Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

scribuntur dii uestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad [*]( 1 conticuerit Hilàebrandius: conticuit P et matrimus add Urs 2 aut teneam aut terram Meursius cf. Cie. I. c. 3 potuerit .Hilà6brandius: potuit P et audetis Gel 4 a Sab, r: an P 6 uoluptatem Gel, r: uoluntatem P 7 minime Urs: minus P 12 a Sab 13 dis in diis corr P 15 a Sab mala tractatione r 16 aut om Sdb 17 eeueritate Sab: seueritatem P tantae Sab: ante P 18 temeritati Sab: temeritatis P non constitutum quia ? 20 deorum Urs: eorum P 22 in mgi 25 infractum sab: infractu P 26 nominis Sob: non minus P 27 scribuntnr Gel: adscribuntur P 28 chalchidicis P )

168
ultimum fidibus et uocum modulatione mulceri. uos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum uoluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt eneruati pectoris dissolutione mollitae. inducuntur ex bis alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum uiris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. nobis nulla est cura, quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia uos illa miramini elata sublimiter, et quod poenis omnibus conueniebat plecti, ut animosius consurgat audacia, incentiuo extollitis laudis. illi uulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: uos stupetis eloquentiae uiribus, et quod penitus oportebat ex humani generis † coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat obliuione curatis. uulnerari, uexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: uobis illa est descriptio uoluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas.

sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? ipse ille Iuppiter, cuius uos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et uelut demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inuerecundia publicare: uos talia qui extulere prodigia poetarum esse principes atque reges diuinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas induxistis euolastis, ut grauioris [*]( 4 inducuntur Sab: induuntur P 5 amores P corr c 10 alii 89 Sab: aliis est P alios eat r tamquam Sab, r: iamquam P parrigidio P corr c\' 13 incentiua Sab laudis Elmenhorstim: laudes P laude Sdb illa Sab 14 heiulatibus Sab, r: h.eiulantibus P facta Sab 16 coetu Urs ediscitis om Sdb 22 ippiter P corr suos P, corr nomen Urs: numen P 24 uelut Gel: uel P 28 praeditos Gel: proditos P 29 induzistis scripst: inducitis P )

169
ponderis sint apud uos uerba quibus caelitum uiolatur sublimitas. ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud nos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis uellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari ? nec a uobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a uobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? maiestatis sunt apud uos rei, qui de uestris sequius obmurmurauerint aliquid regibus. magistratum in ordinem redigere, senatorem aut con- , uicio prosequi seueris esse decrestis periculosissimum poenis. carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et uita, decemuiralibus scitis euadere noluistis inpune, ac ne uestras aures conuicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. soli sunt apud uos superi inhonorati contemptibiles uiles, in quos ius est a uobis datum quae quisque uoluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitauerit formas. et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales talique existimatione sentire?

sed poetis tantummodo licere uoluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? quid pantomimi uestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? nonne ad usum quaestus sui abutuntur dis uestris et lenocinia uoluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque diuinis? sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratumque collegia, pontifices maximi [*]( 1 quibus] quam Gel uiolatur Meursius tamquam e codice: uio.. lata P 3 certae Sab 4 plebiscitis Sab 6 dis in diis corr P nec] ac Sab 7 mererent Sab 8 iniurias] interrogationis signum posui 9 secus Sab 10 magistratum Sab: magistratuu P conuitio P 11 seueris scripsi: suis P 13 de uira- libus sic Sab 14 conuitio P 15 soli Sab: aoliti P soli dii Sairn 16 quos ius] quosuis Sab 18 confinxerit Uf\'s: confixerit P 22 dis in diis corr P comminisci Sab: commisci P 25 abutitur Sab in err dis in diis corr P attrahunt Urs: adtrahit P 26 eontumelliisque P corr sedent Salm: sedet P sedent et Sqb 27 magistratuumque Sab )

