Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam? rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo [*]( 2] Ps. 83, 6. 3] Ps. 119,1. 4] Ps. 121, 6 et 1. 11] Gen. 1, 3. 12] Eph. 5, 8. 17] lo. 1, 9. ) [*]( 1 accendimus V (et 4) susum OlSV ferimus S inardiscimus P1 2 imeus W 3 gradu V alt. igne tuo om. V, del. Q* bono add. Q.\' 8. I. 4 quoniam] quo iam PQ pacem] pacem tuam 0 hyerusalem OW 5 iocundatus BCIGOQVW sum om. G quę M1V 6 conlocauit at BGMOPQVWedd. 8 cum-aliud om. CG 9 nisi (ut a m. 2) Q n ba superferretur 0 10 mox (n a m. 2) M attoleretur (ba m. 2) M interdU uallo Q* s. I., uerbo Q1 11] fieret] facta est BPQb 12 tinguitur (dis add. m. 2) H quo BPQb efficimur BC*GHOPQVWedd., effim citur M 13 esset] ea H 14 prius] sps M fluia et tenebrosa] lux intenebrosa W 15 quae P factum] dictum BPQb 16 intellegat mss.: intellegat qui non potest C* s. l., intellegat et qui non potest bm 17 ullum om. C, illum W, omnem m hominem om. CG 19 omnipotentis VW intellegit CGHMW edd. 20 si tamen] si euanuit S, tametsi add. M* s. I. eam raro W, rara eam Q quaecumque] quae Cum Obm, quae dum CHo 21 sciat b quid bm loquatur b et contendunt-dimicant add. B* in lit. )

353
sine pace uidet istam uisionem. uellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, uelle. sum enim et scio et uolo: sum sciens et uolens et scio esse me et uelle et uolo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis uita et una uita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. certe coram se est; adtendat in se et uideat et dicat mihi. sed cum inuenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet inuenisse illud, quod supra ista est inconmutabile, quod est inconmutabiliter et scit inconmutabiliter et uult • inconmutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit inconmutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitauerit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiauerit?