Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus uerum sed imago et species I ueri semper atque umbra conquiritur. nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, itum est in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis interpretatio cogeretur. sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uestris subsint? nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate [*]( 5 dicit Gel: dicet P 11 raptamn P corr 12 ut] ui Gel reris TJrs: cereris P turpissimos Sab: turpissimus P 13 gleuis Pcorr m 8 XV isse Sab: esse P 14 Orco Sab: origo P conciliasse scripsi: conciliare P foeturae Sab: futurae P 16 late P corr c\' Mtio P 18 solemne P corr c\' 19 sollsticarum P 20 disputationem P corr c\' npn quibus Sab: non quibus non P 22 indecorum est, itam est scripsi: indecorum est (in mg •:) P inclinatum est Oel decursum est Saim indecorum est, itum StetoechiMS indecorat, itum est HUdebrandiw 28 subiicerentur Sab decori. P decoris c4 24 interpraetatio P 25 aliis P corr uestris vcripsi: uanis P_ )
sed ut uobis adsentiamur in fabulis his omnibus ceruas pro Iphigeniis dici, unde tamen uobis liquet, cum allegorias istas uel explanare uelitis uel pandere, eadem uos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa , sunt nec per uoces proprias, significationibus sed aliis explicata? uos Iouis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et ueri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari. cum enim rebus de occlusis omnis ista quae dicitur allegoria [*]( 6 primum del Mewrsim 7 gere P corr m 8 XV eo demum scripsi: eodem P 9 aduocauere uos? an tum scripsi: aduocare uos sutum P aduocale? uos scilicet tum Sab (in consiliumne uoa scriptores) aduocauere? uos scilicet tum Urs aduocauere uos? aut tum Balm 10 interiore ueritate operta scripsi: inter ueritate capta P intercepta ueritate TJrs 11 causa addidi 13 quid Sab neUitis P . corr r 13 sq. intellegere, uelitis Mmrsius 15 minime scripsi - ph t minus P 16 ceraM Gel: ceruos P 17 ingeniis (ph et a m s , XV) P 18 explanatis Sab nelitis addidi panditis Sab interpraetari P 19 sentiri Sab 21 caereris P 22 ueri mainri ? 23 aliud tertius P 24 tulerunt P corr 25 interpraetationibus P 26 rebus de scripsi: rebus P e rebua Gtl rebus ab Sildebrandius ista quae Sab, r : itaq. P )
denique si adcommodum ducitis, etiam illud a uobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et uersipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias uero multifidas atque allegorici tegminis superiectione uelatas? si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias uocare. ut enim Iouem pro pluuia, Cererem uerbi causa pro terra uultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque † iactu, ita dicere uos conuenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira, quid sibi uelit Brimo uerbum, quid Iouis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia ? consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faceg, quid [*]( 1 quae Sab, r: qui P set P corr cl 2 quod Sdb 3 uellit P 5 a Sab 8 ductis P corr c\' 9 omnesne Heraldus: omnes de P his c\', Sdb dis Meursius id est singulas del Meursius 10 ambifarias Sab: anbifarias P 11 anbiguum P 16 intelligentias Sab: intellegentia P 17 uocare Sab: uacare P uebi P corr 18 Libera r, H. Grotius: libero P 19 iactum Sab, r 21 uaelit P corr Brimo Ouil. Oanterus: primo P 22 alIi. gati P corr c 23 que P corr 1125 Hennae Salm: henna P Ennaea Sab nemus Sab: demus P 26 etna P conpraehensaequae P istae Sab )
nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum [*]( 2 baabois P corr c rusticanum Sab: raaticano P rusticana Sdhn 3 signifigest P corr c1 pontio P corr c\' 8 singulis Balm: in singulis P supponere Meursius: opponere P nec ad Gel 9 alterum om Gel ad uerum Meursius in sensum add Sdkn allegoriis obscuratis Sab 10 oneratis scripsi: honestis P honestatis Hildebrandius 19 caeterum Sab: «ceterarum P 14 sed OeMerus: et P at G. Barthius 17 conuenientiae Sab corr in err 18 nothas Sab: notas P interiori Sab in err: interiores P interioris Sab 19 superpositas Sab: superposita P 23 potes P corr 24 aut Sab 26 allegarice P corr r 27 differentia Sdb indiciari P corr r iudicari Sdb ambiguiorum P corr r )
in nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad [*]( 1 simpliciterquę JP . quod Sab: quam P 5 nos Salm: non P om Sab 6 Ennensi Sab . lectitabat uirago Urs: lectitabat P ad hnc uirago lectitabat Meursius 9 Summanus Sab: submanus P 11 summanus (sum in sub eorr) P interprętationem P desiderant Sab, r: desiderat P 12 terras Sab: terra P 13 abstrusio Sab, r: abstrusior P 14 alit P corr 16 sublatam P corr cl 18 concubitum Sab: coincubitum P quincubitum o caereris P appetibit P corr c\' 20 plubia P lectionem ? 21 caeres P - arietes P corr c\' 23 testes seclusit Zinkius testibus Vahlenus 24 suis scripsi: suis is P suis hic Sab nominibus Urs dictionibus Urs 25 plubia P corr 26 uerbum Meursius )
aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est.
unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio, [*]( 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . ) [*]( 1 rerum] Cererem Meursim 2 demonstrandaquę P corr 4 concretum scripsi: creditur P historia scripsi: historiae P sit parte ex allegoria addidi 6 qua quaeritis Oehlerus: quaeritis P quaeritis qua Sab 7 constutum P corr c\' constitutum est Sab 8 conuersione Urs allegoriam Urs 14 pugna, pugna Urs: pugna P 15 eademque Sab: eadem eademque P 21 gentes (uel initiatis) Urs: genitis P traduntur initiatis ScAm 23 inaniter Urs: inaia P inania Sab, r 25 deum Meursius: deae P 27 me- Morant. P 28 phallorum Salm: fallorum P ithyphallorum Sab )
et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur et * cum ignominia fieri contumeliaque diuorum ? an iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud — nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio — Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? potest inreligiosius quippiam uel existimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud — nihil enim similiter refert — raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui ? nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque [*]( 1 qos P corr *ritibus P 2 a Sab Liber add Sab 5 caeres P tritticias P corr & iritriceas Sab 6 nebridiantium ? pelliculam P corr \' hinnulea Urs 8 e causa scripsi: causa P om iSdlm 11 rium Pcorr affinierint Meursius: adflierint P 12 e rebus Urs: rebus P . 13 efflunt P corr 15 infestum Pcorr & 16 ita Sab, r: ista P itas P corr 18 animad»uer»tis P corr inpietate uel similem uocem ante quanta intercidisse putat Zinbius 19 lacunam signaui: intercidit u. c. insinuetur 20 potes P corr 21 interprętatione P 22 caereris P 24 madorem P 25 seminia P corr 27l)itis Sob, r: diti P de opere r: de operi P dei Sab ) [*]( IV. ) [*]( 14 )
antea mos fuerat m allegorica eone honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum conuestirier dignitate. at uero uobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis commemorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum uerecundia contegebat nunc uerniliter turpiterque dicatur dignorum elocutione mutata. quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram ui pressas consilioque rationis. quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et suis significationibus promere? immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? an deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. nunc uero cum dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse signi-I ficata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat ho-is [*](1 quam] atque Sab foede P 2 emittere Stewechius: amittere P 4 bulgaria P corr cl allegoricas dictiones omisso in Sab 5 obumbrari Meursius foeda scripsi: foedas P 6 conuestirier Sab, r: conuectirier P # 8 commemorantur Sab in err: commorantur P prauitas Saltn foedorum Meursius: foederum P foedae rei Sab 9 contegebatur 800 uerniliter r: uiriliter P scurriliter Sab * dignorum] digna res Sab 13 unumquamque P corr c 14 urgebat eum Sab 15 noluisaes Salm: uoluisse P uoluisset Gel 16 indicaris sic Salm: indicare P indicaret Sab 18 ullum Meursius 19 *cupidinis P fuerat scripsi: fuerant P 22 conseruaretur Sab: conseruatur P 25 ut Sab: ui P foedorum Meursius: foede re P foedae rei Soo\' )
nisi forte dicetis — hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?
sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi [*]( 4 sciri Sab: scire P 7 eiplanationem Sab * 8 dii P 9 paciantur P corr 11 commemoratis Canterus: »co»numeratis P 18 principali erat OeMerua: principaliter P ab del Oehlerus habet Sab originem Sab quid Sab: qui P 20 esse commune? sin Sab: se communes in P 22 abscisso Sab 23 epirati Sab, r: et uirati P 24 quia P dalium P corr .25 historiarumque uos Sab: historiarum quos P . 26 relata Sab: relatae P 28 inuer- tictis P corr corrumpitisquae P corr 29 turbida Sab: turpida P ) [*]( 14* )
sed si fabulas has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum ministeria substitutis? quid pro illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum uarietatibus ludens? ac ne de Ioue solo loqui uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus uulneribus sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, ut dicitur, garo gerem, cum deorum nominibus appellauistis res turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis, in mentione illorum facienda praestringeret uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent [*]( 2 baccamini P 3 coitu 800 occultatio Gel: occupatio P 4 uina Sab: uiua. P 5 Liberi Sab: liberis P compressio Soo: inpraessio P 6 adulteriorum Sab 9 fnstibus Sab quos sab: quod P 10 sdmeleiae Sab: semelectae (c eras) P urigo Meursius: origo P prnrigo Urs 11 raptis L. Fruterius, Urt: partis P ministeria P. Iunius: magisteria P 13 satyris Sab: satnris P 18 seruitutibus Sab in err: seraitntis P 19 Bepnlchris Sab: sepultis P 20 conscriptioni Urs tali Sdb: talia P 21 garo gerem] gangrenam Sab gerrem Salm 22 conquinauistia Sab 23 us»pium P corr & 24 crederetis Sab: deretis (intng .0\') P 25 adirent P )
da ueram iudicii formam, et in illa eritis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. quae est enim ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque inuertat in friuolas? sed oratio sordida est, uerbis fuerit polluta si talibus. uerecundia * ac laude condigna! erubescitis panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere. [*]( 1 difixum P corr c\' 4 his P 5 da] ad Sab normam Meursius 6 entis scripsi: ostis P 7 tpugna r aquis P 8 panem P corr staminem P corr 9 libidinis Sab 13 \'fribolas P 14 uerecunda Salm lacunam signcmi ac om Gel haec Meursius o uel ecce Oehlerus ah Vahlenus 15 panem Sab, r: pane P 16 ARNOUII. \\ LIBER QUINTUS EXP. INCIPIT LIBER SEXTUS I FELICITEB. )
Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis uestris opinionum constitueritis infamias, sequitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnexa est et uicina copulatione coniuncta. in hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia. construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. quae quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus — si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti — honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum.
