De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. De aduersariis nominis Christi, quibus in uasta- tione Urbis propter Christum barbari pepercerunt.

Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda est Dei ciuitas, quorum tamen multi correcto inpietatis errore ciues in ea fiunt satis idonei; multi uero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemtoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis uitam, de qua superbiunt, inuenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa uastatione Urbis ad se confugientes suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeuiebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo [*]( 3 lac. 4, 6; Petr. I. 5, 5 7 Verg. Aen. 6, 853 ) [*]( in 2 populis suis b v 3 superbis deus a 5 spiritus non est flatus, in parce m. 2 l 6 dicere, re l m. 2 corr. 8 de ciuitate terrena l 10 quicquid C*ae 16 diu. dei a 18 manifeste l 19 eum a linguas////, eraso ut uidetur suas, l. 21 superuiunt 11 non sup. lin. C 23 haec Clbd 25 hoc usq. C 26 ubi e )

5
ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces adque hostili more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi belli iure licuisset, tota feriendi refrenabatur inmanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. Sic euaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa ciuitas pertulit, Christo inputant; bona uero, quae in eos ut uiuerent propter Christi honorem facta sunt. non inputant Christo nostro sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi prouidentiae diuinae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare adque conterere itemque uitam mortalium iustam adque laudabilem talibus adflictionibus exercere probatamque uel in meliora transferre uel in his adhuc terris propter usus alios detinere: illud uero, quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius nomen ueraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. Nam quos uides petulanter et procaciter insultare seruis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum interitum clademque non euasissent, nisi seruos Christi se esse finxissent. Et nunc ingrata superbia adque inpiissima insania eius nomini resistunt corde peruerso, ut sempiternis tenebris puniantur, ad quod nomen ore uel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur. [*](4 illa] ipsa a 5 belli iure C b lep; iure belli q v Dornb. refrenauatur 11 7 crist. I 10 deberent potius 1pa 11 recte aqkf 12 illi] alii e prou. diuinae Clp a; diu. prou. adeqv Domb. 18 dicatissimis Cabetp2qakI; indicat. pt; dedicat. v 19 adj atque a 21 agere gratias mss.; grat. ago v 22 nomen omn. a 23 multo It 24 petulantes C 26 se seruos christi esse k I 27 esse om. a 29 subdulo C\' )

6
CAPUT II. Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut uictores propter deos eorum, quos uicerunt, parcerent uictis.

Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras

  1. Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes?
Nonne Diomedes et Ulixes
  1. caesis summae custodibus arcis
  2. Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
  3. Virgineas ausi diuae contingere uittas?
  4. Nec tamen quod sequitur uerum est:
  5. Ex illo fluere ac retro sublabsa referri
  6. Spes Danaum.
Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque dele. uerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt. Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane uerum est; illis quippe interemtis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus seruabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes? [*]( 12 Verg. Aen. 2, 501 sq. 18 Aen. 2, 167 sqq. ) [*]( 2 sint C q; sunt p v 3 uicerunt C; uicerant pqv 7 aligenis e; alienis a 8 coeperant 1 9 barbarum a 10 uel illo Cabl2qv; uel in illo l1pαƒ; Ortt. e 11 Nonne uidit] non ita d 12 sanguine/, m eras., C 13 ulexis C1; ulexes Cz I; u/lixes, i eraso, e 14 arces C1 18 sublabsa C\' 20 deleuerunt C b2 p v; ////| erunt, fine superioris uersus truncato I; delerunt ableq Domb. 21 aram C1d; aras abepqv Domb. 23 ipsam mineruam C 25 simulachro ... simulachrum a )

7
CAPUT III. Quam inprudenter Romani deos penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.

Ecce qualibus dis Urbem Romani seruandam se commisisse gaudebant!s o nimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent, cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. Nempe aput Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus adque optimus teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri, secundum illud Horatii:

