De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim quia non addidit: \'proximum tuum\', sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit, [*]( 26 Exod. 20, 13. 16 ) [*]( 1 commissae, o ex u corr., C 2 abida LA 3 biberet L A 4 uiberet L testem ment. suae LAp; ment. a. t. C rell. v 5 athib. L A 6 demonstrari At 9 uibunt LA. uiuant tamen Domb.; uiuunt. Tamen v 10 quoniam] quando e 12 eruuescendo L; erubiscendo C 14 ubi— habent om. a 15 amplius habent v debient L1 autoritate Cl 16 debitant LA 19 attribuat p q 21 repperiri LACle 22 carendi cauendine v 23 nobismed C 24 prohibitus 01 25 occidis 01 a qui, a m. 1 auperscr., L addit 01 26 sicut usque ad tuum p. 38, 1 om. et sicuti L inquid C1 )
Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa.. quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte [*]( 22 Gen. 22 ) [*]( 1 si om. Ll A Cl accepimus A de frutectis esse L A; esse de fr. rell. v fructetis el 2 est eis sensus v inrationabilibus L1 b 1;= f; in rationabilibus C; inrationalibus L2Aaepαk1v Domb. anim. irrat. v 3 natatilibus om. bl; nabilibus q ambulantibus Apqa /\' 4 quam Cl, quạm (quoniam ?) 02 8 alterum ex adulterum corr. C 13 Quas. dam.. eadem m. 1 in marg. e 14 non om. a iubet deus occidi C 15 a persona e 16 minest. C1 17 amminiculum L A 18 quod a A 19 qui dο̄/, ex quidem corr., C 2x) Iepthe L C; iepthae A; iepte ae )
Et quicumque hoc in se ipsis perpetrauerunt, animi magnitudine fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non ualendo tolerare uel quaeque aspera uel aliena peccata se ipse interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non potest uel duram sui corporis seruitutem uel stultam uulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui uitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum iudicium maximeque uulgare, quod plerumque caligine erroris inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere. Quam ob rem si magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi [*]( 1 Iudic. 11, 30 sqq. 3 Iudic. 16, 30 ) [*]( 1 cum, c m. 2 in ras., C; quum L A Be immol. deo id uouisset v n 2 de om. 01 3 samso L; sampson C 10 Anumquam C; Quod nunq. p q tI 15 nominabitur L A. C; nominatur rell. v Domb. 16 ipsum e interimit Cl 17 mens om. a 20 magis erumnosam I. A 22 inuolbitur C 24 theobrotus e be p q; theobrutus L A; clemobrotus a; Cleombrotus (Cic. Tusc. I, 34, 84) v Domb. (fidem habet e malui libris mss. quam corrigere errorem auctoris memoria ut uidetur falsi. similis error supra p. 9, 30 in Catonis nomine apparuit.) )
At enim multi se interemerunt, ne in manus hostium peruenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant [*]( 20 Mt. 10, 23 24 Io. 14, 2 ) [*]( I plat/onis, i eras., a 3 ita. sup. lin. L migrasse Abv 4 urguebat L A1 C 6 capiss. 01 huius LAb1p; ad huius a rell. v Domb, suabia L A uincla mss.; uincula v 7 sola sup. lin. e 8 potuit esse v 10 praecepisset, superscripto m. 2 fieri, L; praecip. 01 quammortalitatem a 18 quia, ia m. 2 in ras., iC; qui e 19 persequutionem L 20 ammonere L A 22 si hoc ille LAaabeqkIv; ille si hoc pa Domb. 28 emigrarent LACaepqak7 11 j migrarent bit fsv mansiones aeternas LAakf Domb,; se mansiones (fe ex re se corr. C) aeternas Ca2b ep q; mans. aet. se v 24 promisit L; se promisit A a Domb.; se oMn. rell. proponant I. A; opponant rell. v Domb. )
Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra [satis] quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctoritate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit; non quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus habebatur, ut merito putetur etiam recte fieri potuisse uel posse quod fecit. De cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecauens, sed infirmitas aduersa non sustinens? Hoc et ipse Cato in suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat sub uictoria Caesaris uiuere, quur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Quur non et illum secum coegit ad mortem? Nam si eum filium, qui contra imperium in hostem pugnauerat, etiam uictorem laudabiliter Torquatus occidit, quur uictus uicto filio pepercit Cato, qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse uictorem, quam contra decus ferre uictorem? Nullo modo igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore Caesare uiuere; alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid [est] ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a Caesare et sperauit et uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris, [*]( . 6 satis om. L1 C 8 praescribunt 01 utice A1; ntiqe A2 10 recte etiam v 11 factum Cl 13 dissuadeb/ant, e eraso, C inuechillioris L A1 14 praecabens L A 15 sustenens Cl 16 iudicauit mss.; indicauit v 17 uibere L filio mss.; pater filio v 18 superare b u 20 laudauiliter IA 22 turpis L 23 ferre, superscripto m. rec. fuisse, A 24 uibere L 25 liueraret L Quid ergo LAp a. j quid ergo est Cabeqkf; quid est ergo v Domb. 27 et ante sperauit om. L b2 )
Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum uirum lob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, uel alios sanctos ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis, qui captiuitatem dominationemque hostium ferre quam sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex litteris eorum eundem illum M. Catoni Regulum praeferam. Cato enim numquam Caesarem uicerat, cui uictus dedignatus est subici et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus autem Poenos iam uicerat imperioque Romano Romanus imperator non ex ciuibus dolendam, sed ex hostibus laudandam uictoriam reportauerat; ab eis tamen postea uictus maluit eos ferre seruiendo quam eis se auferre moriendo. Proinde seruauit et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum dilectione constantiam, nec uictum auferens corpus ab hostibus nec inuictum animum a ciuibus. Nec quod se occidere noluit, uitae huius amore fecit. Hoc probauit, cum causa promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos grauius in senatu uerbis quam bello armis offenderat, sine ulla dubitatione [*]( 2 aut om. L A Cbp; et a 8 inlata sibi mortem Cx 9 ex nostris litt. v 12 eorum eundem illum Cbpqkf; eorundem illum L Aeα; m eorundem illi a; eorum eidem illi v M. catoni regulum L A; catoni m regulam, uT. fli. m. 2, C; Catoni M. regulum p; Marco Catoni Marcum Regulum abev Domb. praeferam Ll A C p q; praeferam\' (\' = us) Z\'; praeferamus abev 14 cligit C1; delegit A a 16 et 21 cibibus L A 19 carthageneneium C; carthaginensium A1 20 auferens .... inuictum corr. m. in marg. C 22 prouabit L cuausa Cl, causa omisso cum, C2 24 quam bello LA Cbpαƒ; quam in bello aeqv Domb. sine, si m. 2 in ras., C •)
At enim timendum est et cauendum, ne libidini subditum corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat consentire [*]( in 3 homoterimat L m. 1 corr. 4 indicauit t uirtutis LAC2abepk; in noque uirtutes C1 a 11; uirtutibus q /2; uirtutum v 5 proferent C 6 que/felicitas C m. 2 corr. 7 paurimus 01 reuertit LACabe1qkv; reuertitur e2pრ8 fortissimum C terrae Cl 15 dispositiove a 16 prob nandos L A 17 humilite C; umilitate L A 18 umiliter L A uenit altis. v nullus Cl 20 ferire, superscripto i ferre, a obrepet e2 21 in om. ei ne m. 2 in fine uersus C 26 At enim] inter columnas m. uet. adscriptum est obiectio, L eat m. 2 expunct. A libidine (liuid. L A) LACp; libido hostili abqv Domb. )
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum adque necaturum se fluuium proiecerunt eoque modo defunctae sunt earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione celeberrima frequentantur. De his nihil temere audeo iudicare. Utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas, nescio; et fieri potest ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt, non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est credere. Cum autem Deus iubet seque iubere sine ullis am. bagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis obsequium pietatis accuset? Sed non ideo sine scelere facit, quisquis Deo filium immolare decreuerit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum oboediens potestati, sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla. ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus est imperii deserti adque contemti; quod si sua sponte adque auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur si fecit iniussus. inde punietur nisi fecerit iussus. Quod si ita est iubente imperatore, quanto magis iubente creatore! Qui ergo audit non licere se occidere, faciat, si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat [*]( 4 peraequut. L A 5 sua[e pudici]tiae, inclusae litterae m. 2 in ras., C debitarent LA 6 flubium LA 8 timere Cl audeo temere a 9 digni 6\'1 10 diuinae Cl 13 samson L A 02; samso Ct; sanson a 15 crimin C1 qui et 17 quis C1 immolare filium v decreberit L A 19 qualibet LAp; qua rell. v Domb. ligitime Cl nulla . , ... homicidii om. et 22 crimen mas.; in crimen v sang. hum. e re 23 fecit mss.; fecerit v 24 iuuente L A 25 licet C m. 1 corr. se . . t om. a 26 contempnere Ct a e uideaturum L )
