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, adque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicauerunt a semitis suis. [*]( 18 Gen. 32, 25 24 Ps. 17, 46 ) [*]( 3 eo] et V 6 fecerit fpf Domb.; foerit gqv Iacob om. p q 11 in om. e 12 ei sup. lin. g 13 ut om. e 14 praeuelare e 16 hoiug om. p 18 omn. aanctorum v ueluti Yegp; uelut v Domb. 20 reddit V1 22 in fidelibus e 23 est multitudo v ) [*]( 13* )

196

CAPUT XXXX.

Quo modo Iacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus, cum plerique ex his, qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.

Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die uel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum erat Iacob, filius uero eius Ioseph triginta nouem; quem cum accepisse tricensimo anno suo uel amplius constet uxorem, quo modo potuit per nouem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam nouennes Iacob Aegyptum ingressus inuenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Ioseph, id est Utalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum uenit et filios Ioseph, nepotes suos, auos istorum, minores quam nouem annorum pueros inuenit. Sed nimirum introitus Iacob [*]( 7 Gen. 46, 27 ) [*]( 2 Iacob om. p q 4 commemorentur p sunt q 5 ipso otn. a 6 sq. ipso cQ filiis, transpositione notata, b filiis Vegp Domb.; cura filiia a v 10 quod V 14 accepisset V 15 habere sup. lin. V 21 commemorantur p 24 tutalaam g 25 utaleae Y; i tutalaae g edem F; aedem g 26 filii V )

197
in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus scriptura commemorat, non unus dies uel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu uixit loseph, per quem factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem scriptura sic loquitur: Et habitauit Ioseph in Aegypto, ipse et fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et uixit annos centum decem, et uidit Ioseph Ephraem filios usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos eius ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph. Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut scriptura consueuit, quae unam quoque filiam Iacob filias nuncupauit; sicut in Latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius. Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur felicitas, quia potuit uidere pronepotes, nullo modo putandi sunt iam fuisse tricensimo nono anno proaui sui Ioseph, quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius aduenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est: Haec autem nomina filiorum Israel, qui intrauerunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo. Hoc enim dictum est, quia simul cum illo conputantur septuaginta quinque, non quia simul iam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus habetur eius ingressus, quo uixit Ioseph, per quem uidetur ingressus. [*]( 5 Gen. 50, 22 ) [*]( 1 hominibus Vabep pJ a Domb.; homines p1; animabus gfv 6 choabitatio V; habitatio g 7 centum decem Vaeg p I; decem et centum b; centum et deeem a v filios Ephraem v filiosuo usque V 14 quoque om. F1 16 praedicetur Vegppa Domb.; praedicitur F; praediceretur abv 17 uidere potuit v 18 sunt sup. lin. V 20 est om. e 22 aegypto e )
198

CAPUT XXXXI.

De benedictione, quam Iacob in ludam filium suum promisit.

Igitur propter populum Christianum, in quo Dei ciuitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis ceteris occurrit ludas, quia de tribu Iuda exortus est Christus. Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios benediceret, quem ad modum ludam prophetice benedixerit, audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium; adligans ad uitem pullum suum et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. Fului oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. Exposui haec aduersus Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum ueritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi praedicta est uerbo dormitionis et non necessitas, sed potestas in morte nomine leonis. Quam potestatem in euangelio ipse praedicat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendieam. Nemo eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum [*]( 12 Gen. 49, 8 sqq. 23 XII, c. 42 27 Io. 10, 17 sq. d ) [*]( 2 Iacob om. p 4 Dei om. ex 7 e/5, littera x (?) erasa, V 8 Israel ipsius v 10 filios suos v 14 generatione g 15 mihi V ascendistis e 16 qui V e suscitauit V 20 lauauit V 21 amictus e 26 iQ mQrţę e 28 et nemo g )

199
sumo eam. Sic leo fremuit, sic quod dixit inpleuit. Ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius adiunctum est: Quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud. Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno uerbo intellegitur, quod ait: Ascendisti. Quod uero addidit: Recumbens dormisti, euangelista exponit, ubi dicit: Et inclinato capite tradidit spiritum; aut certe sepultura eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum nullus hominum, sicut prophetae aliquos uel sicut ipse alios, suscitauit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro eius, quam lauat in uino, id est mundat a peccatis in sanguine suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adiungit: Et in sanguine uuae amictum suum, quid est nisi ecclesia? Et fului oculi eius a uino spiritales eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! Et dentes eius candidiores lacte, quod potant aput apostolum paruuli, uerba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo. Ipse igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec uenirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa stirpe defuerunt. Et ipse exspectatio gentium; quod clarius est uidendo quam fit exponendo. [*]( 5 Io. 2, 19 7 Io. 19, 30 16 Ps. 22, 5 19 1. Cor. 3, 2 ) [*]( 3 qui V bl a auscitauit e 5 et in triduo bp; in triduo F; et triduo aeg resuscitabo a begppaν j suscitabo, m. 1 superscripto re, V; suscitabo f Domb. 8 IĮQ.dormisti e 11 uel ut F 12 porro] e 0 purpura V 13 labat V 16 spirituales v 17 inebr. populo eius sup. lin. V populo e1 18 clarus p eius om. F1 19 lacte s cand. a 22 principis F1 23 et V 24 fuit 61; sit e v )
200

CAPUT XXXXII.