  1. Quo semel est inbuta recens sernabit odorem
  2. Testa diu -
aput hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere:
  1. Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor
  2. Ilium in Italiam portans uictosque penates.
Itane istis penatibus uictis Romam, ne uinceretur. prudentes commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat uelut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens appellatus, nonne ita narrat:
  1. Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
  2. Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem
  3. Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit?
Nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur: [*](14 Epp. 1. 2, 69 18 Aen. 1, 67 sq. 24 2, 319 Bqq. ) [*]( 3 troiam qui q poterant p crediderint C; crediderunt p q tI i commisisse f\'t p a; commendasse abdeqkfv 6 0 | omnium, 0 nt. 2 extra uersum, C 7 dicimus cum nec e 12 annis p v 13 oratii Cae; horatiJ, j m. 2 l 18 terrenum CI; tyrrenum C2ae; tyrraenum l 20 prudenter Ipa. 22 quid loq., quid ex quod corr., C 24 otrhyades C arci C1 phaebique C )
8
  1. Sacra suosqne tibi commendat Troia penates?
Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uicti quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset non potuisse uastari? Immo uero uictos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse uenturam, nisi prius illi periissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma seruasset! Nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit uanitate praesumtum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo periisse, quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit causa pereundi custodes habere uoluisse perituros? Non itaque, cum de dis uictis illa conscriberentur adque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas confiteri. Verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum peruersitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius nomen dementia sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis [*]( 1 ib. 293. ) [*]( 2 et ut uicti, omisso uel, p; et uelut omisso uicti, C; et ut omisso uel uicti, 11 i nomina Cat; numina superscripto i omina, a; omina, in margine demonia, p; demonia q (de lectione nomina monet Diibnerus: \'quod quidem ita intelligere possis: sed debitores malos. qui pro cultus honoribus non reddunt salutem iis, qui cum tantis impensis eos uenerantur. Et facetior est paronomasia numina et nomina, quam numina et omina.\') 8 non creditur romam a; non om. e 9 periissent C; perissent reM. v 10 eos] et\'lIis C1 11 cum sup. lin. e 12 uicti sed 11 18 periisse C: perisse reM. v cum] cuius q esse potuerit Cabepq; pot. esse v 17 oportunius Cae1 18 nunc superscripto uero a 19 expediam Clpa; expediam explicem e; explicem abd. in marg. l, qkv quia ea e 23 peruersitatis Cbdlpqαk1: proteruitatis aek2ƒv )
9
usurpauerunt mendaciter ipsum nomen, ut uiuerent, uel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti adque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerunt, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.

CAPUT IIII. De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.

Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam

  1. Iunonis asylo
  2. Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes,
  3. Praedam adseruabant; huc undique Troia gaza
  4. Incensis erepta adytis mensaeque deorum
  5. Crateresque auro solidi captiuaque uestis
  6. Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres
  7. Stant circum.
Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Illuc incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi [*]( 12 Aen. 2, 761 sqq. ) [*]( 2 ei] eius l 3 fuerunt Cab ell f v; fuerant pak Donib. 4 hostibus Cl prosili/rent, e ut uidetur eraso. C 9 pop. Rom. mss. excepto q. Rom. pop. q v sacris a in locis aqv 13 focnix 1; fenix e olixes C 20 non licere ducere sed ubi capt. in marg. e educere (12 p q; ducere Cll ab d I; reducere a Jiberet] liceret C 22 sed Ionis mss.; sed de Iouis v 2\'3 memoris Cx 24 donanda mss.; reddenda v 27 liuertasZ; libertas. erasa littera, e ibi... captiuitas om. e )
10
clausa, hic interdicta captiuitas; ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et superbia leuium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam inmanium barbarorum. Nisi forte Graeci quidem in illa sua uictoria templis deorum communium pepercerunt adque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa mentitus est. Immo uero morem hostium ciuitates euertentium ille descripsit.

CAPUT V. De generali consuetudine hostium uictas ciuitates euertentium quid Cato senserit.

Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, conmemorare non praetermittit: \'rapi uirgines pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque luctu omnia conpleri\'. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet perditi et patriae parricidae. [*]( 14 Cat. 51 ) [*]( 2 praemebantur Cll huc ... duceb. om. e miserant. hostibus i l q a. V 4 graecorum ev 8 uir gẹlius C 13 Cato Cpq; Caesar v 14 Cato codd.; Caesar v scripsit bl 15 in senatum 1 16 rapi/, t eraso, C; rapuit b2 18 conlibuisset mss.; coulibuissent Sallust. 20 compleri 1pqa. Sall., repleri Cabekfv 22 catalina Cle; catelina Czd et ante sociis sup. lin. C )

11
CAPUT VI. Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint ciui- tates, ut in templis earum parcerent uictis.

Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est: \'

  1. Parcere subiectis et debellare superbos,
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae [*]( 10 Cat. 9 ) [*]( 5 suorum om. I i de quibus l a 10 iniuria m. 2 ex iniusta corr. C mallebant l 15 ita uero Cabdlpqakf; itane uero ev 17 Marcus sup. lin. C 18 seruituram superscripto m. 2 k ruitura, a 19 fudisse at 20 curam, a ex u corr., C 21 edicto superscripto m. 2 i edictione a i 23 usjpia e Gusto e 25 haberetur codd.; abiret v 27 f/abius, 1 eraso, C )
12
urbis euersor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse . laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent, et cum ei non solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur armata, <relinquamus>, inquit <Tarentinis deos i1\'at08). Cum igitur nec illius fletum nec huius risum, nec illius c:Rtam misericordiam nec huius facetam continentiam Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur. si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem uel captiuitatem fieri prohiberent?

CAPUT VII. Quod in euersione Urbis, quae aspere gesta sunt. de consuetudine acciderint belli; quae uero cle- menter, de potentia prouenerint nominis Christi.

Quidquid ergo uastationis trucidationis depraedationis concremationis adflictionis in ista recentissima Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem nouo more factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae inplendae populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non uidet, caecus, quisquis uidet nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est. Absit, ut prudens quisquam hoc feritati inputet barbarorum. Truculentissimas et saeuissimas mentes ille terruit, ille frenauit. [*]( 2 quod C 15 acciderunt p 16 prouenerunt p; peruenerint q I i trucidationis m. 2 sup. lin. C 18 afflictationis a 20 nouo modo, superscripto i more, a; more nouo v 23 quo/, eraso d, C 24 unde .... abducerentur m. rec. in marg. C\' nulli a e2; illi 12 a 28 quisquam prudens, transpositione notata, l 29 et saeuiss. om. dx )

13
e mirabiliter temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit: isitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis.

CAPUT VIII. De commodis adque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

Dicet aliquis: \'Quur ergo ista diuina misericordia etiam ad inpios ingratosque peruenit?\' Quur putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui cottidie facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? Quamuis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab inpietate se corrigant, quidam uero, sicut apostolus dicit, diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizent sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam inuitat malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos; itemque misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae prouidentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala inpiis, quibus non excruciabuntur boni; ista uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur; nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur. [*]( 2 Ps. 88, 33 aq. 10 Mt. 5, 45 14 Rom. 2, 4 sqq. ) [*]( I tantu a dixit Cblp; praedixit eqv 3 misericordia C autem sup. lin., meam om. a 6 adque] et p 8 dicet Clelpq; dicit C2 a d qur dl 10 quotidie a 12 poenitudo 131 13 corrigunt a 16 the/saurizent, n eraso. I; thesaurizant b2αƒ 19 pa/t/i/entiam, t i ire ras., C 20 conplectitur e 22 properare l fruerentur a )

14

Interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum, quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio seruari; putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret aperta diuinitas, nulla esse diuina prouidentia crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus euidentissima largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, non nisi propter talia praemia seruiendum illi esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius cupidos et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento non est idem uirtus et uitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una eademque uis inruens bonos probat purificat eliquat, malos damnat uastat exterminat. Unde in eadem adflictione mali Deum detestantur adque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque [*]( 3 bonus his <x*; his bonus nec temp. bonis ex toll. p 7 maniv feste a 8 sin/llum, i eraso, C nunc peccatum C 12 p; pecc. nunc rell. v 9 aperta Celp; operta d; aperte abv Domb. prouid. diu. r 10 quibusquarn a 11 scientissima p; sapientissima a pertinere ista C 16 ut non ideo C; non ideo ut e 17 utraque at utique a 18 et om, a 20 tribula, a m. 2 in ras., C 22 praeli C e; proeli I 23 bonos purgat, in marg. corr. m. al. probat, l 24 afflictionem ali. / 25 prạ̇ecantur C 26 quisque om. a )

15
patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter caenum et suauiter fragrat unguentum.