Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
uerum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse † pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur illud, nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum sicut uestrae opinationes ferunt — nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et [*]( 2 omnis P litteras ? 4 alucinatmationibnB P 7 uos Bigaltius: hos P 8 istos om Salm theatra Sab: thetra P 11 meruerint Sab 12 oratur Gel: orator P 16 familiaris OWlielrum: familiares P 17 nobis scripsi: quos P quod VcMenus solidae scripsi: solidet P quos Bolidet] consolidae Salm germanitas Stewechius copulatio Sab 19 scientia m al 20 pios] ipsos Meursius opinio P corr c 26 urae P 27 factos Sab, r: facio P )
Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et * immortalibus diis probra. quid? illa, quae historiae continent graues seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lasciuia? quae si nobis uiderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam † suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conseruaretis in ritibus. ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, uerborum ambiguitatibus lusus. in secundo Antiatis libro — ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina — talis perscripta est fabula: Numam illum regem , cum procurandi fulminis scientiam non haberet essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuuenes apud aquam celasse cum uinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum uenissent haustum — nam illis aquandi sollemne iter huc fuit — inuaderent constringerent conligarent. sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parui numeri uino mulsoque complesse circaque [*]( 2 poetis SOO: poeticis P et] de Oel lacunam signaui 3 prora P corr c ,4 misteriis P 5 uiderentur Sab: uidentur P 6 quaedam suo] quotidiano TJrs 7 sacro ? aut c 12 ezistimet Sab 13 perscripta Sab .-proscripta P 15 Egeriae Sab: egregię P 16 «celasse P cum Sab: eum P cum umculis in Auentino ? 17 marttus P it P corr uenissent Sab, r: uenis- . set P 18 aquandi P solenne iter huc Sab: sollemniter haec P 19 coligarent P corr r 20 parua Urs malO nino Urs )
quid primum, quid ultimum uel exsequatur animus uel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis conitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. quid enim dicitis o isti? credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare uenarum, fluenta isse † per fontium? credimusne captos [*]( 1 insidiosa u. o. fallacia scripsi: insidiosam u. o. fallaciam P 3 fragrantia Sab: flagrantia P 5 dulcedine Sab: dulcedinem P * baussisse P corr 8 ippiter P corr et om Sab, 10 fulguritum scripsi: ritum P 11 morem om Sab et morem Salm dizisse c\', Sab 13 animali Sob: animalia P anima Gel maeaa add Heraldus post FompiUxm HUdebrandius post anima 14 Pompilium, piscis Gel 16 non maena scripsi: numa P non Gel tu maena Hildebrandius 21 dictu Sab: dictum P 23 sint Urs: sunt P 26 credemusne Meursius; sic etiam postea 29 adisse propere ? )
sed concedamus, ut dicitur, ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit, quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum [*](2 ebrietatis P 3 uictos Urs: uinctos P 14 numquit P corr r 15 ab ipso Sab: ad ipsum P lacvmam signaui 15 sq. (ab ipso enim decidunt) fulmina ut i. procurari a. debeant Meursim 19 sciacere Heraldm: scire P 20 ea om Soib 21 meas] minas Sab 22 iras r, Meursius: has P 23 ut add Soib 24 sacrorum ui Cuiacius: sacrorum P sacrum Sab 27 uerrucula Sab: uerricula P 81 sagmina (pro sanguis) uerbenarum, suffitio Scaliger )
nisi forte dicetis regem fuisse diuinum: numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? nisi homo praesumeret, quid dicturus esset Iuppiter, eum non circumscripsit: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo? ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uict oris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis, cur humano capite [*]( 1 sufficio P corr r 2 compellere P corr 3 traderet Sab 4 suam habet scripsi: sumet aut P sumet Gel 7 caliditasque P 8 proloqui P corr cl 10 uerbicino P corr an bnbnlo om Sab 12 specialiter Sab: spectaliter P 14 ut add Sab cepicii P 15 anbiguitatis (b ex u) P 16 nunquid (d ex t) P J7 praesumens Oel cum praesumeret Vahlenus quod r eum non addidi non circumscripsisset Hildebrandius 18 et deus Hildebrandius 19 homo] interrogationis signum posui cum Zinkio homo praeBumens, quod dicturus esset Iuppiter, circumscripsit deum: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo ? Zinkius 20 arguitur Rigaltius 21 impudentia Sab imputatur Stewechius Iouis Sab 23 uoluntatem Sab: uoluptatem P 24 occolaras Meursius )
apud Timotheum, non ignobilem theologorum unum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. in Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno nequam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit\' uictus. hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines nec praeter se quicquam potentius credere terras, caelum et sidera continere.