170
et maximi curiones, sedent quindecimuiri laureati et diales cum apicibus flamines, sedent interpretes augures diuinae mentis et uoluntatis, nec non et castae uirgines, perpetui nutrices et conseruatrices ignis, sedet cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, diis proximi atque augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus omnes meretriciae uilitatis inpudica exprimitur imitatione bacchari. saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione gestire, nec non et illa proles Iouis Sophoclis in Trachiniis Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur heiulatus, uiolentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium uiscerum maceratione consumi. quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque [formidine] ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in species coniugum subditiui corporis simulatione succedere.

nec satis haec culpa est. etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus uacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cauillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caueae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et uacatio cum coronis. et audetis post ista mirari unde oriantur haec [*]( 1 qtundecemmri P 2 interpraetes P augures interpretes Sab 4 sed et Sab 6 esset] est et Vahlenus 8 inpudicia P corr 9 magnas P corr 10 Dindymene Canterus: dyndimene P 11 amplexum Oudendorpius: ampleru P 12 Sophoclis Salm: sofocles P a Sophocle Sab Trachiniis Gel: trachinis P Hercules Sab: herculis P 13 circumretitus Ianus GuilielmHS: circumpetitus P 16 numinis Urs 17 introducitur Sab: introducatnr P 18 formidine om Sab 19 pellacia Meursius tamquam e codice: ellacia P fallacia Sab subdititii Sab subditu r 23 cabillationibus P corr c\' 24 thea.t.ra P 25 plausis sic Sab )

171
mala quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis † res eas quibus sunt inuoluta probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie, et si quando animum desidem otiosis uultis alucinationibus occupari, dies uobis poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi. quod si haberet uos aliqua uestris pro religionibus indignatio, has potius litteras uos exurere debuistis olim, libros istos demoliri, dissoluere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis. nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur immaniter conuenticula dirui, in quibus summus oratur deus, pax cunctis et uenia postulatur magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc uitam degentibus et resolutis corporum uinctione, in\' quibus aliud auditur nihil nisi quod humanos faciat, nisi quod mites uerecundos pudicos castos, familiaris communicatores rei et cum omnibus uobis solidae germanitatis necessitudine copulatos.

uerum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse † pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur illud, nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum sicut uestrae opinationes ferunt — nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et [*]( 2 omnis P litteras ? 4 alucinatmationibnB P 7 uos Bigaltius: hos P 8 istos om Salm theatra Sab: thetra P 11 meruerint Sab 12 oratur Gel: orator P 16 familiaris OWlielrum: familiares P 17 nobis scripsi: quos P quod VcMenus solidae scripsi: solidet P quos Bolidet] consolidae Salm germanitas Stewechius copulatio Sab 19 scientia m al 20 pios] ipsos Meursius opinio P corr c 26 urae P 27 factos Sab, r: facio P )

172
contagione pestilentiae conrupisse auras zephyrorum luctuosa cum populi uastitate — sequitur ut intellegi debeat iracundias non paruas ex opinionibus eos continere praedictis. quod si datur, datur et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus: quodsi ab hia causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum uos estis auctores, qui animos caelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem concitare. sin autem ab huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino nouerunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant et ab eius † comptu et permixtione sunt absoluti. [neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diuersas res eat unitas ingenita simplicitate diuisa.] [*](, 1 pestilentio P corr corrupisse Canterus, Urs: conruisse P zephyrorum scripsi: temporum P uentorum Meursius teporum ante conieceram cluctuosa P corr 2 debeat Sab: debeant P 3 datur addidi 4 et] est Hildebrandius omnes c 9 furiis] nefariis Sab 10 nouerunt P 11 uerba et ab eius... dinisa seclusit Salm 12 cOmptu r contenta Sab contactu TJrs conceptu Huetius commotu Oeblerus uerba neque enim... dinisa OreUius post verba proprietas quiret p. 151, 10 transposuit 14 iiNOUn ORATORIS LIB. IIII. RXP. INCP LIB. U. )

173