CAPUT XIIII. De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior,
Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: Mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati diuini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente commisit, quasi quidquam Deo, cui uel crederetur uel cederetur, anteponendam fuit.
CAPUT XV. De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.
Quia ergo contemtus est Deus iubens, qui creauerat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo adque leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse [*]( 10 Gen. 3, 12 sq. ) [*]( 2 superuia V transgressoris Vj transgressionis pqv 7 mecum , . Vbelpav; mihi opJa f 8 e ligno e et cOmedi, in marg. et edi, e 10 si€ ea in quod e 11 alium ev 13 potius quam excusatio om. 11 17 fuit mss.; fuerit v 25 honerauerat 2 26 obandientiae V amminiculum dederat l )
35
Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. Quisquis huius modi damnationem uel nimiam uel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inboedientia fuit, quanto id, quod prae- . ceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio?
Denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest [*]( 13 Gen. 22, 2 17 Phil. 2, 8 ) [*]( 2 mandato l 5 ad se l 9 liberet V11 10 bujusmodi V damnatione b nimiam] animam b 11 iustam putat metiri perfectionem scit b 12 11;1 non peccando felicitas V 14 qui/, a eras., e 15 tanta magis inoboediens fuit quando id praeceptum nullus (sic) b 17 eo ex et corr. V; quo ex eo corr. I 17 quod l 18 ita usque ad mortem l. 19 om. a1 e1 ita et inoboed. V 23 terrente Ve l; terrentis p 11 f; terrenti a b v ) [*]( 3* )
36
uelit? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non nolebat, et ideo poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe cognoscimus et diurna scriptura testatur: Homo uanitati similis factus est. Quis enim enumerat, quam multa quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? Ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura omni modo adque ex omnibus partibus oboediret. At enim aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. Quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non seruiendo molesta sit, quamuis nos Deo non seruiendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro, ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? Sed quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem. Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione. dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui
[*]( 4 PI. 143, 4 ) [*]( 2 non uolebat.. poterat om. el 4 uanitatis e 6 cum f 9 ueterascit r 12 si aliquid p 15 est l nobis molesti l 16 nobis om. el 18 percipimus l poena non illius l 19 et om. e1 21 quod onl. at bell; quando a2 aut dolere uel ipse 1 22 carnis om. e 25 animae r a v 29 metus] etus (== aeatus) e ) 37
ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem uero praecedit adpetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale uocabulum omnis cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem ueteres definierunt; quamuis nonnumquam homo, ubi uindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat uel calamum frangat iratus. Verum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, ut nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae auaritia; est libido quomodocumque uincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. Sunt multae uariaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam uocabula propria, quaedam uero non habent. Quis enim facile dixerit, quid uocetur libido dominandi, quam tamen plurimum ualere in tyrannorum animis etiam ciuilia bella testantur?
CAPUT XVI. De libidinis malo, cuius nomen cum multis uitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribitur.
Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec solum extrinsecus, uerum etiam intrinsecus uindicat totumque [*]( 6 Cic. Tusc. Ill, 5 ) [*]( Mi 7 inanimis, m. 2 rescript., V; inanimatis e2 p; inanibus l 8 et V abep l; ut v Domb. 9 et ista] est a 10 ut nescio scripsi; et nesc. mss. v qua Ya bel p; quae v Domb. 13 quomodocnnque libido QIf. el 22 obsceni caloris V obscenis corporis pqv 26 corp. partes v )
38
commouet hominem animi simul adfectu cum carnis adpetitu coniuncto adque permixto, ut ea uoluptas sequatur, qua maior in corporis uoluptatibus nulla est; ita ut momento ipso temporis, quo ad eius peruenitur extremum, paene omnis acies et quasi uigilia cogitationis obruatur. Quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens uitam, sed, sicut apostolus monuit, sciens suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum, non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc opus creata sunt, quem ad modum cetera suis quaeque operibus distributa membra seruirent, nutu uoluntatis acta, non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores huius uoluptatis siue ad concubitus coniugales siue ad inmunditias flagitiorum cum uoluerint commouentur; sed aliquando inportunus est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferueat, friget in corpore; adque ita mirum in modum non solum generandi uoluntati, uerum etiam lasciuiendi libidini libido non seruit, et cum tota plerumque menti cohibenti aduersetur, nonnumquam et aduersus se ipsam diuiditur commotoque animo in commouendo corpore se ipsa non sequitur.
CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque uiderunt.
Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo [*]( 7 1. Thess. 4, 4 sq. ) [*]( 3 corpori/s, i eras.; in marg. corporalibus. e 7 sed erasum e uas N suuiri v 9 desid.] concupiscentiac l 10 possit l 11 ad huc V 16 sq. motus ille importunus est v 17 nullo poscente v 22 ipsam c bel P Vi ipsa Vaa Domb. 27 maximo l cpudat maxime e )
39
ad arbitrium nostrum mouet aut non mouet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est: Nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commouebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodam modo testimonium perhibebat. Neque enim caeci creati erant, ut inperitum uulgus opinatur; quando quidem et ille uidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum. Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum uoluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit in motu corporis quaedam inpudens nouitas, unde esset indecens nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione uiolarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi amborum et agnouerunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. Aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad uidendum, nam et antea uidebant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dignoscentiam, si ad uescendum contra uetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia euidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognouerunt ergo
[*]( 3 Gen. 2, 25 (3, 1) 10 ib. 3, 6 19 ib. 8, 7 ) [*]( 1 monent aut non mouent a mouentur pudenda, m. 2 mperscript. aut fi mouent, e; in infer. margine m. uet. exstant: aJ lib. merito et ipsa mebra quae sno quodft ut ita dixerl iure oilri modo ad arbitria nrfii of (?) monet aut non mouet pudenda dicunt- 9 et illa, m. 2 in illic corr., 1 10 aeeca VI 20 cognouerunt v 21 ficus l et sic p. 40, 8 24 quo] quod e et ante ipsam om. 1 25 dinoscent. Vel 26 et ex F21 ea re nomen] aere nfa b ) 40
quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. Hoc itaque cognouerunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes \'succinctoria\' posuerunt. Porro autem \'campestria\' latinum quidem uerbum est, sed ex eo dictum, quod iuuenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos uulgus appellat. Quod itaque aduersus damnatam culpa inoboedientiae uoluntatem libido inoboedienter mouebat, uerecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda uelare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lauent. Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.
CAPUT XVIII. De pudore concubitus non solum uulgaris, sed etiam coniugalis.
Opus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur, [*]( 5 quid noceret] quid in hoc erat b 6 nocerent v 7 cosauernnt V 8 soccintoria Ve 10 quidam V1 13 appellagt V 17 balneos l 18 tegim. V el; tegum. v 23 sq. ut edittir V; uulgari.. coniugali p q v 26 stup<jris V )
41
quod eius ciuitatis nulla lex uindicat, deuitat tamen publicum etiam permissa adque inpunita libido conspectum, et uerecundia naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis, quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? Nonne omnes famulos adque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam \'Romani maximus auctor eloquii\', omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est adpetunt sciri: hoc recte factum sic adpetit sciri, ut tamen erubescat uideri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem adpetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?
[*]( 14 Lucan. Phars. VII, 62 15 Cic. Tusc. II, 26, 64 ) [*]( 4 uincula t; 10 conquirit Vlp Domb.; requirit abev 11 ut l 14 etiam sicut quidam ait b etiam om. v 15 eloqui V l recta l m .. luce Y 16 hoc, in rnarg. quod, e ut..uideri om. V 24 committitur l ) 42
CAPUT XVIIII. Quod partes irae adque libidinis, quae in homine tam uitiose mouentur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.
Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati propius accesserunt, iram adque libidinem uitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide adque inordinate mouerentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente adque ratione. Quam partem animi tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte seruari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet adque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium) — hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum uitiosae non erant. Non enim contra rectam uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt, alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque adfectionum in quibusque dictis adque factis non sic abscondit uerecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid [*]( 2 pater V quae in homine V; otn. pqv 4 cohibere p in illa V: quae in illa qv; quae nullap 5 fuerint V; fuerunt pqv Domb. 6 et om. I proprius V 8 eo] et V turpidae e 9 perpetrare p uetat (uetaijt e) mss.; non uetat v 10 haberent e 18 exercend. a b e2 p v; exerendam Yel l IX Domb. cohercionem e 21 estset V; A est IX f 22 rationes l 24 aliijs fac. V repugnando \'nSB.; refrenando v 26 aliarumque opera e )
43
causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae adfectiones, sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis uerbum emittit iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodam modo uoluntate mouerentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur eadem uoluntate. At uero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipauit, ut moueri non ualeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum et quando iuste miscetur uxori.
CAPUT XX. De uanissima turpitudine Cynicorum.
Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem concubitum deuitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes adfectarent. Unde et illum uel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse [*]( 1 membris e 3 num V1 4 possit l 7 ita om. d 11 expectant. I e 20 in platea e qualibet V 22 nam si e perhibet F1 24 me- moriam VI insignitior Vll )
44
illam peragi uoluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uerum etiam clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in singulis expietur.
CAPUT XXI. De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praeuaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.
Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, inpleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum eam natura non inpudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte seruiebat, sensit adtendit, erubuit [*]( 25 Gen. 1, 28 ) [*]( 1 3 surgeret e qunicos V 5 clanem 11 7 salibus e obruetur el 12 maxime parte v 14 nullus nexu e 16 uindicatam V 17 expiatum l 20 data V; om. pqv 21 ademerit V; adimeret pqv liuidinis V 25 replete codd.; implete v 26 horta Y l )
45
ciuitate. Illa uero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, quamuis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii. non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, de qua uidemus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas diuinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii uero quamuis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem uolunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima mea in uirtute, ut id, quod in genesi sequitur: Et inplete terram et dominamini eius, terram intellegant carnem, quam praesentia sua inplet anima eiusque maxime dominatur, cum in uirtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa uelata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.
CAPUT XXII. De copula coniugali a Deo primitus instituta adque benedicta.
Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem Dei crescere et multiplicari et inplere terram donum esse [*]( 15 Ps. 137, 3 ) [*]( 4 cognosceret procreatione l procreat., in marg. propagationem, e 5 homines, superscripto m. 2 aliqui, p 8 ipsam etiam v 15 me om. ap inani mea l 16 in uirtute V a Domb.; in uirtnte tua l; uirtute tun e v; uirtute b; uirtntem ap ut] et a b 23 demissi 11 )
46
nuptiarum, quas Deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus euidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. Nam cum scriptura dixisset: Masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius, et cetera. Quae omnia quamquam non inconuenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia uidelicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut euidentissime apparet in diuersi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, magnae absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit et inrationali cupiditate quae regitur, aut de uirtute contemplatiua quae excellit et de actiua quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de uinculo coniugali, quo inuicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit adque ait: Non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem
[*]( 4 Gen. 1, 27; 28 23 Mt. 19, 4 sqq. ) [*]( 3 hinc e 9 tamen maec. Fl 15 qui] cum l 20 quo/, d eras., V interque 1 21 quacumque ex causa Iv 23 libell. repud. permisit p 28 iuncxit 1 30 unus e ) 47
feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et apostolus per hoc primum, quod Deo instituente praecessit, exemplum singulos quosque admonet, ut uiri uxores suas diligant.
CAPUT XXIII. an etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, uel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.
Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae ciuitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quo usque filii saeculi huius generant et generantur.
Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent. Sed quo modo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet uideri etiam illud unum sine ista libidine uoluntati potuisse seruire, cui tot membra nunc seruiunt. An uero manus et pedes mouemus, cum uolumus, ad ea quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis uidemus, maxime in artificibus [*]( 2 Eph. 5, 25; Col. 3, 19 19 Lc. 20, 34 ) [*](3 diligunt l 6 aestum Vpq; actum v 7 fuisset illic p ratio V; traditio pjv 8 cohituroa V l 15 ille l 17 Dei sup. lira. e 18 huius saec. tJ 21 fieri om. e possit l posset et e 22 ideo om. e1 23 uoluptati I 25 pedes et manus 2 26 felicitate, in marg. facilitate e )
48
quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad uoluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra seruire? Nonne Cicero in libris de re publica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis adsumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; uitiosas uero animi partes ut seruos asperiore imperio coherceri? Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verum tamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda extitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra uoluntas potius quam libido commoueat; quod si ita esset, pudenda non essent. Nunc uero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe adfectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso uincitur, ipse se uincit; etsi inordinate adque uitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso uincitur. Nam cum ordinate se animus uincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis adque uirtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex uitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est adque infra illum est et cuius sine illo natura non uiuit, uolenti iubentique non cedit.
Sed cum alia membra retinentur uoluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra uoluntatem libidine concitantur, id [*]( 6 lib. m, frg. 25 ) [*]( 1 ad exercendam om. e 5 nutum sup. lin. V 6 nonne Vlelp v; nonne hoc V2 a b 7 imperatoris l 13 extitit e2l p t1! Domb.; existit Vabelv 16 quo l 23 ut] tunc a inrationabiles p et sic Domb.; inrationales V rell. v 24 illam e 27 ei] et l 30 ulla 1 )
49
quod adpetunt inplere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc uoluntatis et libidinis rixam uel certe ad uoluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed uoluntati membra, ut cetera, ita cuncta seruirent. Ita genitale aruum uas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus, et quod modo de hac re nobis uolentibus diligentius disputare uerecundia resistit et conpellit ueniam honore praefato a pudicis auribus poscere, quur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huius modi membris sensum cogitantis adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur. nec ipsa uerba essent, quae uocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non uerba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector uel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus adque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus uerba tamen, sicut ille, obscena uitamus.
[*]( 7 Verg. Georg. III, 136 23 Rom. 1, 26 ) [*]( 2 peccati renisum l 3 uoluntatis usque ad certe ad om. l 4 ad] hanc p 5 poen. inob. om. el 7 ut cetera ita ms8.; illa ut cetera v 8 uas in, in m. corr. superscr., 1 10 praefacto e 12 eensu t 14 uera V 20 donec, do sup. lin., V de om. V 25 damnab.J laudabilem V ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para II. ) [*]( 4 ) 50
CAPUT XXIIII. Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium uoluntatis.
Seminaret igitur prolem uir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, uoluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra mouemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, uerum etiam illa, quae mollibus remissa sunt neruis, cum uolumus, mouemus agitando et porrigendo producimus et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, uoluntas mouet. Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi uiscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum uocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum uel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis seruiunt uoluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne uestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moueant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, uerum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus uoluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius uoluntate moueretur, quod nunc nisi libidine non mouetur. [*]( 3 fuissent usuri pqv 5 uoluntatis om. p 10 sicut pedes et manus t\' 12 flectij/j, m. 2 superscripto mus, e 16 arto e1 23 inhaer. a astas V; aristas a2 28 enim om.. et illum, in marg. eum, e )
51
Nam et hominum quorundam naturas nouimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut uolunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita uix credunt. Sunt enim, qui et aures moueant uel singulas uel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite inmoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem reuocantque cum uolunt. Sunt qui eorum quae uoratterint incredibiliter plurima et uaria paululum praecordiis contrectatis tamquam de sacculo quod placuerit integerimum proferunt. Quidam uoces auium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur adque exprimunt, ut, nisi uideantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine putore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare uideantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere, cum uellet. Notum est quosdam flere, cum uolunt, adque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit quidam Restitutus nomine ifl paroecia Calamensis ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis uoces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum uellicantes adque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex uulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non mouere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inueniebatur anhelitus; hominum tamen uoces, si - clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat. Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet [*]( 6 reuocamq. T1 10 quorumque libet F1 12 possunt V putorep; pudore abea1; paedore VIav Domb.; pedore at f 18 restutus l nomine Restit. v paroecia V ev; paroechia 6S; parocia V3 ll f; parochia (parroch. a) aWPpa 19 quando Vaea Domb.; qui quando blpv eiom.e20quoramII23punI24u110sup.lin.V 25 optinendo, in marg. obnitendo, e. ) [*]( 4* )
52
in carne corruptibili hanc aerumnosam ducentibus uitam, ita in plerisque motionibus et adfectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter seruiat: quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine seruire uoluntati humanae humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi, quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non potuit oboedire nec sibi. Hinc euidentior miseria, qua homo non uiuit ut uult. Nam si ut uellet uiueret, beatum se putaret; sed nec sic tamen esset, si turpiter uiueret.