cuius cum audacia quibusnam modis posset uel debilitari uel conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus ceteris [*]( 2 caepiciis P corr 4 Numa Hildebrandius: numam P 6 maena Zinkius: Nnma P a Numa Salm potuit et] potuisse Sab caepitio Sab: cepio P suscipi P 7 se add Zinkius 8 unum Urs: uirum P 10 est P 11 frygiae P 12 inquid P corr 14 uocata Meursius: uocatae P 18 nequam C. Barthius: quam P 21 hinc Urs: hanc P 22 acdestis P 24 ut ex Stewechius utroque Gel: utraque P sexus Sab 25 deuaitare Urs ire immanitas Salm 26 prae Urs credere; terras uulgo 27 contemnere Sab, uulgo quibusnam Sab: quibusdam P )
tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaeuus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. uerum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum. tamdiu futurum saluum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, ciuitatem ingreditur clausam muris eius capite subleuatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit. *** Agdestis scatens ira conuulsi a se pueri et uxoris ad studium deriuati conuiuantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti † adorandorum Phryges, mammas sibi demetit † Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens \'tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti\'. euolat cum profluuio sanguinis uita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et ** Mater deum, inicit his terram, ueste prius tecta erant atque inuoluta defuncti. fluore de sanguinis uiola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras uelarier et coronarier pinos. uirgo sponsa [*]( 1 danans P corr 3 hacdesti P h deleuit r 5 sanctuarium Qel sese Urs: se ee P polluctis Urs pessinuncius P eorr 7 ei Mewrsius scaebus P 8 fecit Sab: fecisse P 9 adulestuli P corr 10 esset (t ex d) P 12 esse Sab, r: esset P turritum Sab, r: turrium P 13 lacunam signaui acdetis P 15 ad ora deorum Urs ad ora amborum Meursius ad horam Saim ad orgia eorum ? fryges P 16 demetid P corr r testulam Sab 19 desegat P corr tibi Sab: sibi P acdesti P 20 quae Sab, r: quem P 21 profluuio Sab, r: profluui P abscissa Sab fuerant Sab, r: fuerat P 22 et om Sab lacunam signaui: intercidisse uidentur talia lauit bakamisque unxit et iniicit Sab tectis Sab 23 erant addidi inuolutis Sab 24 inde Sab: uide P 25 sacras Sab: sacra P ) 12* \'
si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis uestris, auderet in eos quicquam grauius dicere quam ista prodit historia, quam uelut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam uis temporis et uetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis honore mactastis? quid est enim de diis in ea positum quidue conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis\' et offensionibus odium. simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactauit et Pyrra, deum procreata est [*]( 3 acdestio P interiicitque Sab; interfecitque P iam P corr purpuran*tes P 4 suffodit et Iam scripsi: suffodjt etas P suffodit et se Sab suffodit eam Gel sustollit et sepelit Urs suffudit et has Salm 5 amygdalus Sab: amegdalus P ammegdalus c ammigdalus c\' 7 atrum P corr c\' acdesti P 8 pausata Salm 9 hacdesti (h expunxit r) P ut Sab: tit P 10 condonat Sab: condonant P 12 e] et Sab om Gel 13 acdestim P 14 caerimonis P corr cl a»nnuis P sacerdotiorum scripsi: saoordotum P antistitibus Sab: antistibi P intestibus Salm antistitiis Oehlerus 20 hoHore Sab: honore P 23 iniuriae Sab iniurius Meursius offensionibus Zinkius: offensionis P 25 deucalidon P corr *iactauit P )
sed quid terrenis obuoluisse uos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Iouis ipsius maledictis nullam pausam facere uel exigui temporis intercapedine quiueritis? cum in summo Agdi uertice deum dormiret [*]( 2 ante add Salm dilubii P corr m al casum Salm: causam (m eras) P causa Sab casu Urs 6 numerari Liuineius: erari P orari Sab alicuius Sab: alicus P 12 quiuit Zinkius: quif P 13 iaciendi Meursius: faciendi P 14 suscitarentur Meursius 15 multiformibus Sab: multiformis P 17 dereliquid P corr 18 dilubii P corr 20 cum quo si stat IAuineius: cum quos (quo c\') stat P cum quo constat Sab 25 cognitione Sab obuoluisse Gel: obsoluiase P 26 nos Sab deum GeZ: deam P 28 acdi P )
