CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo adserunt esse coaeternam.
Quur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque ipsam non Deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae non erat? Ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in mundo deos a Deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. Verum id quo modo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet temporis, sed substitutionis initium. *Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset uestigium, quod tamen uestigium a calcante factum [*]( .21 Tim. p. 41 B ) [*](1 a nobis e 6 animarum] nimirum a circulo p a; circuloe reU. v Domb. alternantem scripsi; alternante mss. 7 beatitudinem p; beatitudine ez s; beatitate rell. v Domb. miseriam p; miseria reU. v Domb. 13 asserunt deo coeternam esse p 19 non potest sed e 21 esse] se s 23 permansuros v perhibebat b 24 inueneruatj uiderint a 27 quod tamen uestigium in marg. s )
503
nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamuis alterum ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus adque in illo di creati et semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt.\' Numquid ergo, si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, quur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore quae antea non fuisset? Deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum antea non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. Inuenta est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. Quapropter diuinae auctoritati humana. cedat infirmitas, eisque beatis et inmortalibus de uera religione credamus, qui sibi honorem non expetunt, quem Deo suo, qui etiam noster est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei tantum, cuius et nos cum illis, ut saepe dixi et saepe dicendum est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, qui in homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos esse uoluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro nobis dignatus est fieri.
CAPUT XXXII. De uniuersali uia animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non repperit, et quam sola gratia Christiana reserauit.
Haec est religio, quae uniuersalem continet uiam animae liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est [*]( 4 sic anima fuit. porro, cetera desunt, a 5 dicenda e 6 quod] quae a externo a 12 possit s 13 non om. ei anime sup. lin. e 19 tantummodo v 20 est om. b 21 in homine quem suscepit] in forma quam susc. ab secundum quam as b; quam om. at 28 uuiuersam a liber. animae p )
504
enim quodam modo regalis uia, quae una ducit ad regnum, non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae, uel a philosophia uerissima aliqua uel ab Indorum moribus ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet uia, nondumque in suam notitiam eandem uiam historiali cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam uenisse notitiam. Ita ei non sufficiebat quidquid de anima liberanda studiosissime didicerat sibique uel potius aliis nosse ac tenere uidebatur. Sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit uel a philosophia uerissima aliqua nondum in suam notitiam peruenisse sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae: satis, quantum arbitror, ostendit uel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus est, non esse uerissimam, uel ea non contineri talem uiam. Et quo modo iam potest esse uerissima, qua non continetur haec uia? Nam quae alia uia est uniuersalis animae liberandae, nisi qua uniuersae animae liberantur ac per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum autem addit et dicit: uel ab Indorum moribus ac disciplina, uel ab inductione Chaldaeorum uel alia qualibet uia\', manifestissima uoce testatur neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis didicerat hanc uniuersalem uiam liberandae animae contineri; et utique se a Chaldaeis oracula diuina sumsisse, quorum adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. Quam
[*]( 1 regalis uitalis uia a; uitalis uia, in marg. regalis b ad regnum] ad uitam a 2 nutabundum] timidam a 3 securam a primo] proaimo b 4 receptum a b la j receptum superscripto esse,?; receptam ec in anam mss.; unam v 5 quae psv; quod rell. Domb. 10 ei om. a 11 liberanda est e 15 aliquam b 19 que e; quo b1 22 anima om. a addit] audit a et dicit om. b1 23 ac] et v 24 manifesta a 25 neque.. ab Indis om. b 26 liber. animae abelp; an. lib. a v ) 505
uult ergo intellegi animae liberandae uniuersalem uiam nondum receptam uel ex aliqua uerissima philosophia uel ex earum gentium doctrinis, quae magnae uelut in diuinis rebus habebantur, quia plus aput eas curiositas ualuit quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam notitiam historiali cognitione perlatam? Quaenam ista est uniuersalis uia, nisi quae non suae cuique genti propria, sed uniuersis gentibus quae communis esset diuinitus inpertita est? Quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus esse non dubitat. Prouidentiam quippe diuinam sine ista uniuersali uia liberandae animae genus humanum relinquere potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim Porphyrius erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae uniuersalis uia, quae non est alia quam religio Christiana, obpugnari permittebatur ab idolorum daemohumque cultoribus regibusque terrenis, propter adserendum et consecrandum martyrum numerum, hoc est testium ueritatis, per quos ostenderetur omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione ueritatis esse toleranda. Videbat ergo ista Porphyrius et per huius modi persecutiones cito istam uiam perituram et propterea non esse ipsam liberandae animae uniuersalem putabat, non intellegens hoc, quod eum mouebat et quod in eius electione perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere.
