Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

his uellent et inuiolabili obsecutione seruari P sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego porcum occidero deus mutet adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, uitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, obliuionem inducat iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pauus, ut ex eius, cruore medicina adhibeatur irato? ergone iniurias suas dii uendunt atque ut [*]( 1 concitatae Sab, r: concitati P 3 rauidae P rabide ç rabidae Sdb 5 lauta Urs: laeta P elata Heraldua- 8 desigpaaerit Sab 10 quasi parum Sab homines P 12 sancxere P 18 aliquit jP sanctum Sab 19 ulli] uisi Sab 21 se esse] sese Sab 23 et* P 24 abire Gel: obire P 28 paenitus P )

243
paruuli pusiones, ut animos pascant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus auocare se possint, ita di immortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant et I in gratiam suis cum offensoribus. redeant? atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur irarum, sine ullis, praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta donare. hoc est enim proprium numinum, liberales uenias et concessiones habere gratuitas. quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum corruptione mitescere. crescit enim multitudo peccantium, cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas, ubi est uenalis ignoscentium gratia.

eqce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias, uocem hominis sumat eloquaturque his uerbis (ergone o Iuppiter, aut quisquis alius dpus es, humanum est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum, ut cum alius peccauerit, ego occidar et d, meo sanguine fieri tibi patiaris satis, qui numquam. te, laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque uiolarim, animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium morum uarietatibus lubricum? numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfeci? numquid aliquem praesulem, tuum nomen qui offenderet ante traduxi? numquid iuraui per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliauique donaria? numquid erui sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanauique priuatis? quaenam est ergo causa, ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in I nefas extraneum, mea uita et innocentia producatur? an quod animal uile sum nec rationis nec [*]( 1 ut add Hercddus quo add Gel animis Gel animosis Saim pascant Coluius: parcant P 2 populos P corr & Panes lferaldus canes Zinkius accipinnt SaJJ: accipiant, P 3 dii immortales Canterus, Urs: dii mortales P 13 bos Gel: uos P .15 ad del Gel 16 quisquis Zinkius: quis P 19 qui] quod Sab 24 numen Gel aut te Gel an te Meursius ante te Stewechius 29 luatur in as P 30 perducatur Sab. ) [*]( 16* )

244
consilii particeps, quemadmodum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate transiliunt beluas? nonne primordiis isdem eadem et me genuit informauitque natura? nonne spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili ratione respiro et uideo et ceteris adficior sensibus P habent iecora pulmones corda intestina uentriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus? amant suos fetus et gignendis conueniunt liberis: non et mihi prolis et subrogandae est cura et dulcedo, cum fuerit procreata? sed rationales illi sunt et articulatas exprimunt uoces. et unde illis notum est, an et ego quod facio meis rationibus faciam et uox ista quam promo mei generis uerba sint et solis intellegantur a nobis? interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici an hominem uenia et commissorum inpunitate donari? quis in gladium formauit ferrum? non homo? quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit seruitutem? non homo? quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit commiscuitque potiones? non homo? quis maleficia repperit aut commentatus est tanta, quanta [uix] explicari decem millibus nequeant uel annalium uel diurnorum? non homo? ita istud non feram, non inmane, non saeuum est, non tibi o Iuppiter, iniustum uidetur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus et ut scelerosis contingat inpunitas?\' ergo ob hanc causam, id est numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando neque alterum uelle pro altero confici, caedi nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari.

sed fortasse aliquis dicet: idcirco dis hostias et cetera inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas auertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias uero propellant et ex casibus [*]( 2 neluas P corr 9 rotionales P corr 10 expromunt Dudendorpius 13 pietatem uulgo 14 an add c 18 commiscuitque P 19 uix seclusi: caduerbium uix uidetur abundare aut pro nequeant legendum queant\' Urs milibus P 20 diurnorum Graemus: dierum P diariorum Urs 25 des P corr c 27 designationibus Sab 28 diis c 31 et add Sdb uex P )

245
inminentia fortuitis. non exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile tam consuetum est uel audiri uel credi. aduolabit enim continuo uniuersus ille doctissimorum chorus, qui adseuerans et conprobans fato fieri quaecumque fiunt eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus fidere. quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim definitum et fixum est habetque immobiles causas, per quas sint sibi res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem. si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat boniue iam certum est. quod si certum est et fixum, uacant omnia deorum auxilia, uacant odia, uacant benignitates. tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam prohibere ne fiat id quod necesse est euenire. † nisi quod ualidius premere opinionem istam, si uoluerint, quibunt, ut etiam ipsos deos frustra dicant a nobis coli et superuacaneis supplicationibus adorari. cum enim ordinem uertere et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare et obtundere eorum aures uelle quorum auxiliis. nequeas supremis in necessitatibus fidere ?

postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem uitam in extrema sorte ducentes ? cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? nonne alios, inquiunt, uidemus ex illis domicilia esse morborum, extinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis ab ingentibus euolutos mercennario sese labore [*]( 3 aduolabit Sab: aduolauit P 5 nobis Canterus uos Vanterus 6 quidquid P corr 7 habetquae P corr 8 sint sibi scripsm: sibi P sibi sint Hildebrandius et om Gel 14 nisi quod] grauiter perturbatus uidetur esse hic locus 15 praemere P noluerint Sab 16 superuacuaneis P corr r 17 ordin.em P 29 obrui mergi Stewechius 30 mercennario sese Sab: mercennarios ee P )

246
fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus, liberorum orbitatibus fractos, uexari per infortunia cetera quorum species et formas nulla potest enumeratio definire? quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. nunc uero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod semel decretum est perficitur.

aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si, cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus et contemnentibus sumi. quas tamen nos partes, quia res nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur altaribus. indignum enim primum est, ut illa uis numinum subliinitasque caelestium beneficia credatur sua habere uenalla, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. si ex duobus facientibus res sacras nocens unus set locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille caedat boues totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo [*]( 6 eluctabili P corr c 7 confiunt Canterus: conficiunt P praescriptus Gel: perscriptus P 8 perficitur scripsi: perficit P celites P corr r . 10 implicari. sfed r, Salm: implicarfS et P implicari. et 800 11 nec Sab: ne P 15 iungere P corr c 16 tranuertere P empi P corr c 19 sublimitasqude P corr 20 uenali P corr c 21 miserrimus P corr \' 22 fortunas S\'ab, r: fortuna (f ex p)\' P \' \' 28 nocens Hauptius: hoc est P honestus Sab scelestus Oehlertls sed Oehlerus\':1 et P \'. \'25 cedat P 29 faborem P corr m s XV suum et auxilium Shb 1 \' )

247
lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas fecit? ubi enim uenalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus multo et indecorae corruptionis adfluxerit. quid? si populi rursus duo hostilibus dissidentes annis sacrificiis paribus superorum locupletauerint aras alterque in alterum postulent uires. sibi atque auxilium commodari: nonne iterum. necesse est credi, si praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasqtie debere haesitare, defigi nec reperire quid faciant, cum suas intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas ? aut enim . auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest ; pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratiae. uoluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque mercedem. itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant dimoneantque contrarias, si. modo dii ueri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae \'nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni operis fauores et conlatas munificentias uenditare.

satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem, neque ut iras aut animos ponant neque ut res tribuant faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. [*]( 5 indecorae Sab in err: indecore P 9 utraque P corr m al 15 cessebunt P eorr 19 aeoeptione Urs - - ) 22f fauores et Hildebrandius: fabore (b in n corr m s XV) sed P fauorem et Sab 23 nendLttare P 26 ut iras scripsi:. iras P 27 aberruncentque P 28 que P )

248
quid? si similiter dicant euigilare sese atque dormire, deambulare subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? quid enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? etenim honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reuerentiae potioris adtribui relatiui est et ad alterum generis et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. ut si quispiam uiso potentissimi nominis atque auctoritatis uiro uia decedat, adsurgat, caput reuelet uehiculoque desiliat, tum deinde salutet adclinis, ancillatum seruuli pauibundis trepidationibus imitatus; uideo, quid agatur in huiusmodi honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut uideatur magnus quem suspectio minoris extulerit et suis anteposuerit rebus.

sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere de fastigiis et aliorum comparationibus anteponi. at, quaero, in superis ubi est honoris locus, uel quas eis eminentias addier sacrorum ex confectionibus inuenitur? augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ex hoc quicquam, aut esse dii magis diuinitate occipiunt ampliata? atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari. etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris [*]( 1 euigilare sese Sab: euigilares ee P 3 diis ex dis corr P dignatibus P corr 7 est et scripsi: est P 11 accliais Sab ancillatum Hemsterhusius: ancillatrum (t eras) P ancillarum Sab ancillatrum Salm panibnndas trepidationes Sab 18 summissioni P corr 14 snspectio Urs: su\'ceptio P 17 stadi P corr c\' 18 fastigiis scripsi: fastibus P 19 ad P corr quaero] nero Urs 20 addier Hildebrandius: addere P accedere Urs: confectionibus Meursius: coniectionibus P collationibus Sab 22 occipinnt Hildebrandius: concipiunt P incipiunt Gel 23 adqui (d corr in t) P atquin r 24 iudicio P corr 25 oblactione P corr r )

249
conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui honoribus mactatur humanis, homo uero sublimior qui auget potentiam numinis.