De filiis Ioseph, quos Iacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.

Sicut autem duo Isaac filii. Esau et Iacob, figuram praebuerunt duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamuis, quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei uenerint de semine Esau. sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura ualuit, quod dictum est: Maior seruiet minori): ita factum est etiam in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum, Christianorum autem minor. Quos cum benediceret Iacob, manum dextram ponens super minorem quem habebat ad sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: graue uisum est patri eorum, et admonuit patrem uelut corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens. At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium. Etiam hic duo illa promissa demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem gentium. Quid euidentius quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem?

CAPUT XXXXIII.

De temporibus Moysi et Iesu Naue ac iudicum adque inde regum, quorum quidem Saul primus est, sed Dauid praecipuus et sacramento habetur et merito.

Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti, [*]( 9 Gen. 25, 23 16 Gen. 48, 19 ) [*]( 2 iosep g 3 benedicit fg 6 quod om. V pertinent V de V abeppaf Domb.; ex gv 8 ad ex ab corr. V 9 etiam om. V 16 scio ex scit corr. V 21 his om. e 25 De ihu p hiesu f g 26 inde fg f; exinde pqv 27 praecepuus fg )

201
in modum incredibilem illa gens creuit, etiam tantis adtrita persecutionibus, ut quodam tempore nati masculi necarentur, cum mirantes Aegyptios nimia populi illius incrementa terrerent. Tunc Moyses subtractus furto trucidatoribus paruulorum ad domum regiam, ingentia per eum Deo praeparante, peruenit nutritusque et adoptatus a filia Pharaonis (quod nomen in Aegypto omnium regum fuit) in tantum prouenit uirum, ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam ex durissimo et grauissimo, quod ibi ferebat, iugo seruitutis extraheret, immo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. Prius quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, Aegyptum occiderat et territus fuerat, postea diuinitus missus in potestate spiritus Dei superauit Pharaonis resistentes magos. Tunc per eum Aegyptiis inlatae sunt decem memorabiles plagae, cum dimittere populum Dei nollent, aqua in sanguinem uersa, rana et sciniphes, cynomyia, mors pecorum, ulcera, grando, lucusta, tenebrae, mors primogenitorum. Ad extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque perfracti tandem aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum persequuntur extincti sunt. Illis quippe abeuntibus diuisum mare uiam fecit; hos autem insequentes in se rediens unda submersit. Deinde per annos quadraginta duce Moyse Dei populus in deserto actus est, quando tabernaculum testimonii nuncupatum est, ubi Deus sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur, cum scilicet iam data lex fuisset in monte multum terribiliter; adtestabatur enim euidentissima mirabilibus signis uocibusque diuinitas. Quod factum est, mox ut exitum est de Aegypto et in deserto populus esse coepit, quinquagensimo die post celebratum Pascha per ouis immolationem; qui usque adeo typus Christi est praenuntians eum per [*]( 1 creauit V 7 aegyptu V omnium om. V prouenit mss.; peruenit v uerum gx 9 extrahere VIII cum israhelita defenderat V 12 et territusj exterritus p 13 resist. Phar. v 16 rana Vp cy Domb.; ranae abegv et om. fc1 gp snifes g; cinifes ep cynomia Vabegp 22 in deserto mss.; per desertum v 29 die om. V 30 quibusque V; quisque et )
202
uictimam passionis de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha quippe Hebraea lingua transitus interpretatur), ut iam cum reuelaretur testamentum nouum, postea quam Pascha nostrum immolatus est Christus, quinquagensimo die ueniret de caelo Spiritus sanctus, qui dictus est in euangelio digitus Dei, ut recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam reuocaret, quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae referuntur.

Defuncto Moyse populum rexit Iesus Naue et in terram promissionis introduxit eamque populo diuisit. Ab his duobus mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium illas eis prouenisse uictorias. Post istos duces iudices fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum; quod Christi aduentus in carne et non ueteris legis obseruationes, sed euangelii fides fuerat inpletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus uocaretur, populum in terram promissionis induxit. Temporibus autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternauerunt prospera et aduersa bellorum.