Haec est igitur animae liberandae uniuersalis uia, id est uniuersis gentibus diuina miseratione concessa, cuius profecto notitia ad quoscumque iam uenit et ad quoscumque uentura est, nec debuit nec debebit ei dici: Quare modo? et: Quare sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio penetrabile. Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum [*]( 10 ista om. 8 14 Tanc] et hanc s 18 regibus, omisso que, a 19 testimonium 8 28 diuinae bl 30 et om. a 32 sensit etiam] sententiam 8 )
506
receptum hoc donum Dei et nondum in suam notitiam fuisse perlatum. Neque enim propterea uerum non esse iudicauit, quia nondum in fidem suam receptum fuerat uel in notitiam nondum peruenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium uniuersalis uia, de qua fidelis Abraham diuinum accepit oraculum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae uniuersalis uia, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui. Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus unum uerum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti fideliter credidit. Haec est uniuersalis uia, de qua in sancta prophetia dictum est: Deus misereatur nostri et benedicat nos; inluminet uultum suum super nos et misereatur nostri, ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Unde tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de ipso ait ipse Saluator: Ego sum uia, ueritas et uita. Haec est uniuersalis uia, de qua tanto ante praedictum est: Erit in nouissimis diebus manifestatus mons domus Domini, paratus super cacumina montium et extolletur super colles, et uenient ad eum uniuersae
[*]( 6 Gen. 22, 18 8 Gal. 3, 19 15 Pe. 66, 2 sq. 20 Io. 14, 6 21 Esai. 2, 2 sq. ) [*]( 1 esse a 2 neque a bel P B; nec v Domb. 3 in suam fidem v finem 8 4 liberandaram gentium I 7 chaldeis e 12 Tonc] et bone s 13 caij et a 15 nostri] nobis I 16 saper nos et misereatur nostri apsv; super nos et mis. nobis b k; et miser. nostri om. claf Domb. 18 iD omnibus ... tuum oni. I 19 de se ipso ab2elν 20 et oeritas v 21 ante a bl el p 8 akf; ante tempore btv praedictum p s; prophetatam reM. v Domb. 22 manifestatas p a; manifestas v Domb. domus domini a v; domas om. rell. Domb. 23 super cacumina p s; in cacumine belv Domb.; in uertice a 24 ad eum om. a uniuersae] omnes a. ) 507
gentes et ingredientur nationes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob; et adnuntiabit nobis uiam suam, et ingrediemur in eam. Ex Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem. Via ergo ista non est unius gentis, sed uniuersarum gentium; et lex uerbumque Domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, ut se per uniuersa diffunderet. Unde ipse Mediator post resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: Oportebat inpleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quia oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Haec est igitur uniuersalis animae liberandae uia, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodam modo sacrata res publica in prophetationem et praenuntiationem ciuitatis Dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significauerunt et eloquiis quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt: praesens autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam testamenti noui gratiam reuelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione, sicut eam Deo sapienti placuit ordinare, mirabilium operum diuinorum, quorum superius pauca iam posui, contestantibus signis. Non enim apparuerunt tantummodo uisiones angelicae et caelestium
[*]( 9 Lc. 24, 44 sqq. ) [*]( 3 adnuntiauit a * 4 in eam a bel p 8; in ea v Domb. 11 de me, superscr. m. 2 a. dixit, b et tunc a 13 tertia a b- 15 omnium peccatorum a 18 repperire a 20 et praedicationem a 23 presentes a 24 mediator iste a 26 occUltus a 28 mirab. diuin. operum a ) 508
ministrorum sola uerba sonuerunt, uerum etiam hominibus Dei uerbo simplicis pietatis agentibus spiritus inmundi de hominum corporibus ac sensibus pulsi sunt, uitia corporis languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, uolatilia caeli, ligna, elementa, sidera diuina iussa fecerunt, inferna cesserunt, mortui reuixerunt; exceptis ipsius Saluatoris propriis singularibusque miraculis, maxime natiuitatis et resurrectionis, quorum in uno maternae uirginitatis tantummodo sacramentum, in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi sunt, demonstrauit exemplum. Haec uia totum hominem mundat et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus constat partibus praeparat. Ut enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam uocat intellectualem Porphyrius, alia ei, quam uocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit ueracissimus potentissimusque mundator adque saluator. Praeter hanc uiam, quae, partim cum haec futura praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur.
