Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: "hinc uerba discuntur, hinc adquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria." ita ergo non cognosceremus uerba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia uerba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem proponentem sibi Iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? et uide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: at quem deum! — inquit — qui templa caeli summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego uero illud feci ac libens. [*]( 14J Ter. Eun. 585, 589 sq. ) [*]( 1 alt. fiagitia om. BMQ\'l putentur V1, putaretur Wpr. ut] om. B ea* P 3 imitatos W 4 tbartareum F filii BC *FGHMOPQ V edd. 5 mercibus M\' 8. Z. discat M1, dicant SW 6 forum W legum] O* in ras. sup F 7 salariam C, sal******* F sonans HIOI 9 maxima F1 ergo SW, uero BCFGHMOPQV edd. 10 *ognosceremus F, cognoscerem G inbrem W, ymbrem B et aureum] aureum BCFGH*MO*PQ edd. 11 fucum] c in ras. O2, f*ucum (1 ras.) W uerba] om. B 12 terrentius FlG duceret W neque F aduliscentem P1, adolescentem FGO\'P\'Q, adholescentem W praeponentem W 13 ę:Įexemplum M stupri] u ex ri corr. F, stfupri Q 14 pariete] a rase G, parietem 0XV ubi] ibi Ter. 15 danae FOPS, d*anae (i ras.) G, donę H, dianę CMSQVW misisse] om. V1, m ex s corr. F, emisisse 0, m. aiunt in gr. dianae Q aiunt in gremium quondam (quendam GV1, quod tam M) BCFGHMOPV edd., aiunt quondam SW, aiunt quondam in gremium Ter. 16 fugum W uide] e ex o (?) corr. 0 17 libidem H1 quasi] quia W1 18 at] ad Gl0lP*QSVW, ac GS dm (m in ras. m. 2) W summo mss., summa Ter. 20 homuncio )

24

Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem uerba ista conmodius discuntur, sed per haec uerba turpitudo ista confidentius perpetratur. non accuso uerba quasi uasa lecta atque pretiosa, sed uinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus1 meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar miser et ob hoc bonae spei puer, appellabar.