Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Lacrimae ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere uult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa. amantur dolores? et hoc de illa uena amicitiae est. sed quo uadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et uertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed caue inmunditiam, anima mea, sub tutore, deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superelato in omnia saecula, caue inmunditiam. [*]( 20] cf. Dan. 3, 52 (8, 32). ) [*]( 1 mirabilis CFHOPQVW 2 eis] eius C, eo V quo] co W a s talibus] om. F 3 cum] cum (corr. m. 1) M miseria MV miseriacompatitur] om. W 4 tandem] d ex t corr. M\' 5 schenicis SW, senicis F subueniendo F1 6 actori BOHOPQlmo 7 eorum F fabet W 8 calamitatis F1 9 abscedit-doleat] om. F abscedat M 10 maneat H 11 Lacrimae ergo B09PQSW: lacrimat. Ergo CDFGH, lacrimat*. Ergo O1, lacrimatur. ergo Vedd., lacrimator. ergo M 12 gaudere] g. et amare G miseri F esse nemine* W, neminem esse edd. 13 hac] hec M1 14 hoc] hec F, hac V amicitiae uena V, uana amititia F 15 quo* uadit (d ras.) 0 in torrentem om. Q1 piIj.lcis C 16 **estus (es ras.) F, exttus V inmanis (is ex es corr.) 0, inmaneils a F, in manus P\' ipse (g a m. 2) C, ipse F 17 emutatur F reuertitur V nudum W 18 deiecta] d ex r corr. S misericordia. (m i ras.) F 19 ergo] om. F 20 alt. deo] om. V; deu W1 21 laudabile Q superelato S: superexaltato BCDFGHMOPQVWedd. )

46
neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamuis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc uero magis miseror gaudentem in flagitio quam uelut dura perpessum detrimento perniciosae uoluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe uerior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui gormanitus misericors est. si enim est maliuola beniuolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui ueraciter sineeriterquc miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nounullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alteque purius quam nos et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore saueiaris. et ad haec quis idoneus?