ut enim nosoatis, quid de isto nomine sentiamus iudiciique simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque uirtutum, sapientes iustos graues, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis adicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, [*]( 3 insanias Urs 4 seriae P corr cI 7 affingere Urs 12 cessamus P 15 deos Sab 17 indignae P 20 sociateque Sab 22 adculamus P corr 23 nec se... addicere Stewechius se addicere Sairn 24 adicere Vahlenus: addicere P indigere Gel quo Urs: quod P )
sed templa illis extruimus nulla nec eorum effigies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac uina libamus. et quid amplius possumus uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summumque ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et uitali in substantia contineri? numquid enim delubris aut templorum eum constructionibus honoramus? numquid ei hostias caedimus ? numquid alias res damus, quas libare, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? etenim plena dementia est, necessitatibus tuis [*](2 ita Sab excitari Sab: excitare P 8 cedibus P 9 stragibus P 10 suffragiari P corr mentium P 11 beneuolentias (ne ex ni corr) P 12 contraria hia Zinkius: contrariis P 13 egere Sab *quos P dolere Urs: dolore P dolorem Sab deminui. P diminui Sab 18 existimari scripsi: existere P 19 coelitibus Salm: caelitus P coelitum Gel 24 dii una Mewrmu: diuina P 26 emplorum P corr 27 ei Gel: et P cedimus P )
sed non, inquit, idcirco adtribuimus dus templa tamquam umidos ab his imbres uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et comminus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo uenerationum conloquia miscere. sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita quoque conuenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam uoces regionibus ex distantibus confluant. hoc est enim proprium deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium redire.
quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque [*]( 1 existimare Urs: existimari P 6 conturi P corr c paesentibua P corr cI 10 adquin P 11 ui Sab: ut P 16 ubique P 17 ita quoque Sab: itaque P 20 sua non in ras P 21 ..esse P totus P corr 23 et sup. uers. P 24 audiamini Urs: audiamur P dis (i in ii corr) P 27 Thyle Sab: thyleni P )
quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa et functorum corporum sepulturas esse? nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis ? in historiarum Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Cecropem esse mandatum terrae, in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae est, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Erichthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. quid Celei uirgines? non in Cereris Eleusiniae humationis habuisse perhibentur officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio 25 [*](10 sqq. 1. c. 3, 44 sq. ) [*]( 1\'rogitare Urs: cogitaret in mg v P cogitare Sab lacunam signaui que om Sab 7 at ita Sab 9 quiberit P corr 13 corporum scripsi: esse corporum P esse del Sdb in err 14 diis cI 17 anchus P corr c cec.ropem P 19 est, esse scripsi: esse P est Sab in err conditis P corr 20 ericthonins P Immaradus scripsi: inmarachus P inmarnachus c\' Immarnachus Sab Immarus Salm 20 sq. in eleusinio r: in elensino P Ineleus in Sab in Eleusinis Gel 21 ciuitati Sab: ciuitatis P Celei Gel, r: elei P 22 Eleusinae Sab humationis habuisse Heraldus: humationibus P humatae habere Gel humationis sortitae Urs 23 officia Gel: officio P constitu P corr c 24 Hyperoche Hildebrandius: hyperochae P Hyperocha Sab Laodiceque Gel: laudiceque (que ex quae) P Elaudiceque Sab 25 dydymeo P )
regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli. esse sepulchrum Vulcentani? quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris — hoc enim quidam ferunt — aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationis cuius, cur manu seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua areae curiosa fuerit obscuritate [*]( 1 Cleomachum Urs Clearchum Meursius tamquam e codice Leandrus Sab in err Leucophrynae Gel: leucofryne P 3 mendins P corr 4 Telmessum Sab, r: termessum P 5 Agesarchi Ptolomaeo Sab Agesarchus Ptolemaeo in err 6 Philopatore Sab: filopatere P filopatore r Cinyram Sab: cynera P cynira r Paphi Sab: papi P 8 esse Sab: est P 9 et Sab: et in et P 10 exactam P quam Gel 11 Aegiptius Sab 12 barronis P 14 in] ipsum Zinkius . Capitolio Sab in err: capitolium P 15 quis Sab in err Oli Salm: toli P 20 postulatis P 21 Valerius Antias Urs Aulus] Tobus Sab Tolus in err 22 cur manu seruuli Zinkius: germani seruuli P ut a germani seruulo Gel ut a germani seruulis Salm cuius manibus seruuli Rigaltius 24 patriae Gel: patientiae P paternae Hildebrandius 25 retecto Zinkius: refecto P resecto Sab in err 26 areae Zinkius: rei P arcis HUdebrandius )