Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Sed tamen, domine, tibi excellentissimo, optimo conditori et rectori uniuersitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse noluisses. eram enim etiam tunc, uiuebam atque sentiebam meamque incolumitatem, uestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum inque ipsis paruis paruarumque rerum cogitationibus ueritate delectabar. falli nolebam, memoria uigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona sunt, non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia ego. bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum et illi exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis eius me atque ceteras uoluptates, sublimitates, ueritates quaere-bam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. [*]( 4] Matth. 19, 14. ) [*](1 regis G praedia] et p. V haec] et haec V 2 omnino] omnia V, omnino quae edd. maioribus aetatibus] add. SI in mg., maior aet. Ml sicut V 3 ergo] ego W signum] add. 0\' in mg. 4 a*isti (g ras.) xi M, a***** F, aisti W 5 est enim Q 6 exellentissimo V optimo] add. S* s. b, atque (adque CO1) optimo (obtimo F) BCFGHMOPQV edd. 7 et rectori] om. W 8 uoluisse F etiam] etlliam P uiuebam] et uiuebam CF, uidebam H 9 incolomitatem BFGaHMOaPQVW i 10 unitatis] al uniusitatis Oa ex qua eram] exquaeram W, exqu*ram (ae ras., i a m. 2) P, exquirebam B, exquirere Q curae] cuius c. P c interiori F 11 integritate W 15 tali] a ex e corr. 0% ad V 16 sunt dona Q dedi** in ras. M1 pr. et] om. W1 17 ego] e in ras. H, *go V est ergo Q 18 meum] om. M etiam] om. M 19 ipso (om. in) OlW 20 eius] om. M1 me atque ceteras FMSW, me atque ceteris mo, measq. ceteras H, me absque ceteris V sublimitates sublimitates (del. m. 2) P ueritates om. Q )