Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nos itaque ista quae fecisti uidemus, quia sunt, tu autem quia uides ea, sunt. et nos foris uidimus, quia sunt, et intus, quia bona sunt: tu autem ibi uidisti facta, ubi uidisti facienda. et nos alio tempore moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum mouebamur deserentes te: tu uero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. tu autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es. et hoc intellegere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? [*](1 habet om. H 2 sempiternum C, sempiternam** H 4 quieuisti V 6 ea nobis V 8 etiam cum praecedentibus coniungunt BP requiescis BPQW 10 quemadmodum-nos om. M 12 post pr. tempus add. BPQb: n nec operaris ad tempus *oueris C requiescis V 13 pr. et om. BPQ uisionis temporalis W 15 nos itaquej Мóq; V sunt] bona sunt V 16 uidemus BCGHMOPQVW edd. 17 quia **** (• • di ras.) 0 18 commoti BPQ 20 priori M 21 unus V, unde M bona (corr. m. 3) M numquam] tamquam W cesasti C 22 bona om. C ex] et W, de BPQ 23 sempiterno C 24 bonum] bonus M, bono BPQ indigens (s ex r? corr.) 0 25 intelligere (i alt. et re \'In. 2 in ras.) 0 26 dat V ) [*](26* )

388
quis angelus homini? a te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipitur, sic inuenietur, sic aperietur. [*]( 1] cf. Matth. 7, 8). [*]( ) [*](e e 1 quaeratur] requiratur V, te atur G 2 pulsatur C accipietur BCGHMOPQWedd., accipiatur V aperietur] aperietur amen. CGOVW edd. EXPLIC. CONFESSIONVM Sè1 A VGVSTINI LIBK XIll . LEGE FELIX IN XPO AMEN S, AMEN XPO OPITULANTE LIBER XIII CONFESSIONYM AVRELII AVGVSTINI EXPLICIT G, EXPLIC LIB CONFES • AVREL AVGVSTINI EPI ECCLESIAE CATHOLICAE LIBRI NVMERO XIII C, AVRELI AVG EPI ECCLESIAE CATHOLICAE LIB CONFESSIONIS XIII GLORIA TRINITATI INSEPARABILI QVIA CONTVLIMVS M, EXPLICIT LIBER CONFESSIONV FELICITER. COMMEMORATIO §C1 AVGVSTINI ID EST DEPOSITIO EIVS QVA DIE CORPVS EIVS TERRAE REDDITVM E V Kl SEPTB 0, EXPLI- CITI LIBRI CONFESSIONV TREDECIM . CONTVLI . H, EXPLICIT LIBER TERTIVS DECIMVS SCl AVGVSTINI EPISCOPI CONFES- SIONVM DO GRATIAS AМEN. B, EXPLICIT LIBER TERTTVS DE- CIMVS CONFES. AVRELII AVGVSTINI EPI Q; deest subscrxptio PV)