Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem inuisibilis et inconposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem uerbum conuerteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamuis non aequaliter et tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse — alioquin deforme esse non posset — ita etiam creato spiritui non id est uiuere, quod sapienter uiuere: alioquin inconmutabiliter saperet. bonum [*]( 21] Ps. 72, 28. ) [*]( 1 inde dependerent V, dependerent (om. inde) H1, depraehenderent Hł. 2 incoata CG genere] tenore V 3 euntia W, enuntia S in moderationem BMW, et in moderationem V 4 spiritalem PlW, spiritali F formatum — 6 quam si om. V; add. alia m. G 6 ita ovi. V penderet V, pderent H 7 idem] diE Q1 8 in uoce formarentur desinit F alt. et] t ut G 9 promeruerunt CH (et 11) saltim BP1 informa C informia-essent om. H 10 hee V 12 neque om. 01 essent (n del.tn. 2) 0 quia nisi W 13 fecisti] fecisti eam BCFGMPQ edd., fecisti ea H te promereri quia non erat ut V 14 qd MW incoatio C * 15 saltim BCP1 habysso W tu B 16 confiteretur B id B * * * * a quo (a quo ras.) P 17 oe G et S: om. cet. et edd. 18 aequalis GM* 19 quod-deforme e corr. post ras. S1 alt. esse] ee M i i t 20 i creato spu i (corr. m. 2) V id M, id ee V quod-uiuere 21 commutabiliter G sapere W bonum—(p. 347, 1) adhaerere om. W )

347
autem illi est adhaerere tibi semper, ne quod adeptus est conuersione auersione lumen amittat et relabatur in uitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, auersi a te, nostro lumine, in ea uita fuimus aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.