De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Habet itaque omnis familia summi et ueri Dei consolationem suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel labentium constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius insultant eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Ubi est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia [*]( 24 PS. 41, 4 ) [*]( 2 istae A 3 corporilibus C1 nullis Cl liuidine L A 4 esse autem LA; autem om. p\'; autem esse C rell. v adiutorio a e 5 diuino, superscripto x diuinitus, a rouore L A sit sup. lin. C 6 inbito L A 8 quae Cl 9 inuocantes -LAC\'; ita inuoc. C2 rell. v Domb. 10 nullo C 13 possit Cl; posse/t, n errno, L 15 infedilibua C 17 liberauit p IS omnes Cl 19 lauent. L A 21 eroditur C1 22 prouatur LA 23 illi] c. XXVIIII C probitati (prouit. L A) codd.; probationi v 24 deuenerint C2 e 25 sunt e ) [*]( 4* )
Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed ut infinita uarietas uoluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae [*]( 8 Ps. 95, 4 sq, ) [*]( 1 euitandis, s sup. lin., C 2 ubique praesens om. bl 3 praesens ait LA Ct a b2 p; praesens est (Peqv Domb. 5 exami/aut, m. 1 ex eiamInat minat corr., L; exagitat m. 2 corr. C 7 saltim Cad 9 quon. omnes dii A 12 aflnere C (cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115. p. 341 sq.); affluere prusperit. p 14 uiberet L A 16 eligit C\'I 19 quaeremini Cl lUloriam C 22 cupiarum C\' 23 utamini, a- m. J in ras., C subrie C1 25 sebientibus L A )
Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam peruenil\'et? Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque [*]( 1 eant. L A; sint C rell. v Domb. 4 derueretur C 6 et 16 cibibus L A 7 prouatum L A 8 quam, m. 2 ex cum corr., (\' 11 diruptaque L A; disrupt. C rell. v 12 cibilibus L A 14 immanitue Ct 15 uha!, m eraso, C 17 liuido LA 18 meratior C\' 19 oblitos LAt; obrutos p a 24 quiesciret Cl superuiss. LA 28 luos xoriaque C luxoriusque C )
Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem, qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) Romana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris cottidie certatim pro histrionibus insanirent. [*]( 4 liueratorem L 5 turpitudinum, u in extrema syllaba m. 2 in ras., C 6 licentia 01 7 tolerauilius L A; tolerabili/us, b eras., C deferretis, is m. 1 sup. lin., L 8 huius modi LAab*p; huius mundi C; eius modi b1eqv Domb. 10 cogitare LApa-, considerare Cab deqv Domb. 12 iuuebant L A propter labem animorum a 13 constitui L A; construi C reM. v Domb. 16 conquiebit LA ludis sup. lin. C a 17 delecta 01 18 nefandg e 20 hac om. LApa. 21 immitteret C 22 fedauit deform. L A. in L transpositio m. 2 notata eat; defoml. foed. C rell. v 23 incrediuile L A 24 possidet eI 26 istrionibus L A )