Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu uides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestauerunt a caelis usque in nouissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua.? aut ubi tu non inuenis eos? sed fugerunt, ut non uiderent te uidentem se atque excaecati in te offenderent — quia non [*]( 4] cf. Ps. 6, 3 et 34, 10. 8] Ps. 18, 7. 16] cf. Ps. 138, 7. 22] cf. Sap. 11, 25. ) [*]( 2 accipe-meae tuinio depicta exh. S sac*rificium 0 3 mae C tnr quam] quoniam BP1 confitea Mi, confiteamur Ml 4 pr. et] om. Wl, et (T m. 2) C dicam V 5 tibi] tui Q confiteatur F 6 conclusum M manu tua (~ add. Mt. 3) TT 7 soluis] solus S uolens FM 9 anima- l. 13 considerantium ea add. B* in ras. 10 ut] & V 11 uniuersa] in uniuersa M18 omnis om. F 12 hominis om. BCGHMOPQVWb 13 ea] te B* m ras. lasitudine W 14 adtransiens SW: transiens BCFGHMOPQVedd. qui* (a ras.) HO 16 iniqui] et i. BCFGHMP QV edd. uides] diues F 17 ipse F 18 turpes* B, turpe FV e 19 dohonestauerunt F cęlį\'ł H, caeli W 20 alt. fugirent W 21 inuenies V uidere V1 22 in] ibi V )

90
deseris aliquid eorum, quae fecisti — in te offenderent iniusti et iuste negarentur, subtrahentes se lenitati tuae et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in asperitatem tuam. uidelicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circuminscribit locus, et solus es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. conuertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. ipsi conuertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi et proicientium se in te et plorantium in sinu tuo post uias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. et ubi ego eram, quando te quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inueniebam: quanto minus te!