Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et ego dico: deus meus ubi est? ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in uoce exultationis et confessionis soni festiuitatem celebrantis. et adhuc tristis est, quia relabitur et ift abyssus, uel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis uerbum eius. spera et perseuera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et remoueantur umbrae. spera in domino: mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et uidebo salutare uultus mei, deum meum, qui uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluuidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salui facti sumus et filii [*]( 1] I Io. 3, 2. Ps. 41, 4. 5] Ps. 41, 5. 9] Ps. 41, 6 et 42, 5. 10] Ps. 118, 105. 14] Rom. 8, 10. Cant. 2, 17. 15] Ps. 41, 6 et 12. 16] Ps. 5, 5. 17] Ps. 42, 5. 18] Rom. 8, 11. 21] II Cor. 1, 22. 22] Eph. 5, 8. Rom. 8, 24. I Thess. 5, 5. ) [*]( 1 lux* (x a m. 2 in ras.) 0 uidemus C sicut W 2 sunt] 5 W panes BPQ cum M 4 est S: es cet. et edd. 5 paulolum BM n • 6 uoce (e ex 0 corr.) M sono W, sonus CM 7 celebratis (n a m. 2) W, caelebrantis H quia* (n ras.) W 8 uel] uel quin BPQ sentit add. Q* s. l. esse se PQ, esse B, se (om. esse) 0 9 est W 10 anima] anima mea BCGHMPQV edd. lucerna-tuis add. B* in ras. 11 eius] tutl eius G 12 inquorum W 14 traimus B1 asperet P 15 remoueatur V umbrae] tenebrae G 16 astabo] asstabo V, astabo tibi BCGlHMPQb, del. G2 illi] tibi M 17] uidebo] contemplabo G 18 uiuificauit BMP1 QVWb 19 spiritus M 20 fluidum CHQ edd. v superferebater G, semper ferebatur W 21 accipimus C 22 spei M )