De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus afluere uelint, qui de Christianis temporibus conqueruntur.

Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed ut infinita uarietas uoluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae [*]( 8 Ps. 95, 4 sq, ) [*]( 1 euitandis, s sup. lin., C 2 ubique praesens om. bl 3 praesens ait LA Ct a b2 p; praesens est (Peqv Domb. 5 exami/aut, m. 1 ex eiamInat minat corr., L; exagitat m. 2 corr. C 7 saltim Cad 9 quon. omnes dii A 12 aflnere C (cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115. p. 341 sq.); affluere prusperit. p 14 uiberet L A 16 eligit C\'I 19 quaeremini Cl lUloriam C 22 cupiarum C\' 23 utamini, a- m. J in ras., C subrie C1 25 sebientibus L A )

53
saeuientibus peiora sunt hostibus. At ille Scipio pontifex maximus uester, ille iudicio totius senatus uir optimus, istam uobis metuens calamitatem nolebat aemulam tunc imperii Romani Carthaginem dil\'ui et decernenti ut dirueretur contradicebat Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem, et tamquam pupillis ciuibus idoneum tutorem necessarium uidens esse terrorem. Nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum est quam uerum diceret. Deleta quippe Carthagine magno scilicet terrore Romanae rei publicae depulso et extincto tanta de rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta diruptaque concordia prius saeuis cruentisque seditionibus, deinde mox malarum conexione causarum bellis etiam ciuilibus tantae strages ederentur, tantus sanguis effunderetur, tanta cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferueret inmanitas, ut Romani illi, qui uita integriore mala metuebant ab hostibus, perdita integritate uitae crudeliora paterentur a ciuibus; eaque ipsa libido dominandi, quae inter alia uitia generis humani meracior inerat uniuerso populo Romano, postea quam in paucis potentioribus uicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam iugo seruitutis obpressit.

CAPUT XXXI. Quibus uitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.

Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam peruenil\'et? Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque [*]( 1 eant. L A; sint C rell. v Domb. 4 derueretur C 6 et 16 cibibus L A 7 prouatum L A 8 quam, m. 2 ex cum corr., (\' 11 diruptaque L A; disrupt. C rell. v 12 cibilibus L A 14 immanitue Ct 15 uha!, m eraso, C 17 liuido LA 18 meratior C\' 19 oblitos LAt; obrutos p a 24 quiesciret Cl superuiss. LA 28 luos xoriaque C luxoriusque C )

54
populus secundis rebus effectus est, quas Nasica ille prouidentissime cauendas esse censebat, quando ciuitatem hostium maximam fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque cohibita nec auaritia grassaretur; quibus uitiis obseratis ciuitati utilis uirtus floreret et cresceret eique uirtuti libertas congrua permaneret. Hinc etiam erat et ex hac prouidentissima patriae caritate ueniebat, quod idem ipse uester pontifex maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est) electus sine ulla sententiarum discrepantia uir optimus, caueam theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et cupiditate conpescuit persuasitque oratione grauissima, ne Graecam luxuriam uirilibus patriae moribus paterentur obrepere et ad uirtutem labefactandam eneruandamque Romanam peregrinae consentire nequitiae, tantumque auctoritate ualuit, ut uerbis eius commota senatoria prouidentia etiam subsellia, quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti ciuitas coeperat, deinceps prohiberet adponi. Quanto studio iste ab urbe Roma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat, placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat. Nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae fide cor mundans ad caelestia uel supercaelestia capessenda humili pietate humanum mutaret adfectum et a dominatu superborum daemonum liberaret. [*]( 3 noleua/t, n eras., L 4 liuido IA praemeretur LIO libido (liuido LA) LAabdeqkfv; libidine C\'pot Domb. praessa Ll luxuriaque ... crassaretur m. 1 sup. lin. e 5 coibita L A 6 liuertas L A 8 ueniebat, u et ie in ras., C idem sup. lin. L 9 a] e et temp. illius v 10 electus sup. lin. L 11 et... oratione in marg. e 13 luxoriam C 14 lauefact. L A enerband. L A 15 consentirent e tantumque, um m. 2 in ras., C 16 eius uerbis v subselia L\' 20 putauat L A quos ante esse, om. Cl 21 esset Cl aut si a intellegebat om. A1 22 placandos . , ... estimabat, m. 2 in marg. infer., C existimauat Lx 26 liueraret L A )
55

CAPUT XXXII. De scaenicorum institutione ludorum.

Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem, qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) Romana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris cottidie certatim pro histrionibus insanirent. [*]( 4 liueratorem L 5 turpitudinum, u in extrema syllaba m. 2 in ras., C 6 licentia 01 7 tolerauilius L A; tolerabili/us, b eras., C deferretis, is m. 1 sup. lin., L 8 huius modi LAab*p; huius mundi C; eius modi b1eqv Domb. 10 cogitare LApa-, considerare Cab deqv Domb. 12 iuuebant L A propter labem animorum a 13 constitui L A; construi C reM. v Domb. 16 conquiebit LA ludis sup. lin. C a 17 delecta 01 18 nefandg e 20 hac om. LApa. 21 immitteret C 22 fedauit deform. L A. in L transpositio m. 2 notata eat; defoml. foed. C rell. v 23 incrediuile L A 24 possidet eI 26 istrionibus L A )

56

CAPUT XXXIII. De uitiis Romanorum, quos patriae non correxit euersio.

0 mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi adque euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam. qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. V Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis.

CAPUT XXXIIII. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperauit.

Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit, [*]( 7 quaeretis Cx intraretis bia positum C 9 lauem I, A ac] hanc e hanc probititis .. euersionem omn. e prouit. L A 12 cerneuat L A securos esse ab hostili terrore LACp; ab host. terr. sec. esse abdev Domb. 13 noleuat L A Neque enim cens. om. A censeuat L essel, m eras., C 15 quodaemones Lt A 19 peccatam C\' luxoriam 01 21 uoleuat L A 22 Queritis CI nec L A C ab d p; uos nec qv Domb. nec .. , luxuriam om. e1 27 uibitis L A ammonet L A )

57
ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius hostiles manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis. Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc constituerunt euersores Urbis, quod constituerant antea conditores. Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas seruaretur?

CAPUT XXXV. De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.

Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. De correctione autem quorundam etiam talium multo minus est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis a contrario comparatis clarius eminebit. [*](41iuerLA 5 processit LACabdpqakf; praecessit ev 6 urbes Cl 8 subpleretur C; supleretur L A 13 et om. (\'1 et alia A a p; etaliqua q 16 cibes L 18 quandiu Ct 24 quorumdam C 31 emineuit L A )

58

CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.

Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmortali tate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei [*]( 4 quaedam mihi q 11 aduersum b 5 relegionem Cl 6 enim sunt qv 7 potuerunt At a a. 9 pertin. prou. v 11 relegio Cl a m. 1 sup. lin. L sacrilegiis L 12 quos, m. 2 in qui mutat., A 13 uerus Deus v 15 et potius mss.; quin potius v 17 confutati sunt atque deuicti q 20 subtiliore LAC a b de a. kl; subtiliori p q k2 I; sublimiore v 23 et de mss.; scilicet de v 24 Deus uerus v condederit C\' 25 condidet Cl )

59
ueramque pietatem et Dei cultum, in quo uno ueraciter sempiterna beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.

CAPUT I. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.