nisi forte dicetis, conuentionis huiusmodi coeptum genus uitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla. et cur mater acerrime pugnabat inferenti uim filio? cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos uitans refugiebat adtactus? nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat quam uolebat hic cupide [*]( 1 genetrix, tum Meursius obrepere Sab: obriperet P 2 eniius Sab 8 defuit Salm: depuit P despuit Sab praesidi Gel: praesidii P nec Gel: ne P 9 utut Urs: ut P 11 tepidus Sdb 13 palpabat Sab: pellabat P pallabat c 14 dormitionis scripsi: dormientis P matris et Urs 15 foedi Sab 17 obreptionis Urs:. obieCtioniB P oblectationis Meursius 18 quoniam Urs: quam P 22 diiunciit P deuinxit Sab 23 conuentiones Urs coetum \'sed glossema uidetur uocis conuentiones\' Urs 24 uitat Sab: uitam P 25 repugnabat Sab 28 cupide Meursiiis: cupidę P cupitae Urs, )
aestuatum est in conciliis deorum, quibusnam modis posset intractabilis illa feritas edomari, et cum uia nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et uirilibus spoliaretur abscisis. \'quasi uero adfecti corporalibus his damnis 3 semina P inquitis Rigaltius: inquit P 4 iouialis P 6 duritiae P 11 sustinuisse scripsi: sustulisse P tulisse Meursius 17 festibus P corr solemne P corr c\' 18 imitatus scripsi: imitatusque P imitabatur atque Urs imitus intusque Salm minitatusque Bigaltius 21 a Sab regione Sab: religione P 22 sub- iret P 23 officeret Sab: sufficeret P interpellaret Sab: interpellare P 26 posset Sab in err: esset P -27 faeritas P edomari Sab: edominari P 28 adidaretur P corr c multo om Sab 29 abscissis Sab
hocine de diis quisquam uel exigua dixerit eorum opinione pollutus? aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut inmortalium saltem in numero conputauerit? Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut diuino aliquid ex corpore desecari? sed quaestionem mouemus parte in hac nullam; fuerit licet de diuino genere uel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: lentene fluore de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, an tum quando uis illa telluris cooperta est gremio solum [*]( 3 postfpositis P 5 illis Urs 6 illum P acdestiae P 7 peniculamenta Urs, Scaliger: peniculantem P 8 decurtantem Urs, , Scaliger: decurtamtam P decuramenta Sab \' cantheriorum Gel: cantherios P 9 multa. P posquam P 10 potum mersit scripei: potu emersit P 12 curas Sab: cura si P curam sic Salm 14 pqUutos P corr c\' polluctus Salm 15 immortalium Urs: mortalium P 16 acdestis P 19 immortalitatis Sab: inmortalitate P honore Sab: honori P honoris Zinkius conditionis P 20 terrorem Sab, r: terrore P 21 diuino Salm: de diuino P 22 ex om Gel ei Urs questionem P , 23 uino P corr e ge_ nere P 24 lentene scripsi: etiamne P fluore Sab: luore P 25 mali enata Sab: alienata P 26 an tum quando scripsi: an tum que quando P an tum cum Sab tantum quod Bigaltius actutumque quando Oehlerus res Meursius )
sequitur scilicet ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant. glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam. conuenienter et recte: pomis enim debuerat uiuere quae mater fuerat facta de pomo. postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici: quem conceptum diuinitus credidit esse iamdudum, dedignatus est subolem sui pignoris nuncupari. lacte infans educatus hirquino est. o fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua secus uirile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. pulcritudine inclita et praedicabili fuit in signitus decore. admirabilis res satis, quod non illum fetor uitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit [*](1 exiliuit Sab: exili ut P oneratos Sab: honeratus ex oneratus P 2 puncti spatio Urs: punctis ratio P punctistitio Gel 4 illis.. P 5 offectione Salm 6 «uinosa P uino add Zinkius saburrati Oehiems: saburratio P saburrato Gel 7 impletis Sab dares add Salm quantas uias] quam fias Gel quam fieres Urs in mg R 8 irridenda Gel 9 conflata Sab: conplata P discunt Urs: dicunt P 10 factua P corr iudicares c\' 11 inquid P scilicet Meursius: se P 12 ibi Sab: ubi P poma ibi Sab 13 suriant Urs: surgant P glandibus Sab: blandibus P 14 relegatam Meursius 17 dedignatus Stewechius: designatus P et si gnatus Sab esset Sab 18 ist P corr 19 secus uirile . Ulmenhorstius: se secus uirile P sexus uiriles Sab 21 matres Urs, r: mares P inclyta P 22 foetor Sab faetor r; faeto P 23 uitabilem Sab, r: uitabile P )
quid dicitis 0 gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes? nonne cum ista promuntur, arripit uos pudor et tantarum uerecundia foeditatum? nos auemus a nobis quid de diis dignum uel audire uel discere, at uero uos nobis mammarum expromitis exsectiones, amputationes uirilium ueretrorum, iras sanguinem furias, interitus uirginum uoluntarios et ex sanguine mortuorum flores atque arbores procreatas. dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa diuinis contrectauit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda [*]( 1 si in ex sin P 2 acdestis P 3 a Sab 5 existimare Sab 6 cum] tum 800 admiramur Gel: admirabamur P 8 patefecerit Salm: atefecerit P Atys fecerit Sab attes fecorit r in mg v 9 prouidam Sab acdestis P 10 subiecit Bigaltius: subicit P uxorem P corr adulentulum P corr 12 honestate Soo: honestate P 13 inquid P corr iras Sdlm 15 acdestias P abscissa Sab abscissae Gel, úrs abscissas Salm satiatas scripsi: satietatis P societatis Urs Atys Meursius has partes Salm satietati Hildebrantlius 16 offenso Salm: offensi P offensam Gel, Urs 18 habemus c 20 ampntationea. amputationes P 21 interius P corr 24 desecta Urs: disiecta P fluoribus Urs: floribus P per se del Meursius )
