Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. si tibi non confiteor, nescio et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum. quos tamen bonae spei paruulos haec uerba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose; sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem ueritatis, si non uana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te reuelante, cum haec scriberet, adtendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit. [*]( 9] cf. 1 Tim. 1, 8 et 5. 17] cf. Dent. 6, 5 et Matth. 22, 37 et 39. ) [*]( 1 quia-tempore om. H terram FW, terra* (e ras.) P 2 exierunt u BG\'S autem illa S 3 temporabus G 4 narrari de illa V nisi] i ea n. ut Meum pendatur] compendatur PQ, copendatur F 6 praeceduntur BFPQ, praecedunt b creatori G ut] sicut G 8 diuersitate] e aeternitate H 9 miseratur (e m. post.) G legitima BC* 10 u*tamur H praeceptis BW finem H pura om. M ac per—12 senserit om. H i 11 quaeret F ex quod (om. me) F ille tuus BCPQbm ille moises t. senserit famulus F 12 hii GPlSUW 13 non om. P1 14 tantum W a aestimaui C 15 bene P paruolos P 16 pauca om. Q, pauca et P cupiose W 18 pariterque] pariter pariterque GM deum] dmfi deum M 19 uanam U sentimus FMQ, sentemus (e alt. in i corr.) P 20 huius a om. G plenam W honoraremus V 21 credimus G 22 exellit V )