Quod autem Porphyrius uniuersalem uiam animae liberandae nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit esse perlatam: quid hac historia uel inlustrius inueniri potest, quae uniuersum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, uel fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur, quorum multa uidemus inpleta, ex quibus ea quae restant sine dubio speremus inplenda? Non enim potest Porphyrius uel quicumque Platonici etiam in hac uia quasi terrenarum rerum et ad uitam istam mortalem pertinentium diuinationem praedictionemque contemnere, quod merito in aliis uaticinationibus et quorumlibet modorum uel artium diuinationibus faciunt. Negant enim haec uel magnorum hominum uel magni [*]( 3 pulsi sunt, uitia] pulsis in uitia s 8 in quotum v 10 mundat et immortalem ab 16 praenuntiarentur a 18 defuit humano v 22 haec a 24 praedicentur a b 28 istam uitam a v 29 uaticinationibus bpsv; uaticinantibus ael Domb. )
509
esse pendenda, et recte. Nam uel inferiorum fiunt praesensione causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus signis plurima euentura ualetudine praeuidentur; uel inmundi daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius et in mentibus adque cupiditatibus iniquorum ad quaeque congruentia facta ducendis quodam modo sibi uindicant, et in materia infima fragilitatis humanae. Non talia sancti homines in ista uniuersali animarum liberandarum uia gradientes tamquam magna prophetare curarunt, quamuis et ista eos non fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad experimentum celeri facilitate perduci. Sed alia erant uere magna adque diuina, quae quantum dabatur cognita Dei uoluntate futura nuntiabant. Christus quippe in carne uenturus et quae in illo tam clara perfecta sunt adque in eius nomine inpleta, paenitentia hominum et ad Deum conuersio uoluntatum, remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et per uniuersum orbem in ueram diuinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum daemonumque subuersio et a tentationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis inpiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae ciuitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius uiae scripturis praedicta adque promissa sunt; quorum tam multa inpleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus. Huius uiae rectitudinem usque ad Deum uidendum
[*]( I praesentione a 2 qllibus a 3 plurima euentura ualetndine scripsi; pI. uentura ualetudine ps; plurimae uentura ualetudini b; plurima nentura ualetudini e; plurimae uenture (e ex a corr.) ualetudines, nes m. 2x in ras., a plurima euentura ualetudini v Domb. 4 pronunciant e ius, superscripto i nis, b 5 in om. a 6 congruenda a 7 in materiam r infama infirma, in marg. in materia infima., e infima psakv; infirma a b If 9 magica e 10 praedicata s; dicta e 11 mortalibus s 14 nunciabant e 15 clare e 19 conuersio p B a om. b2 e 20 temptationis e; temptationum, num m. 2 in ras., b 21 societas e et eterna societatis impiorum dapnatio p 23 perfluentis s 24 uitae, m. 2 superscr. uiae, IJ. ) 510
eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scripturarum qua praedicatur adque adseritur ueritate quicumque non credunt et ob hoc nec intellegunt, obpug*are possunt, sed expugnare non possunt.
Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, quantum uerus Deus et Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus refutando contradictiones inpiorum, qui conditori sanctae ciuitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt. Quorum decem librorum quinque superiores aduersus eos conscripti sunt, qui propter bona uitae huius deos colendos putant; quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultura deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant. Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti sumus, de duarum ciuitatum, quas in hoc saeculo perplexas diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, expediam.
