Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terra recta, latere potuit, quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, sit igitur illa quam [*]( 20] Ps. 142, 10. ) [*](1 aliud V senseric fP, sensi V et om. B 2 aliud Q1 quod om. F reliosius V 3 potius si utrumque om. H qupd F 4 pr. i quod F 5 uideat M, dicet H uidisse omnia M 7 intrepidus quod F 8 corde meo bm scriberem] credere Q 1 9 uere 0 rebus uerb H \' 10 posse H resonare H 11 apertius bis script. exh. M, aper*tius (i ras.) V ceteras] ceteras sententias M 13 uirum om. G 14 crederam (a ex e corr.) W 16 non om. F aut-potuimus om. S potuimus] potuimus inuenire F, possumus GMO\'J edd. et] sed G his C 19 si quid] et si quid CM, sicut PQ1, si ut Q2 minus om. Ql uidet CFMb m 20 bonum om. Q 1 deduc H, deducit W terram rectam BCFGHMOPQW Eug. edd., uiam rectam V (cf. £ v -rij suOsia LXX) a lutere H poterit F 21 eras (s ex t corr.) P 23 ueris] uerbis V sit] fit B, si U quam om. F )

344
cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut, siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. ecce, domine deus meus, quam multa de paucis uerbis, quam multa, oro te, scripsimus! quae nostrae uires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? sine me itaque breuius in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraueris uerum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime — id enim conari me oportet — quod si assecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius uerba tua ueritas dicere noluerit, quae illi quoque dixit quod uoluit.