Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? nec copiosus adactum inopia. et ego furtum facere uolui et feci nulla conpulsus egestate [*](1] cf. Ierem. 51, 6. 17] Ps. 72, 7. ) [*]( 1 seductibilis (corr. m. 2) 0 quae* P de] e add. H\'ił s. I. babilonis FHQW 2 ibam W 3 pudititiam GW, pudicitia F, pudiciam Ml 4 iamque] itaque (~ a m. 3) W 5 coercere FHqM, coherere V 7 ne] nec V spes] species V uxoria] uxoris G, luxuria W non] at non G 8 qua V in te] int W habebam D1 mater mea Q 9 **ut (ut ras.) C uolebam W uterque parens Q cog. de te prope nihil Q 10 co*gitabat (n ras.) V ille F 11 sollum V nulla detrimentum W 12 ad] a M futura] profutura O\'PQVb extimabat OIY, ęstimabat H i ti studio M 13 concio M, conio (ti add. m. 2) V 14 etiam] enim V1 habenae ad ludendum B abene V 15 *temperamentum V, temporamentum Ml dissolutione GV affectionum BGDGHMOPQV edd., affectione F uariarum] uiarum O1 17 prodigbat CW, prodi**bat M, prodibat mo tamquam] quasi V 19 et] ut CM inscripta FGH MO1 20 ne] nec W ipsam PQ delet] delectet BPQ 22 et] om. M1 ego** P furtum furtum P aegestate GM, eiestate F, necessitate V ) [*]( -3* )

36
nisi penuria pt, fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multo melius, nec ea re uolebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. arbor erat pirus in uicinia nostrae uineae pomis onusta nec forma nec sapore inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandain nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta, quo usque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed uel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. foeda erat et amaui eam; amaui perire, amaui defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amaui, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.