CAPUT XXV. De uera beatitudine, quam temporalis uita non obtinet.
Quamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non uiuit ut uult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus non uiuet ut uult, nisi eo peruenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. Hoc enim natura expetit, nec plene adque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. Nunc uero quis hominum potest ut uult uiuere, quando ipsum uiuere non est in potestate? Viuere enim uult, mori cogitur. Quo modo ergo uiuit ut uult, qui non uiuit quamdiu uult? Quod si mori uoluerit, quo modo potest ut uult uiuere, qui non uult uiuere? Et si ideo mori uelit, non quo nolit uiuere, sed ut post mortem melius uiuat: nondum ergo ut uult uiuit, sed cum ad id quod uult moriendo peruenerit. Verum ecce uiuat ut uult, quoniam sibi extorsit sibique imperauit non uelle quod non potest, adque hoc uelle quod potest, sicut ait Terentius:
- Quoniam non potest id fieri quod uis,
- Id uelis quod possis:
[*]( 25 Ter. Andr. II, 1, 5. ) [*]( 2 moflitionibua V 3 causa V1 6 eibi homo e 8 quia b 9 ut si e uiuere V1 13 si om. Z 14 et nullus usque ad ut uult om. b 15 uiuet V e p; uiuit ablv 19 ipsud ll 20 et mori Z 21 uult/ ierit l 23 non quod p a f; nunc cum a uiuat] uiuere possit l 25 ut uult om. e 29 poesis mss.; possit v ) 53
num ideo beatus est, quia patienter miser est? Beata quippe uita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata uita non amatur ut digna est): fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam uelit. Tunc igitur beata erit, quando aeterna erit. -
CAPUT XXVI. Quod felicitas in paradiso uiuentium sine erubescendo adpetitu generandi officium credenda sit inplere potuisse.
Viuebat itaque homo in paradiso sicut uolebat, quamdiu hoc uolebat quod Deus iusserat; uiuebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; uiuebat sine ulla egestate, ita semper uiuere habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum uitae ne illum senecta dissolueret. Nihil corruptionis in corpore uel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate uel timore accidebat bonae uoluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum. Gaudium uerum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, adque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque uigilia et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non [*]( 25 1. Tim. 1, 5 ) [*]( 2 non habetur... amatur om. 11 17 senectus l 18 nullas V e 20 animo codd.; anima v 22 sic V; ita abe Ipa v in eius habitatore] habitatori b accidebat Vbe Dombaccedebat alpv 24 perpetuebatur e in deo l )
54
somnus premebat inuitum. In tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo uoluntatis nutu mouerentur membra illa quo cetera, et sine ardoris inlecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse utero coniugis salua integritate feminei genitalis uirile semen inmitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex utero uirginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe uia posset illud inici, qua hoc potest eici. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis inpulsus feminea uiscera relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis adpetitus, sed uoluntarius usus naturam utramque coniungeret. De rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamuis, antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis frenetur ea, quae nos reuocat, uerecundia, quam eloquentia, quae nobis parum subpetit, adiuuetur. Nam cum id quod dico nec ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt (quoniam praeoccupante peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio conuenirent), quo modo nunc, cum ista commemorantur, sensibus occurrit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectura placidae uoluntatis? Hinc est quod inpedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. Verum tamen urnnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, uoluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori.