urgere uos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare. sed historia haec falsa est neque ullam continet ueritatis in se partem. nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita. nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est, numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum feruoribus incalescunt, non magis a nobis quam a uobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in † rebus et a uobis in commentarios relatam et a uolentibus cotidie [*]( 1 scilicet Heraldus: sic P 3 odorae Urs: odore P 6 audi*re P circunscribentis Sab 7 querulis Urs 8 lacunam signaui et om Urs 9 ioua P acdestis P restituret P corr adnu*ere P 10 at Drellius: ac P 12 minissimus P corr 14 exM.beret (b ex u) P 15 integram esse Memmius: interisse P non interisse Urs 16 a Sab mortale Meursius: inmortale P 17 conprobationem Canterus: conparationem P 18 paris Oehlerus: pars P diceret P corr discere Sab 22 a Sab abs r 27 diebus Urs ritibus Heraldus in libros a nobis et Meursius 28 commentariis Salm )
et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? quid enim sibi uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et quam genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? quid lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? quid- compti uiolaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis [*]( 1 pro instructioue Salm: per structionem P 2 si* P ut*ique P 4 nos om Sab 6 cqlebritatibus P inseruerimus Urs: miserimus P 10 memorIam scripsi: memoria P 11 cum in ras P 12 cursos P corr & anuos P corr fY 13 uerMn Meursius: uera P eiplicatae Sab 14 nus P corr c statutis ex statis corr P statis Sab intermittitis Sab 16 quam addidi 18 circumuolbitis P corr 19 lanarum Sab: uanarum P Ia Meursius: iam P 20 «contexit P teporis Sab: temporis P 21 uiolaceis P 24 crihibus P 25 Galli Sab: gallii P 26 acdesti P 27 theiulatu P corr )
aut si ea quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos et fortunam imitentur in, lamentabili constitutorum sorte? quid coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum mox ut aliquod praesens atque angustissimum numen deum matris constituatur in sedibus ? aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam ineant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti?
postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis † corporaliter prohibet uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius exprimamus, a quibusdam nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius [*]( 2 uiolentia moeroris Sab: uiolentia erroris P 4 stins P corr & 5 habeant Sab, r: habeat P negotiis P corr 6 morae P corr 8 noluere I. Fr. Orovumius molliumue Oehlerus uelamenta seclusit Elmenhorstius et uelamenta Salm 10 nutans Sab: mu - ł tans P 11 numem P corr 14 caerimonias Gel: quaerimonias P 18 ineant Gel: inhiant P initient Urs 22 non omnibus Gel: omnibus non P 23 traditis. sed Meursius: tradidisse P traduntur. sed Gel tradunt. sed Urs 24 specialiter uel partiliter Urs propriatim ? 25 uerum Sab 26 quibusdam Gel: quibus P )
Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus dissipatis. nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeteribimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. obliuioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium [*]( 15 Lucil. inc. 14 M. 16 Clemens Alex. protr. 2, 12 21 L c. 2, 14 25 1. c. 2, 19 ) [*]( 1 Fentam Hildebrandius: fetam P foetam Sab Faunam Urs 3 seriam Sab: semariam P 4 greco P Graecorum Canterus, Urs 7 Butas Gel: putas P Conserenteis Salm: conferentis P 8 teris P corr 9 penis Sab: poenis P se add Urs cinere Meursius: cineri P 10 tanaqui P corr c et Ethruriae Sab corr in err 11 sed P corr 12 Corniculanae Gel: cornicula P cornitQlM Sah imperauisse Urs: impotrauisse P 13 nellet scripsi: nellent P pudentissimam Meursius 15 efferuentia Oehlerus et feruentia P 16 praetermittamus Gel 17 immania Gel: inania P omofagiis P 22 praeteribimus scripsi: praeterimus P praetereamus Gel Cinyras Urs: cyniras P 23 sumentes ea] mystae deae ? 24 \' fallos P in mg v, )