Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et tamen peccabam, domine deus meus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. poteram enim postea bene uti [*]( 1 patres F pueri** W 2 afligebamur C1, afficiebamur G eam S metuebamur F 3 te de his] tediis W depraecabamur PS (sic semper), deprecamur F peccamamus Fl 4 exiebatur W 6 uoluisti* G 9 satis] om. H dele*tabat (c ras.) 0 d. nos satis H 7 et-agebant] om. Q 1 in nos] aliter in nobis H, a nobis F utique qui talia G gerebant GM 8 nucae O1, nuiae F necotia El uocantur BCFG HMOPQ edd. 9 miserator F, misereatur 0, misere*tur (a ras.) M pueros] om. E1 pueris u. illis u. utrisque M* 10 approbet C edd. 11 arbitier F uapulassem (om. me) E quia] quo 01 pilo add. M* s. l. eo] ego (g in ras. m. 2) W 13 aut] at D* in mg., haud b faciebaijt E idem] add. M* s. l., id 6 Ml 14 quondoctore (om. a) W, condiacipolo condoctore Q uicta V 15 bile] in ras. D, uile EG1, zelo CM inuitus torqueretur G, inuidiator (inuitator E) queritur (quaeretur W) EFW ego cum] ego sum c. E, ego qui Q 16 con*lusore P, conlusere (om. a) W superabor M1 17 meus om. BCFGHMOPV edd. et creator] ac c. GM, atq. dispositor F 18 omnium rerum DHO autem] add. S s. I. ordinator] non ordinator BxGMPQlb 19 praecepta Q 20 bene postea Q uti] ut W litteras G 1 Ml )

15
litteris, quas uolebant ut discerem quocumque animo illi mei. non enim meliora eligens inoboediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas uictorias et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula, ludos maiorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent paruulis suis, quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus inpediantur ab studio, quo eos ad talia edenda cupiunt peruenire. uide ista, domine, misericorditer et libera nos iam inuocantes te, libera etiam eos qui nondum te inuocant, ut inuocent te et liberes eos.