LIBER XI.
CAPUT I. De ea parte operis, qua duarum ciuitatum, id est caelestis adque terrenae, initia et fines incipient demonstrari.
Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate [*]( 2 quam e ueritate credamus e 3 non bl et ob ẹxpụgṇạrẹ 990 p̣ο̣ṣṣụṇṭ nec intellegunt1 oppugnare poesant p sed exp. n. possunt \'no 2 in marg. b 5 libris istis v 6 expetebat a 7 deus uerus II 11 uitae bona huius colendos deos e 15 quasi a 16 diximus ab Ipsv; dicimus e Domb.. 22 incipient V a; incipiunt o )
511
subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exultationes uniuersae terrae; et paulo post in eodem psalmo: Sicut audiuimus, ita et uidimus, in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri; Deus fundauit eam in aeternum; item in alio: Fluminis inpetus laetificat ciuitatem Dei, sanctificauit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio eius non commouebitur. His adque huius modi testimoniis, quae omnia commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam ciuitatem Dei, cuius ciues esse concupiscimus illo amore, quem nobis illius conditor inspirauit. Huic conditori sanctae ciuitatis ciues terrenae ciuitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est inpiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce priuati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam modo priuatas potentias consectantur honoresque diuinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum piorum adque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur. Sed huius sanctae ciuitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuuante respondimus. Nunc uero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum ciuitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus inuicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum ualuero,
[*]( \'1 Ps. 86, 3 2 Ps. 47, 2, 3. 9 5 Ps. 45, 5 \'sq. ) [*]( 3 nimis Vaelp a f; ualde b 11 13 concupiscimus p v; concupimus abl-f concupiuimus Vb2el Domb. 14 eius bel 16 deoru deum falsum e 21 adque] ut quae, hinc incipit t \' ipsos pios t 23 coli delect. Iptv Domb.; del. coli Va b IS 25 adiubante VI etiam V 29 deuitis t\'. ) 512
disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum exordia duarum istarum ciuitatum in angelorum diuersitate praecesserint.
CAPUT II. De cognoscendo Deo, ad cuius notitiam nemo hominum peruenit, nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum.
Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpoream et incorpoream consideratam conpertamque mutabilem intentione mentis excedere adque ad incommutabilem Dei substantiam peruenire et illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Sic enim Deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem et audientem aeria spatia uerberentur, neque per eius modi spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in somnis uel quo alio tali modo (nam et sic uelut corporis auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur et uelut interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia sunt talia uisa corporibus); sed loquitur ipsa ueritate, si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. Ad illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc non potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto ea sui parte est propinquior superiori Deo, qua superat [*]( 1 et Sup. lin. V 2 quemammodum V 7 peruenit usque ad hominem om. ql 8 hominem xpm iesum V a; dominum iesum xpm p; hom. Ies. Chr. v 9 et <MM. i ammodum et sic semper V 12 quod om. e 15 corporibus strepens t tonantem e 17 spiritualem v 18 somnis mas. i somniie v quo] quod Vi quod in ras, t; quolibet a; aliquo si quo e nam et si cui uelut a nam , .... , loquitur om. f1 23 illum t 25 rectitudinis t intellegitur Yi uelut i )
513
inferiores suas, quas etiam cum pecoribus communes habet. Sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia naturaliter inest, uitiis quibusdam tenebrosis et ueteribus inualida est, non solum ad inhaerendum fruendo, uerum etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renouata adque sanata fiat tantae felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda adque purganda. In qua ut fidentius ambularet ad ueritatem, ipsa ueritas, Deus Dei filius, homine adsumto, non Deo consumto, eandem constituit et fundauit fidem, ut ad hominis Deum iter esset homini per hominem Deum. Hic est enim mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Per hoc enim mediator, per quod homo, per hoc et uia. Quoniam si inter eum qui tendit et illud quo tendit uia media est, spes est perueniendi; si autem desit aut. ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Sola est autem aduersus omnes errores uia munitissima, ut idem ipse sit Deus et homo; quo itur Deus, qua itur homo.
CAPUT IIIDe auctoritate canonicae scripturae diuino spiritu conditae.
Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicauit, locutus etiam scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris siue interioribus siue etiam exterioribus (unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus, [*]( in con 2 est V 6 fide] si de t 8 deo ạṣsumto V 9 et mas.; atque v ad hominem p, ex corr. t 11 Per ...,homo om. V 12 ei inter] eine t 13 eo m. 2 ex eum corr. t uia. media om. t 14 que e uia eunda sit m. 2 in ras. e 22 loquotus l 24 cui ex tuae corr. V 25 nos met ipsos v Nam] utrum t 28 praesentibus t ) [*]( XXXX Ans. opera Sectio V pars I. ) [*]( 33 )
514
sicut prae oculis quae praesto sunt oculis): profecto ea, quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus eisque credimus, a quorum sensibus remota esse uel fuisse non credimus. Sicut ergo de uisibilibus, quae non uidimus, eis credimus, qui uiderunt, adque ita de ceteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his, quae animo ac mente sentiuntur (quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia uocabulum accepit), hoc est de inuisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt uel manentia contuentur.
CAPUT IIII. De conditione mundi, quae nec intemporalis sit. nec nouo Dei ordinata consilio, quasi postea uoluerit, quod ante noluerat.
Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audiuimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transferens amicos Dei et prophetas constituit eisque opera [*]( 25 Sap. 7, 27 ) [*]( 2 a sensibus] adsentibus t 3 hisque es 4 a om. V 5 uidemus e 6 adque] sicque t 8 qua V dicetur t 10 mota V iis v 11 corporeo V 14 mundi m. 2 sup. lin. q quan Vpq α; quod ν 16 ante noluerat Vp; antea noluerit g\'c 17 est mundus v innisibilis t 18 est Deus v 19 mundum fecerit v 20 totius Vt 11 t audimus t 21 sacris t 23 caelum quando fecit t 24 dei.... omnia onl. b1 25 sanctas etiam V etiam s. rell. v Domb. 26 transferens p; transferet t; transfert rell. v )
515
sua sine strepitu intus enarrat. Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper uident faciem Patris uoluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus caelum et terram. Qui tam idoneus testis est, per quem Deo credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi reuelata cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit.
Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum uideri uolunt, nimis auersi sunt a ueritate et letali morbo inpietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter adque inuisibiliter magno et ineffabiliter adque inuisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis uolunt habere sed suae creationis initium, ut modo quodam uix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum uidentur uelut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi uenisse credatur in mentem, quod numquam ante uenisset, facere mundum, et accidisse illi nouam uoluntatem, cum in nullo sit omnino mutabilis; sed non uideo quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit noua miseria, quae numquam [*]( 2 Mt. 18, 10 ) [*]( 1 errarrat Yi 3 quibusq., q. lineola transuersa deletum, V 6 sit] est t 9 quid correctoris manu in marg. p Deo aeterno v tunc] totum p t 10 ante p 11 uidere t 15 se om. t 16 magno.,. inuisibiliter sup. lin. V 18 fatetur t 19 eum om. p t uolunt temporis v sedJ ad e suae] siue t ut om. e 20 quodam modo e 23 uenisse VI 24 nouam uol. Ipta; uol. nou. reM. v Domb. 26 animam It 27 acciderint 1 I ) [*]( 38* )
516
antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare. Si enim alternasse semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praeuidet; si autem non praeuidet nec se turpem ac miseram fore, sed beatam semper existimat, falsa opinione sit beata; quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram, nihilo minus conuincuntur numquam eam fuisse uere beatam, sed deinceps esse incipere noua quadam nec fallaci beatitudine; ac per hoc fatebuntur accidere illi aliquid noui, et hoc magnum adque praeclarum, quod numquam retro per aeternitatem accidisset. Cuius nouitatis causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae inpietatis est; si autem dicent etiam ipsum nouo consilio excogitasse, ut de cetero sit anima in aeternum beata, quo modo eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? Porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram: non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii Dei. Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium uoluntatemque mutasse.