Si rationi perspicuae ueritatis infirmus humanae consuetudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri languorem suum tamquam medicinae subderet, donec diuino adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone opus esset ad conuincendum quemlibet uanae opinationis errorem his, qui recte sentiunt et sensa uerbis sufficientibus explicant. Nunc uero quoniam ille est maior et taetrior insipientium morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, siue nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, siue obstinatissima peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam ipsam rationem ueritatemque defendunt, fit necessitas copiosius dicendi plerumque res claras, uelut eas non spectantibus intuendas, sed quodam modo tangendas palpantibus et coniuentibus offeramus. Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi modus, si respondendum esse respondentibus semper existi- 25 memus? Nam qui uel non possunt intellegere quod dicitur, [*]( 2 h/ic, radendo ex haec corr., C AVRELI AVGVSTINI EPIC DE CIVITATE (CIBIT. L) DI. CONT PAGANOS (PAGANVS C) EXP LIBER. I- INC. iI. LAC | AURELII AUGUSTINI DE CIVITATE DEi EXPLICIT LIBER PRIM\' DE EXCIDIO VRBIS. INCIPIT SE- CVNDVS a 13 opinationis L7bepqakv Domb ; opinionis Ll A Cad.. \' 14 sensa e 16 inrationauiles L A 17 plane Cl e 19 et ea quae m. 1 sup. lin. L eamque tamquam e 22 quod ad I modo Cl conibentibus LAC; cohibentibus e, na. rec. in marg. C 23 ct loquendi] eloquendi C 24 respontibus C\' )

60
uel tam duri sunt aduersitate mentis, ut, etiamsi intellexerint, non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur iniquitatem adque infatigabiliter uani sunt. Quorum dicta contraria si totiens uelimus refellere, quotiens obnixa fronte statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et aerumnosum et infructuosum uides. Quam ob rem, nec te ipsum, [mi] fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in Christi caritate utiliter ac liberaliter seruit, tales meorum scriptorum uelim iudices, qui responsionem semper desiderent. cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant similes earum muliercularum, quas commemorat apostolus semper discentes et numquam ad ueritatis scientiam peruenientes. ,

CAPUT II. De his, quae primo uolumine expedita sunt.

Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem, unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera [*]( 2 Ps. 93, 4 13 2. Tim. 3, 7 ) [*]( 2 obaudiant a locuntur C\' de 3 infatigauiliter L A 4 obnoxia C 5 statuerunt q cogitare mss.; curare v 8 mi orn. L Al aj fili mi q flk2 marchelline I, A 9 liueraliter LA 10 desiderant C 12 muliercularum earum LA, trarrspositione tn. 2 in L notata 13 discentis 01 numquam ad uerit. scientiam LA Cp a Domb.; ad uerit. scient. namq. a b de q v I i superiori q k2 f 19 resistendum codd. excepto q; respondendum q v 23 tribuere deberent L A, transpositione in L m. 2 notata; deb. trib. C rell. v )

61
praebuerunt, adque in multis famulatum deditum Christo non solum uerum, sed etiam timore confictum sic honorauerunt, ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse iudicarent. Inde incidit quaestio, quur haec diuina beneficia et ad inpios ingratosque peruenerint, et quur itidem illa dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus enim cottidianis uel Dei muneribus uel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte adque indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere) ut pro suscepti operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. Deinde pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis castarum adque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae uehementer aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita omnia non murorum, sed morum munimenta adque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent. Quibus dictis primum terminaui librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala [*]( 5 et ad L A C ade; etiam ad q v Domb. itidem illa L A, <ratMpositione m. 2 in L notata; illa itidem rell. v 9 male ac bene uibcntibus L A, transposilione m. 2 in L notata 10 solet a3eq v; solent LACa1bdpakf 12 in quibus ig qụι̣ḅụṣ L 13 ad hos i te Cx oste e pertratum Cl 14 nec e paeneteat eI 17 pudore L A 18 s̄catarū C proterbitato L A 19 et ante longe m. 2 sup. lin. A 20 multa praeclara Lx A 22 partum 01 28 lauoribus L A 26 c/eciderunt, a eraso, L quam si e 27 primo 61; om, a 28 terminabi L A )
62
ciuitas illa perpessa sit ab origine sua siue aput se ipsam siue in prouinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae religioni tribuerent, si iam tunc euangelica doctrina aduersus falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret.