De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpoream et incorpoream consideratam conpertamque mutabilem intentione mentis excedere adque ad incommutabilem Dei substantiam peruenire et illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Sic enim Deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem et audientem aeria spatia uerberentur, neque per eius modi spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in somnis uel quo alio tali modo (nam et sic uelut corporis auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur et uelut interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia sunt talia uisa corporibus); sed loquitur ipsa ueritate, si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. Ad illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc non potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto ea sui parte est propinquior superiori Deo, qua superat [*]( 1 et Sup. lin. V 2 quemammodum V 7 peruenit usque ad hominem om. ql 8 hominem xpm iesum V a; dominum iesum xpm p; hom. Ies. Chr. v 9 et <MM. i ammodum et sic semper V 12 quod om. e 15 corporibus strepens t tonantem e 17 spiritualem v 18 somnis mas. i somniie v quo] quod Vi quod in ras, t; quolibet a; aliquo si quo e nam et si cui uelut a nam , .... , loquitur om. f1 23 illum t 25 rectitudinis t intellegitur Yi uelut i )
Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicauit, locutus etiam scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris siue interioribus siue etiam exterioribus (unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus, [*]( in con 2 est V 6 fide] si de t 8 deo ạṣsumto V 9 et mas.; atque v ad hominem p, ex corr. t 11 Per ...,homo om. V 12 ei inter] eine t 13 eo m. 2 ex eum corr. t uia. media om. t 14 que e uia eunda sit m. 2 in ras. e 22 loquotus l 24 cui ex tuae corr. V 25 nos met ipsos v Nam] utrum t 28 praesentibus t ) [*]( XXXX Ans. opera Sectio V pars I. ) [*]( 33 )
Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audiuimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transferens amicos Dei et prophetas constituit eisque opera [*]( 25 Sap. 7, 27 ) [*]( 2 a sensibus] adsentibus t 3 hisque es 4 a om. V 5 uidemus e 6 adque] sicque t 8 qua V dicetur t 10 mota V iis v 11 corporeo V 14 mundi m. 2 sup. lin. q quan Vpq α; quod ν 16 ante noluerat Vp; antea noluerit g\'c 17 est mundus v innisibilis t 18 est Deus v 19 mundum fecerit v 20 totius Vt 11 t audimus t 21 sacris t 23 caelum quando fecit t 24 dei.... omnia onl. b1 25 sanctas etiam V etiam s. rell. v Domb. 26 transferens p; transferet t; transfert rell. v )
Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum uideri uolunt, nimis auersi sunt a ueritate et letali morbo inpietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter adque inuisibiliter magno et ineffabiliter adque inuisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis uolunt habere sed suae creationis initium, ut modo quodam uix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum uidentur uelut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi uenisse credatur in mentem, quod numquam ante uenisset, facere mundum, et accidisse illi nouam uoluntatem, cum in nullo sit omnino mutabilis; sed non uideo quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit noua miseria, quae numquam [*]( 2 Mt. 18, 10 ) [*]( 1 errarrat Yi 3 quibusq., q. lineola transuersa deletum, V 6 sit] est t 9 quid correctoris manu in marg. p Deo aeterno v tunc] totum p t 10 ante p 11 uidere t 15 se om. t 16 magno.,. inuisibiliter sup. lin. V 18 fatetur t 19 eum om. p t uolunt temporis v sedJ ad e suae] siue t ut om. e 20 quodam modo e 23 uenisse VI 24 nouam uol. Ipta; uol. nou. reM. v Domb. 26 animam It 27 acciderint 1 I ) [*]( 38* )
Deinde uidendum est, isti, qui Deum conditorem mundi esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur, quur potius tunc et non antea factus sit, quem ad modum quaeri potest, quur hic potius ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non uidetur Deus ab opere cessare potuisse, similiter. cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse uacare Omnipotentem, nonne consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur (ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni adserit et resolui, isti autem opere Dei factos dicturi sunt), si eum per interminabilem inmensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium uacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolui? Cum his enim agimus, qui et Deum incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod aput eos, qui multis dis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos ceteros nobilitate adque auctoritate uicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo, uerum tamen reliquis propinquiores sunt ueritati. An forte [*](4 ut editur Va; uerba inde a spatiis sqq. om. pqv 7 isti Va1 e1 αf am Domb.; istis a2btpv 8 esse sup. lin. V 9 respondetyous V 10 quemammodum V 12 si om. f IS similiter ergo I 14 cogitant bel 20 patentium] patientiam t 25 ammittere t 27 nobitate VI; nouitate V )
Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est: quis non uideat, quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud adque aliud, quae simul esse non possunt, cedit adque succedit, in breuioribus uel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur? Cum igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator: quo modo dicatur post temporum spatia mundum creasse non uideo, nisi dicatur ante mundum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. Porro si litterae sacrae maximeque ueraces ita dicunt, in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit: procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est; nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in eius conditione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus et mane et uespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus fecit, sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio Dei uacatio commendetur. Qui dies cuius modi sint, aut [*]( 6 quibus t 11 omnino est p t 12 temporis l 13 ni e\' 14 iam ex nam corr. V aliqua fuisse creatura p t 22 possit II esse omn. p t 23 tempori p 25 motus ex locus m. 2 corr. t 26 et ante qui mane om. v 27 nominatur p i donec, qui m. 2, V in his p t 28 facit 1 in] ac t )
Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux uerbo Dei facta adque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea ■ est, siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus. Quoniam scientia creaturae in conparationem scientiae Creatoris quodam modo uesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem uergitur, ubi non Creator creaturae dilectione [*]( 20 Gal. 4, 26 21 I. Thess. 5, 5 ) [*]( 4 quia p etiam Va; omn pqv 9 priorum I quarto die o 12 sit om. Vi 16 siue] si bene, haud dubie ex sibe natum, t 20 Ierus. v 22 non samus ......, diei om. e non eumua] non estis p 23 nostis V 25 in conparationem V l; in comparatione rell. v 28 mergitur t )
Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et facta sunt uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et [*]( 24 Ps. 148, 5 ) [*]( 2 ait] et t 3 et factus t 6 in Dei] sub dei t 7 quam] quę a congruentius quam nox v 8 et ad amandum 1 p a f; uel ad am. a; ad om rell. 9 sq. cognitionem utroque loco V 10 sui ..... in cognit. in marg. a 11 et m. 2 ex ut corr. e 14 uerba maioris usque ad animalium u. 16 om. e 16 natalium 5* natantium atque uolantium p t; natantium et uolantium a; natantium omissis atque uol. I 20 qualisque V q a; qualisne pv 21 requiebit V 23 sanctificauit e t 24 tamquam... qui dixit in marg. t 25 non eon. et temp, om. p t )