Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli. esse sepulchrum Vulcentani? quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris — hoc enim quidam ferunt — aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationis cuius, cur manu seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua areae curiosa fuerit obscuritate [*]( 1 Cleomachum Urs Clearchum Meursius tamquam e codice Leandrus Sab in err Leucophrynae Gel: leucofryne P 3 mendins P corr 4 Telmessum Sab, r: termessum P 5 Agesarchi Ptolomaeo Sab Agesarchus Ptolemaeo in err 6 Philopatore Sab: filopatere P filopatore r Cinyram Sab: cynera P cynira r Paphi Sab: papi P 8 esse Sab: est P 9 et Sab: et in et P 10 exactam P quam Gel 11 Aegiptius Sab 12 barronis P 14 in] ipsum Zinkius . Capitolio Sab in err: capitolium P 15 quis Sab in err Oli Salm: toli P 20 postulatis P 21 Valerius Antias Urs Aulus] Tobus Sab Tolus in err 22 cur manu seruuli Zinkius: germani seruuli P ut a germani seruulo Gel ut a germani seruulis Salm cuius manibus seruuli Rigaltius 24 patriae Gel: patientiae P paternae Hildebrandius 25 retecto Zinkius: refecto P resecto Sab in err 26 areae Zinkius: rei P arcis HUdebrandius )
satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata. sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione curatis. qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. si enim certum est apud uos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas uentosa imitatione formare? an numquid dicitis forte, praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos uidere non datum est, † eos insolidi et munia officiosa praestari? hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod † obscurum non uidetur.
deos, inquitis, per simulacra ueneramur. quid ergo ? si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a uobis [*]( - 1 obsign#ati P ominis Gel: hominis P 4 fecit P 6 Oli Salm: soli P Toli Sab . 8 esse Gel: iis esse P his esse Sao 12 fidis P corr cl 14 propositos P corr grauia P corr 18 prece.s P 22 formare Sab: formari P 23 ezhiberi Gel: exhibere P (subexhibere SOO) 24 eos insolidi et] eos ita coli et Oel eorum in similitudinem Urs eos ita coli, iis et Heraldus eos sic coli, iis et Salm eis sic solum licere ? 26 regionibus P corr cI 27 obscurum] oculorum ui ? . )
et unde nouissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus uicaria substitutione formatis similitudinem referant habeantque diuinam? potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a uobis effingitur leuis, potest ut senectute prouectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic flauus sit *** qui in ueritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse uos . facitis figuratisque nasicam. neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab \' ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione uideamus, os illi uos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. luna semper in motu est et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: uobis ducibus et figuratoribus femina est, uultuque est uno quae per habitus mille cottidiana instabilitate mutatur. intellegimus omnes uentos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per uos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. inter deos uidemus uestros leonis toruissimam faciem mero oblitam minio [*]( 3 hii P hi Sab 6 pote. Sab 8 depraecari P 9 caedere Sab in err: cadere P 11 nobissime P corr 12 diis c 14 barbatus Sab: barbarus P 15 effingitur Sab: effigitur P 16 lacunam signaui 21 a Sab teretem Sab: teretum P 23 donatis Sab 27 pulsos Sab 28 concitatos Sab bucinarum P 29 tortos r 30 uestros om Sab leonis Salm: leones P toruissima facie Sab oblitam Salm: oblita P )
