Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et arguam in conspectu eius, si uoluerit: ut arguat se ipsum; quod est confessionis. et curatores malorum omnes uos: bonos enim non potestis consolatione curare. audite ergo obiurgationem oris mei: in uos. et ante conspectum eius profertis dolum: cum uultis uos uideri iustos, quod non estis. an subtrahitis uos ipsos iudices fieri? numquid potestis dissimulare et non iudicare, quia de uobis uerum dico? si enim omnia facientes adiciemini ei, id est: etiamsi omnia praecepta faciatis, inueniet in uobis quod arguat; nemo enim iustus in conspectu eius. quodsi et occulte personas mirati fueritis: suas, se ipsos iustificando non solum ad homines, sed etiam ad se ipsos. corpus autem luteum: ut fragilitatis saltem uestrae consideratione timeatis. adprehendens meas carnes dentibus meis: non mihi parcam, ut non solum uos arguam sed etiam me. et animam meam ponam in manu: inspiciendam, ut nihil celem, siue ut computem peccata mea. licet occidat me ille qui potens est, qui et coepit: quamuis occidat peccata mea. tamen loquar et coram eo arguam me: non me iustificabo abscondens peccata mea. ecce ego adpropinquo iudicio meo: ut iudicem de me, quasi ipsa sit hominis iustitia in confessione sibi non parcere. tunc a facie tua non abscondar: quemadmodum absconduntur peccatores. manum aufer a me: ut nihil in me sit castigandum et sit in me caritas. et timor tuus non me terreat. quot sunt iniquitates meae? hinc potest uideri [*]( 1 Iob 13, 3 2 Iob 18. 4 4 Iob 18. 6 Iob 13, 7 6 Iob 13, 8 8 Iob 13, 9 11 Iob 13, 10 13 Iob 13, 12 14 Iob 13, 14 US lob 13, 14 17 Iob 13. 15 19 Iob 13, 15 20 Iob 13, 18 22 Iob 13, 20 24 Iob 13, 21 25 Iob 13, 21 26 Iob 13, 23 ) [*]( 3 enim om. G 4 obiurgationem] coniurationem G 7 et non indicare] et non peccare: iudicate quia sqq. b 8 facietis TPCbd 11 quod etsi b 13 aaltim P 14 carnes meas SHier 18 qui et] quia et SHier 19 tamen loquar-arguam me post peccata mea in uerau 20 sequuntur in GTPC 20 ego] enim TPCb 26 quod G hic G )

538
illud dixisse: animam meam ponam in manu [mea]: ad computandum. aut putas me esse contrarium tibi? cum utique infirmus sim et quasi hoc metuis, ne si iustificatus fuero, par tibi sim, cum folium sim. ergo est aliqua latens causa, quando haec non est. et inposuisti mihi peccata iuuentutis: ut haec sit causa, quare dicat abscondi a se peccata sua, quia superbierit, quod est peccatum iuuentutis. et posuisti in compede pedem meum: in uinculo mortalitatis. et radices pedum meorum contemplatus es: cupiditates meas. qui ueterasco sicut uter: ut uinum nouum portare non possim aut [ut] panno nouo consui uelut uestimentum quod a tineis comestum est.