Inde uentum est ad regum tempora, quorum primus regnauit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, Dauid successit in [*]( 5 Lc. 11, 20 7 Exod. 81, 18 9 Ios. 1 ) [*]( n pri i 4 est om. V uenire V 6 i,m,praefigurati V 7 tabula K1 8 feruntur 01 10 induxit promissionis e 11 uella V 13 earum peccatae 15 inciperent e 16 promissionis V 17 et terraj et cetera e 19 legis ueteris obseruatione e fide e 21 lesus] is e 24 populi peccata g 27 cui V aegp?af Domb.; quo b V 28 eiecta b orerentur V gl; orirentur a b 92 p V )

203
regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. In quo articulus quidam factus est et exordium quodam modo iuuen- tutis populi Dei; cuius generis quaedam uelut adulescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc Dauid. Neque enim frustra Matthaeus euangelista sic generationes commemorauit, ut hoc primum interuallum quattuordecim gene- Tationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad Dauid. Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea generationum ex Abraham sumsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo uelut pueritia fuit huius generis populi Dei a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inuenta est, id est Hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit obliuio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluuio. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in isto procursu ciuitatis Dei, sicut superior unam eandemque primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia propter uaccam trimam, capram trimam, arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum. [*]( 4 Mt. l, 17 ) [*](1 dictas Xpf est b 4 ad huc e 12 ipsum om. al et ideo in lingua Vagp p f Domb.; et ideo lingua e; in lingua, omisso et ideo, a; et ideo (ide b) prima lingua b v 13 est om. p incipit homo b 14 post infant. om. e quod mss.; quia v 15 estas g 16 primi V1 19 aetates primam et secundam V 21 arietem aeppaf Domb.; et arietem Vbgv et inpos. Vab egp p a / Domb.; et om. v 23 apirituales v 24 post sacramentum in g f exstat contuli. AVRELI AVGVSTUU i DE CIVITATE DEI ; CONTRA PAGANOS LIBER XVI EXP. V EXPLICIT LIBER XVI. INCIPIT LIBER XVII- eg )
204

De temporibus prophetarum.

Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum conpleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno. quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babyloniam duceretur adque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus uniuersa diluuio terra diluta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura siue quoquo modo significata siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius [*]( 14 Hierem. 25, 11 24 Gen. 20, 7 Deut. 34, 10 ) [*]( 7 deberi se e 9 indicabit b2 9 v Domb.; in-iicauit ab1epa 14 Iere- miae v 18 terra diluuio a v diluta e gz a f; deluta gl pi; data Fs - deleta a b, in marg. e, p v Domb. 19 in om. e 20 pro eo e quo modo e 21 praedicata, in marg. praedicta, e 22 possumus ablp po Domb.; possimus b2egv 25 hii g; dii, in marg. hi, e 26 samuehel e )

205
ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sint praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata tractetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum adque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitat?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria, quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.

CAPUT II.

Quo tempore sit inpleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.

In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi [*]( 28 Gen. 12, 1 ) [*]( 2 sint bepaf; sunt agv Domb. 3 decendent. e succendent. e 8 occupanda, in marg. occupata, e 12 prolexum gl indiguum gbipt; indignum ablpx; indigeat p; indigeant e 13 cogitet unus p, Domb. 19 supersunt codd.; e in marg. superflua sunt; supersint v sint v 27 significat eg 23 scriptum e )

206
demonstrauero, et faciam te in gentem magnam), aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, • secundum carnem adque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicum inpleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur inplendum. Inpletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil [*]( 5 Gen. 12. 3 22 Gen. 15, 18 ) [*]( 1 demonstrabo e 2 sed spir. omisso de, e 4 fide e 12 iam magna v illis tribus v 13 alia e 15 de om. e liberatus łnSS.; liber. est v 17 lieremum eg 24 uenturum e1 25 tanto quanto agt; tanto quantum p Domb.; tantum quantum be 26 spatia e 28 in terram g )
207
deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio conpleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat inpleturus.

CAPUT III.

De tripertitis significationibus prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem, nunc autem ad utramque referuntur.

Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad libe- . ram ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad [*]( 4 saeculi huius v 9 quos eos g 15 autem om. p 19 partem g, et sic l. 20 22 24 25 ueram om. a 27 quae it) superscripto ad e utrumque g 31 expectantia g )

208
caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec adque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Ubi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non per- , manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere adque ipsius esse summum ibi est adque totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur inpleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque ueluti conpactum adque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, [*]( 2 Reg. II, 12, 1 8 Hierem. 31, 31 sqq.; Hebr. 8, 8 sqq. ) [*](2 natham egr f qui] ad p1 regem otn. p1 5 uel utilitate om. a pro om. g 7 nasceretur g 8 pertenuisse eg 9 uenient e2 15 est om. e 16 illos dies e 17 dando codd. nisi quod recenii m. in a correctum est dabo; sic v 19 in populum e 21 ibi] illi n 22 utrurn- que g 25 aedificauit p )
209
ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum conpletumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid inplendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, uel effectum quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur adque conpletur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur? [*]( 2 quod ibi e historiae e 3 carnem .... secundum om. g 9 sed abegppv; et rd. Domb. ita hoc b 20 eodem e 23 potuerunt e 25 primitus dumtaxat u 27 possent e 28 ad] m g 29 ab eo] habeo e ) [*]( XXXI. Ang. opera Seetlo V pari II. ) [*]( 14 )
210