ridetis temporibus priscis Persas fluuios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis. a risu, cum pro diis immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis? quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam uim creditis habere diuinam. quid dicitis, o isti? ergone dii caelites habent aures et tempora, ceruices occipitium [*]( 11 sqq. 1. c. 4, 46 ) [*]( 1 frugiferio P frugi serio Sab Frugiferi Salm drjQiov in altera scripturae parte latere uidetur 2 superorum Urs: superiorum P 5 sq. fremebundis hiatibus, toruis rictibus Salm 6 toruidis P sanguinea Salm fremebundus, hiatibus toruidis dirus, sanguineo VAdgo de colore Canterus: decotoro (in mg .*.) P de gutture Gel de ceroto Bigaltius decolor ore Graeuius malam ? 7 saeuis C. Barthius ut olim add c in lacuna fessi Sab: fesi P linguam Sab: unquam P 8 pituitate Sab potus auiditate Salm si Gel: sic P 10 ac dicere P. Scriuerius: accidere P ac credere Sab 12 memorialia Salm: memoralia P 13 lapidem Sab in err, r: lapide P 14 nationes Gel: nationis P cincxia P thaespios P Procinexi athaespios Sab Icarios Canterus, Urs: carios P 15 matre Sab: matre P Marte Sab: matre P 16 Aethlius Canterus, Urs: etheclius P Etbedius Sab 17 pluteum Canterus, U,rs: puteum P 18 abstinetis Sab: abstinentis P )
ex huiusmodi causis illud etiam uobis coniuentibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciuiae artificum\' luderent darentque his formas quae cuilibet tristi possent esse derisui. itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam uias adgredi praeparet et solem pulueremque declinet, Liber membris cum mollibus et languoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, tamquam si illam dicas publicare, diuendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera ut fabrili expeditioni succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus seruans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, \' tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est reperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus [*]( 1 lumbo P corr suffragines Gel: suffraginem P 3 prolata Sab: prolato P. 4 liceret Sab: licere et P et expunxit r 6 que P 8 quid intentantibus Gel: quod intentantibus P 9 minantes Oehlerus: animantis P amentes Meursius 11 aliquid addidi 13 conibentibus P 14 artificum Sab: arteficium P 15 isse P corr c\' 17 custos ut ruris aut aliquis ramorum Urs custos ruris ut aliquis, ramorum Salm 20 languoris scripsi: liquoris P. 21\' nud- P illam Sab: illa P 22 publicare (in mg ...) P 23 liber sed] librans Cannegieterus ut scripsi: et P expeditioni Stewechius: expeditione P 24 citharistae Sab: citharista P 25 rex Sab: ex P )
sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadii ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat *, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Cnidiae † sollertiarum coegisse certamine ? sed sola est haec Venus, cui de scorti uultu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in cacumine ipso esset pulcritudinis, uenustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum [*]( 21 sqq. 1. c. 4, 53 ) [*]( 6 petaannculum Soh: petasioculum P 11 interstinctio \'aaios* scripsisse dicit OreUius: interstitio P 15 numina Meursius 18 diis c 20 ferre scripsi: esse P liniamenta Sab: laniamenta P 21 Alcibiadii scripsi: alcibiadi P Alcibiadis Sab Alcibiadei Salm 23 Posidippum Oel relegat Sab: religat P lacunam signaui: Cnidiaca intercidisse uidetur Cratinae Urs: gratinae P 24 perditae P cnidiae r: cindiae P gnidiae Sab sollerti aliarum Urs 26 auctum Sab: actum P Phrynae sic Scib in err: phyrna P Phyrne Sab 27 negotia seclusit Urs cacumine Puteanus: acumine P culmine Urs \' )
libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium [*]( 1 istic Mewrsim 4 filum Sab: filium P 5 chytereia P 6 ecita] caela ? 7 Phryne Gel: fryna P Phyrne Sab 10 fidias P et Gel: est 1 12 Pantarces Urs: pantarches P 15 eioleto Sab: exileto P 16 puerilis Sab: puer his P 17 diis c ea] et Urs sancti talibus Sdb 20 fidias P 22 diis parata c, Sab corr in err 23 sg. habitu eis per se dato Urs 24 membrorum scripsi: in membrorum P in membrorum similitudinem Zinkius 26 per se seclusi lacnnam signaui: intercidisse uidentur haec Olympius Iuppiter adnotaretur Urs ) [*]( IV. ) [*](15 )
ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla confectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias ceteras quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisos deorum uultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem [*]( 4 propius Sab, r: proprius P 6 nobis Urs: his P 11 camellinis P 12 cacabulis Boo, r: caecabulis P 15 grossis Ball grosfis Gel descobinata limis Gd 16 furfuraculis Saimasius ad Solin. p. 774: furfur#aculeis P furfuribus aculeis Sab furficibus aculeis GelI forcipibus aculeis JJrs perforaculis Sailm asciis Sab in err: asceis P 18 propriae P corr 21 partum Urs: parte P artem Gel per artem Klussmannus 23 fauore (u ex b) P fauores Gel, Meursius fauorem Balm accurrere Gel acquirere Meursius 24 confectum scripsi: coniectum P 25 infectum Sab 27 conlisos scripsi: conlisorum P 28 confracta Bigaltius: conflata P item Hildebrandius )
itaque immemores et obliti, simulacrorum substantiae atque origines quae sint, rationale homines animal et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus imperia potestates uictorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? o utinam liceret in simulacri alicuius medias introire pendigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues [*]( 1 frustis Sab in err: frustris P 2 munta P 6 refera P corr c 9 ea Sab: eas P 11 fiant Sab: flant P 13 cogamini Sdb: cogitamini P 14 mutat aut Urs: mutata.ut P testula Sab cogat Sab 15 fuerant Urs 17 retinent Urs: retineant P 22 sq. origines quae sint Heraldua: originis quae sit P 23 homines Sab: hominis P 25 elefantorum P a Sdb 26 acquisitiones Urs: adquisitionis P 27 opimas Gel 29 credulitatts P ) [*]( .15* )
sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentique materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque ueneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris. non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quiuis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere uinctioni. in gypso ergo mansitant atque in testulis dii uestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt ? atque ut fieri augustiores uilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare ? ergo illud a uobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: inuitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis? inuiti hoc faciunt? . et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? uoluntariae obsecutionis ad sensu P et quid [*](4 1. c. 4, 52 ) [*]( 1 sollicite om Gel scilicet et Salm 4 irandines P 5 tholos Sdb, r: etholos P iacularier P splenas Ioa. Auratus pluuiaa Guyetua 7 omnes c\' 8 in mg B 9 rationes Sab: rationis P 10 deicere Urs, r: dicere P facere Gel 11 instincta Gel: distincta P seueritate Meursius necessitate? 14 deos Gel: deas P 21 ninctioni Urs: iunctioni P in* P 28 irrogatis. inuiti UrB: inrogati.si inniti P irrogati? si inniti Sab 29 pote Sab aliquam necessitatem Soh: aliqua necessitate P )
in materiis talibos semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulauerit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse ant quid infelicius poterit, [quam] si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae uinctiones? sed concedamus, ut, *** caelo et sidereis sedibus anteponant, diuinitatis suae perdiderint potestatem: sin autem cum uoluerint euolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conueniat atque oporteat abstinere. saepenumero uidemus ab artificibus haec signa modo paruula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem subleuari. ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis paruulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at uero in uastis porrigere se longius atque in maximitatem producere. ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se uultus et ad reliquos habitus figurati corporis sui similitudinem commodare.
