Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid autem mirum, quod in uanitates ita ferebar et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur, si autem libidines suas integris et rite consequentibus uerbis copiose ordinateque narrarent, laudati gloriabantur? uides haec, domine, et taces longanimis et multum misericors et uerax. numquid semper tacebis? et nunc erues de hoc inmanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram: nam longe a uultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut uero filius ille tuus equos aut currus uel naues quaesiuit aut auolauit pinna uisibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione uiuens prodige dissiparet [*]( 16] Ps. 26, 8. 19] cf. Luc. 15,12-32. ) [*]( 1 omnia illa F 2 itane (t ex n corr.) F exercetur M 3 ingenium] i. mea O1 alt. laudes tuae] om. V, 1. tuas W 4 seribturas C suspenderg V palmitatem Ml 5 per] om. W1 uolatibus MV 6 modo] om. V1 7 quicquid W uanitate* (s ras.) W 10 solecismo \' GG, soleocismo Q, solycismo OlS, solocismo H, solacismo B, cum solecismo P, solecismi F 11 rite] trite C copiose] i ex o corr. F, co- piosae GHI0IPISV, cupiose W1 12 ordinataeque S, ornateque BCF HOPQ edd., ornatgque GMV narţł.rarent F *laudati (e ras.) W 14 nunc] num B, non O\'iłWb eruis BCFGHMOPQV edd. 15 *qu§rentem (cP ras.) M animam] anima mea F scitientem W 16 domine u. t. requiram Q 17 nam] non F longe] eram add. Cg, discessera add. P\' swpr. lin. tenebroso] tenebrosum Q, t. recesseram b, t. cesseram l 18 pr. aut] nec F, hanc W1 aut] *ut Ml 19 re*ditur (d ras.) H ad] a Q ille tuus SW: ille tuus minor BCFGHOPV edd., tuus ille minor MQ ęquus W uel] aut BPW 20 uolauit QVW penna BCFHMO%PVW motu FSW (o ex u corr. W) 21 longinquam regionem F ***dissiparet G )

26
quod dederas proficiscenti dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a uultu tuo.