Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quibus consideratis, deus meus, quantum donas, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo mutationis, quamuis mutabile, tamen non mutatum aeternitate atque inconmutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam uel motionis uel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra autem inuisibilis erat et inconposita et tenebrae super abyssum. quibus uerbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei priuationem nec tamen ad nihil peruentionem cogitare non possent, unde fieret alterum caelum et terra uisibilis atque conposita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum conmemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur [*]( 15] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 dicit FW, decet M demmuta S, diminuta CHIMWedd. 2 spea ciei (om. si) V in speciem om. G 3 mutabitur F exibere YW 6 quibus om. H quantum donas dš meus BCFOHMOPQVW edd. 7 pulsantium V 9 sit] sibi sit M unum] in unum S 10 contemplatione G defectu interuallo Q 11 aeternitate S: tua ae. B CFG HM 0*PQVedd., tu ae. 01W 13 quam formam] qua forma V 14 quo] cui CM temporis W subrideretur V ut om. F 16 dicebamus H 17 erat (om. et) G 18 exipiantur V 19 ad priuationem W 20 nihilum CGHM possent scripsi: posset S, possunt cet. et edd. d alterutrum G, alium H 21 terra F, altera terra V spesiosa F1, tuti spatiosa V 22 constitutionem CH, constionem (tnti a m. 2) M 23 conmemoratur (con e corr. post ras.) S, cu comemoratur V , )

320
uicissitudines temporum propter ordinatas conmutationes motionum atque formarum.