Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et multi amici agitaueramus animo et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae uitae molestias paene iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et uniuersum singulorum esset et omnia omnium, cum uideremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate essentque inter nos praediuites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multam ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, [*]( 1 numquam] quam F 2 quaedam] quedec F uena M 4 solet CMOSVW tu om. M, te W demonstrares BPQbm ei om. BPQ ***sed (sed ras.) V 5 contempnens HMW, contemnes V, contempnes F eam FP1 se discernere Q1 6 quid] qui M reualantem S 7 te] me W 8 cuius-exspectabatur add. 81 in mg. infer. bienniū V1 minus] nmltt a« mira minor minus PQ, minor b 9 nobilis FW1 10 multi amici M agitaueramus] agit aberramus M1, exagitaueramus 0 11 turbolentas F 13 possimus W, possumus G1 15 et om. V 16 hunum F 17 uideremus F decim W1 18 eandem V societatem H1, securitatem V praediues B 20 negotiosorum SW comitatu SW, cominatum F 22 ei W 23 uini CXFV 24 necessaria om. W 25 coepi W cogitare BPQ hoc] hg V )

138
quas et alii nostrum iam habebant et nos habere uolebamus, totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas uias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuum manet in aeternum. ex quo consilio deridebus nostra et tua praeparabus nobis daturus escam in opportunitate et aperturus manum atque impleturus animas nostras benedictione.