[*]( 1 innitjum e felicitate, in marg. facilitate, e 3 eo] ideo V mouerentor, maie rescriptum, V 4 illa membra v 5 cam] in l 8 turpidus V esset sed l 9 adhibere V 10 sacra integr. e integritatem V 11 salua sed rescript. e 13 possit 11 16 utrumue FMa ) 55
malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum ciuium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae ciuitatis inpleret, non eos iam meritis, quando quidem uniuersa massa tamquam in uitiata radice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, uerum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens. Non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum malis, cum ab eorum hominum consortio fit inmunis, cum quibus illi iusta esset poena communis. Quur ergo non crearet Deus, quos peccaturos esse praesciuit, quando quidem in eis et ex eis, et quid eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore peruersa inordinatio delinquentium rectum peruerteret ordinem rerum?
CAPUT XXVII. De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum peruersitas non perturbat prouidentiam.
Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates eius, quoniam qui prouidenter adque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, uerum etiam malis bene uti nouit. Ac per hoc propter meritum primae malae uoluntatis ita damnato adque obdurato angelo malo, ut iam bonam uoluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus quur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae uoluntatis, creatus fuerat, tentaretur? Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei [*]( 20 Ps. 110, 2 ) [*]( 1 relectori l 6 de se ipsis e 9 cum quib. usque ad communis om. et 10 insta V ab es 1 p v; iuste a Domb. est V1 crearet] crederet b 11 quod e1 peccatores l 12 et ex] uel ex f 13 hostenderet, omisso posset, l 18 prouidentiam V; prouid. dei p q v )
56
fideret bonus homo, malum angelum uinceret; si autem creatorem adque adiutorem Deum superbe sibi placendo de- \' sereret, uinceretur; meritum bonum habens in adiuta diuinitus uoluntate recta, malum uero in deserente Deum uoluntate peruersa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his diuinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne uiuere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea uiuere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene uiuere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male uiuere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, quur eum non sineret inuidi angeli malignitate tentari? nullo modo quidem quod uinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore uincendus. Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumtionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre adque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia ualeret, ostendere. .CAPUT XXVIII. De qualitate duarum ciuitatum, terrenae adque caelestis.
Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemtum Dei, caelestem uero amor [*]( 2 deseret el 5 fide e 6 possit Z1 his ideo, ornisso ab, l 7 in potestatem V 14 enrn] enim e 16 uincetur e 22 experientiae V 31 contentum l Doi om. V1 )
57
Dei usque ad contemtum sui. Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem Deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum. Illi in principibus eius uel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac seruiunt inuicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando. Illa in suis potentibus diligit uirtutem suam; haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, uirtus mea. Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem uiuentes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honorauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes) stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium (ad huiusce modi enim simulacra adoranda uel duces populorum uel sectatores fuerunt), et coluerunt adque seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula; in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur uerus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, uerum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus.
[*]( 4 Ps. 3, 4 9 Ps. 17, 2 13 Rom. 1, 21 sqq. 26 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 1 ipsa om. el 2 ab omnibus e 5 et om. I exultans V1; exaltas a / 6 subiungat e 11 aut corp.] a corp. V 13 ut deum, deum m. 2 extra lin., e honorificauerunt e aut Vlp Domb.; uel abev 14 et om. l1 18 in similit. om. ll similitudine V 22 sq. qui est deus e 23 in hoc F1 25 uerum et l 26 post omnibus in e l exstat amen. EXP. LIBER XlIII j CONTRA PAGANOS I INCIP. LIB. XV. i V EXPLICIT. CONTRA PAGANOS SCi AYGVSTINI. LIBER. QUARTVS DECIMVS. I, qui hic duinit. ) 58