Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid erat ille affectus animi? certe enim plane turpis erat nimis, et uae mihi erat, qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit? risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et uehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nemo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, uincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum uel sensibus occurrit uel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. ecce est coram te, deus meus, uiua recordatio animae meae. solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non [*]( 13] cf. Iob 10,15. 14] Ps. 18, 13. ) [*]( 2 quid] quis F quis] quid W 4 mente F quaerere (om. et) Q 5 si] om. MXW 6 possim PlQlW 7 committeret W 8 uoIu*lptatem (p ras.) O, uolumtatem V, uoluntatem Q confricationem MV consociorum FGM1 9 accederem FP1, accendere W jpritu V 10 erat alt. om. 01 11 consortium faciebat V 12 affectus ille V 18 qui] b. quia M habeam B illam H 14 qct ante quasi add. M* titillato] tit in ras. V, tantillo M; corr., sed rtvrsus eras. in mg. 15 corde***** 0 quod] del. Ml fieri om. Ql 16 me delectabat eo F eo om. Q1 17 quo] quod CGPQm quia] qui F facile] facere F solus FMXQXV 19 aliis (corr. m. 2) M 20 occurrerit BPQVb 21 e*go (r ras.) W, ergo Q alt. non facerem om. M 22 deus] dñê deus 0 23 illum F 24 sed-furabar] om. F me] om. P solum] om. O1, solum soltt F )

43
liberet nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis, ex ludo et ioco nocendi auiditas et alieni damni appetitus nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: "eamus, faciamus" et pudet non esse impudentem.