Restat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat uel blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum lauacro sanctae regenerationis abluti uniuersorum remissionem acceperint peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si morte spontanea recte fit, quur non tunc potissimum fit? Quur baptizatus sibi quisque parcit? Quur liberatum caput [*]( 4 1. Cor. 2, 11 ) [*]( 5 ad] probamus hinc redit d 7 incedat Cl 8 ipse C2V; ipso L A C1 ab dep qak1 10 haec A2 C2 a kl I I speratur ...., mortem in marg. ae 12 reus Cl; reum a suscepit Cl 16 Restat una, superscripto m. rec. ergo, A 19 amittere L 20 thanc L At et sic ro b semper potius om. L1 At interime C quum labacro L A 21 aluti C uniuersorum tempus rem. e acceperunt C1 23 futura... omnia in marg. a omnia sunt v 25 liueratum L A )
Non itaque uobis, o fideles Christi, sit taedio uita uestra, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non uos consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. Quod si forte, quur permissi sint, quaeritis, alta quidem est prouidentia creatoris mundi adque rectoris, et inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius; uerum tamen interrogate fideliter animas uestras, ne forte de isto integritatis et continentiae uel pudicitiae bono uos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc etiam aliquibus inuidistis. Non accuso quod nescio, nec audio quod uobis interrogata uestra corda respondent. Tamen si ita esse responderint, nolite admirari hoc uos amisisse, unde hominibus placere gestistis, illud uobis remansisse, quod ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis, diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium; humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium. In utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. Quarum uero [*]( 15 Rora. 11, 33 ) [*]( i 13 quin C 14 sunt .... permissi om. e1 15 inscrutauilia L A 16 inuestigauiles L A 21 corda uestra v 22 admirari A C; ammirari si son L; mirari a b de p q t7 amisse C 24 consistis L m. 1 corr. 27 pusillian. C prouatae L ) [*](XXXX Aug. opera Sectio V pare I. ) [*]( 4 )
Quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in bonis corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto diuinitus robore uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit auferri: qui error eis fortasse sublatus est. Cum enim cogitant. qua conscientia Deo seruierint, et fide inconcussa non de illo sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare non possunt, uident esse consequens nequaquam illum fuisse permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.
Habet itaque omnis familia summi et ueri Dei consolationem suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel labentium constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius insultant eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Ubi est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia [*]( 24 PS. 41, 4 ) [*]( 2 istae A 3 corporilibus C1 nullis Cl liuidine L A 4 esse autem LA; autem om. p\'; autem esse C rell. v adiutorio a e 5 diuino, superscripto x diuinitus, a rouore L A sit sup. lin. C 6 inbito L A 8 quae Cl 9 inuocantes -LAC\'; ita inuoc. C2 rell. v Domb. 10 nullo C 13 possit Cl; posse/t, n errno, L 15 infedilibua C 17 liberauit p IS omnes Cl 19 lauent. L A 21 eroditur C1 22 prouatur LA 23 illi] c. XXVIIII C probitati (prouit. L A) codd.; probationi v 24 deuenerint C2 e 25 sunt e ) [*]( 4* )
Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed ut infinita uarietas uoluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae [*]( 8 Ps. 95, 4 sq, ) [*]( 1 euitandis, s sup. lin., C 2 ubique praesens om. bl 3 praesens ait LA Ct a b2 p; praesens est (Peqv Domb. 5 exami/aut, m. 1 ex eiamInat minat corr., L; exagitat m. 2 corr. C 7 saltim Cad 9 quon. omnes dii A 12 aflnere C (cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115. p. 341 sq.); affluere prusperit. p 14 uiberet L A 16 eligit C\'I 19 quaeremini Cl lUloriam C 22 cupiarum C\' 23 utamini, a- m. J in ras., C subrie C1 25 sebientibus L A )