[*](1 semper altern. I 3 alternasse naturam e l3 alternatam nat. b sequitur 1t 4 sit beata si m. 1 sup. lin. V 5 futura VI praeuidit m. 2 in ras. e 11 nihilhominus Ve 14 illi om. I 16 causa t 16 sq. in eterno habuisse simili (simul t) eum negabunt consilio beatitudinis p t simul eum] si malum VI 18 dicunt It 21 monstrabant VI si eam e 22 numerus t 27 faciendum VI ) 517
CAPUT V. Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum spatiis extra mundum, quia, sicut nulla ante ipsum sunt tempora, ita nulla extra ipsum sunt loca.
Deinde uidendum est, isti, qui Deum conditorem mundi esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur, quur potius tunc et non antea factus sit, quem ad modum quaeri potest, quur hic potius ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non uidetur Deus ab opere cessare potuisse, similiter. cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse uacare Omnipotentem, nonne consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur (ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni adserit et resolui, isti autem opere Dei factos dicturi sunt), si eum per interminabilem inmensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium uacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolui? Cum his enim agimus, qui et Deum incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod aput eos, qui multis dis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos ceteros nobilitate adque auctoritate uicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo, uerum tamen reliquis propinquiores sunt ueritati. An forte [*](4 ut editur Va; uerba inde a spatiis sqq. om. pqv 7 isti Va1 e1 αf am Domb.; istis a2btpv 8 esse sup. lin. V 9 respondetyous V 10 quemammodum V 12 si om. f IS similiter ergo I 14 cogitant bel 20 patentium] patientiam t 25 ammittere t 27 nobitate VI; nouitate V )
518
substantiam Dei, quam nec includunt nec determinant nec distendunt loco, sed eam, sicut de Deo sentire dignum est, fatentur incorporea praesentia ubique totam, a tantis locorum extra mundum spatiis absentem esse dicturi sunt, et uno tantum adque in conparationem illius infinitatis tam exiguo loco, in quo mundus est, occupatam? Non opinor eos in haec uaniloquia progressuros. Cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco suo determinatum et operante Deo factum esse dicant: quod respondent de infinitis extra mundum locis, quur in eis ab opere Deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus, quur in eis ab opere Deus cessauerit. Et sicut non est consequens, ut fortuito potius quam ratione diuina Deus non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem, qua id factum est, nulla possit humana conprehendere: ita non est consequens, ut Deo aliquid existimemus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. Quod si dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum, respondetur eis isto modo: inaniter homines cogitare praeterita tempora uacationis Dei, cum tempus nullum sit ante mundum.
[*](3 totum ti 5 in conparationem V; in comparatione rell. v Domb. n (cf. 123, 20. 148, 6; infra 520, 25) infinitati istam V 10 quir V 11 ibi VI 13 fortuitu i 15 parentibus i in illo, ex nullo corr., t 16 possit t 17 quam id t nullam p. humanam t humana intellegentia e 19 quod ṣι̣ V condidit usque ad tempora in marg. t 20 cum om. I 23 cognitiones t 26 nullum tempus v ) 519
CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium nec aliud alio praeueniri.
Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est: quis non uideat, quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud adque aliud, quae simul esse non possunt, cedit adque succedit, in breuioribus uel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur? Cum igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator: quo modo dicatur post temporum spatia mundum creasse non uideo, nisi dicatur ante mundum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. Porro si litterae sacrae maximeque ueraces ita dicunt, in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit: procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est; nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in eius conditione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus et mane et uespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus fecit, sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio Dei uacatio commendetur. Qui dies cuius modi sint, aut [*]( 6 quibus t 11 omnino est p t 12 temporis l 13 ni e\' 14 iam ex nam corr. V aliqua fuisse creatura p t 22 possit II esse omn. p t 23 tempori p 25 motus ex locus m. 2 corr. t 26 et ante qui mane om. v 27 nominatur p i donec, qui m. 2, V in his p t 28 facit 1 in] ac t )
520
perdifficile nobis aut etiam inpossibile est cogitare, quanto magis dicere.
CAPUT VII. De qualitate primorum dierum, qui etiam antequam sol fieret uesperam et mane traduntur habuisse.
Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux uerbo Dei facta adque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea ■ est, siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus. Quoniam scientia creaturae in conparationem scientiae Creatoris quodam modo uesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem uergitur, ubi non Creator creaturae dilectione [*]( 20 Gal. 4, 26 21 I. Thess. 5, 5 ) [*]( 4 quia p etiam Va; omn pqv 9 priorum I quarto die o 12 sit om. Vi 16 siue] si bene, haud dubie ex sibe natum, t 20 Ierus. v 22 non samus ......, diei om. e non eumua] non estis p 23 nostis V 25 in conparationem V l; in comparatione rell. v 28 mergitur t )
521
relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis. Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: Facta est uespera et factum est mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, uelut in arte qua facta est. Ideo uespera quam nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et ad amandum refertur Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium adque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum adque ipsius hominis, dies sextus.
CAPUT VIII. Quae qualisque intellegenda sit Dei requies, qua post opera sex dierum requieuit in septimo.
Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et facta sunt uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et [*]( 24 Ps. 148, 5 ) [*]( 2 ait] et t 3 et factus t 6 in Dei] sub dei t 7 quam] quę a congruentius quam nox v 8 et ad amandum 1 p a f; uel ad am. a; ad om rell. 9 sq. cognitionem utroque loco V 10 sui ..... in cognit. in marg. a 11 et m. 2 ex ut corr. e 14 uerba maioris usque ad animalium u. 16 om. e 16 natalium 5* natantium atque uolantium p t; natantium et uolantium a; natantium omissis atque uol. I 20 qualisque V q a; qualisne pv 21 requiebit V 23 sanctificauit e t 24 tamquam... qui dixit in marg. t 25 non eon. et temp, om. p t )
522
temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur (sicut theatra plaudunt, prata mugiunt, cum in illis homines plaudunt, in his boues mugiunt); sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam, quos legentes efficit laetos. Conuenientissime itaque, cum Deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc enim et sabbati uacatione ex praecepto legis in uetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.
CAPUT VIIII. De angelorum conditione quid secundum diuina testimonia sentiendum sit.
Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putaui, quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc diuina testimonia subpetant, quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi [*]( 1 Sed] et V 6 quod sign. e 1 id quod continet per id a 7 prata] pasta ex parta corr. e 8 prius in om. et plaudunt Vlp a; plandant V2 ab bel v bobes V mugiunt Vlp t2 al; mugiant V2t1 rell. v 9 quo] qui t 14 quibusque t 16 bonaljl operariI V 24 sciendum q 29 curabo codd. praeter V, qui conabor habet )
523
de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non euidenter dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requieuisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum. et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, adque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est); deinde si omnia creando disposita sunt, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requieuit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur. Nam et in hymno trium in camino uirorum cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt: et in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes uirtutes eius; laudate
[*]( 22 Dan. 3, 57 sq. 24 Ps. 148. 1 sqq. ) [*]( 1 loquuntur] dicuntur V 3 in princ. om. t 5 significati.... praetermissos isa marg. t praetermissos esse v 6 existimo nisi aeterna est a dum a 7 in sept. die v 8 ipse sup. lin. V est tx 9 ut.,. terram om. I 11 primitusj principio l; in principio t loquiue tur l 12 1//e V 15 si omnia p t; si om. rell. v Domb. dispos. sunt p t; dispos. sint reU. v Domb. 21 in ante hymno om. ept trium.. uirorum om. t 22 benedicere e omnia om. e dominum V Va bl e l1 p t I; domino ba Pv 24 in psalmo] ipsa lana t cantantur e ) 524
eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos diuinitus dictum est. cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promtu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit. cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter senariam uel septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septenariam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur
[*]( 11 lob 38, 7 ) [*]( 5 esse om. I 6 cetera om. V 8 audiuit t 14 dicimus l promtum V t 18 secundum V 19 eat factum est (sic!) V inter] super V 20 die quarto e facta sunt sidera quarto die v 22 lux illa v qui die V diei ex dei corr. p 23 dictum l 25 unius V 26 senariam uel om. Ipt septinariam l 28 septimam Vb l p t ) 525
angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si auertitur angelus. fit inmundus; sicut sunt omnes, qui uocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.