in simulacris dii habitant. singuline in singuIis [*]( 2 uinctione si scripsi: uinctiones ut P uincti omnes et JSab uinctionis ui Salm immobilitatis scripsi: mobilitatis P nobilitatis Sdb nobilitent Gel nobilitantes Salm, uinctiones et propemodum colligationes mobilitati (1Itel mobilitatibus) Zinkius 2 sq. uinctione... confiunt sedusi: mde infra 7 quam seclusi 9 sed] si Salin si id Zinkius 9 sqq. uerba sed (si Salm) concedamus ... potestatem Salm in fine antecedentis capitis posuit, Meursius post uerba huius capitis u. 14 atque oporteat abstinere: vnterpolata habet Orellius lacunam signaui: suppletur uerbis in fine antecedentis capitis a me seclusis uerba caelo... anteponant interpolata habet Zinkius 14 saepe enim numero Meursius 15 fieri Sab, r : fier P 16 minutiem Sab: minutitiem P 19 at Meursius: aut P 20 marimitatem Urs: mazimitate P 22 in instantibus Sab 23 iacentibus Sab 24 sui addidi 25 dii SOO: hii P singuline Sob: singulisne P )
et tamen, o isti, si apertum: uobis et liquidum est, in signorum uisceribus deos uiuere atque habitare caelites, cur eos sub ualidissimis clauibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque huiusmodi rebus custoditis, conseruatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque excubitoribus mille? cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus uictum alimoniamque praebetis? quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque [*](1 iam scripri: nam P 5 numquit P corr milibus P 7 prioa Urs: prinata P 8 si swp. uera. P 12 totum addidi 14 ueritatis Urs: ueritati P 16 ipso sese Meursius tamquam e codice: ipsos ee P ipso ee r ipso se ipse Sab 27 millae P 29 alimooiamque sabf r: alimooiaqae P prebetii P ao úR P corr c 31 reserat P corr c )
Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iouem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis substituisse fucatum. si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus priuatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi uiliore\' in materia uindicaret? Dionysius ille sed iunior, cum uelamine aureo spoliaret Iouem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc uaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus reuocaret ad seria? nam quid Aesculapii grauitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre leui et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius? quae cam omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus iocaretur,. si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam leuigati et dehonestati uultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstrauitque hoc facto, et se [*]( 8 sqq. 1. c. 4, 52 ) [*]( 1 si quid a quopiam Sab: si quida copiam. P 8 lacunam signaui: ecelerosi uel simile verbum intercidisse uidetur , crimine uel momine Urs fligant Meursius 7 gingritibus Sab: ginglitibus P 8 Cjzicenum Gel: cyzigenum P quindecim Urs 10 fucatum Saib: fugatum Psi. P 13 dyonisiua P 15 illum Sab iD. P 16 uaporum Salm: uaporem P uaporeum Sab 21 philosophae HUdebrandius: philosopliiae P phylosophicae Sab 25 sint Boo: sit P 26 iocaretur Urs: loqueretur P )
nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se egerant et nocentibus poenam uiolatae religionis infligant. ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, quae conuelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos se ultione in aliqua significare non curant. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, subleuato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis uacuae imaginatione frustrabiles. consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat — sed uocabulum eius obscurat — correptum amoribus Veneris, propter quam Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lasciuias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et uoluptatum consequentium finibus. ut similiter rursum interrogem, si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam petulantiam iuuenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis reducerent sensibus?
[*](8 sqq. 1. c. 4, 57 . \' )[*](1 pertinacis P corr edes r sedes Sab 3 eierant Sab, r : eieserant P 5 ipsi Zinkius: ipsa P conuelli et P 6 e Sab in err: et P 7 se add Urs 8 filostefanus P 9 apnt P corr 11 animo Urs rationis Sab: rationib) P iudicioquae P corr iudiciique Sab caecatis Sab: caecitatis P 14 frustrabiles Gel: frustabiles P Posidippus Gel, r: possidippus P 15 nido P corr c rebus Gel: re abse P re a se Sab 19 usum Mmreim: fusum P 27 in sanam Huetius: insanam uulgo redducerent P )nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae cantumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus existimauere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam uindicaret? ubi Iuno regina, cum inclitum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? ubi denique Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quo hirundinibus hospitium, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes † remedorum obscuritate † canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. nunc uero quia cassa sunt et nullis habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia [*]( b sqq. 1. c. 4, 09 ) [*]( 2 existimauere Sab: existimare P 4 neneris (i ex e) P 8 filia Gel: filiam P 10 inclytam P 15 efesi P 19 quod Gel hospitium scripsi: hospitiis P hospitis Gd hospitium sxiia Stewechius in mg v set Menippeus scripsi: sethenipeus P se Thenipeus Sab in Menippeis Gel Menippeus L. Carrio Sat. Menippeis Mewrsius 20 esset Sab in toto Sdb 21 terra P 24 remedorum (t* mg *.*) P tenebrarum Gel remediorum Gesnerus 25 eanacheni) Commageni Zmkius \'cacomechani ?\' VcMenus )