Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
ad libidinem homines proni atque ad uoluptatum blanditias naturae infirmitate procliues adulteria tamen legibus uindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regnatorum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se uelle rationibus pectoris non perspiciebat amissis. et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a uobis immortalium constitueretur dearum. in humanis uero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iouis? cutes uiscera [*]( 7 regina Soo: reginam P 8 oris Sab 9 haut P corr 11 babaecali Hugius: babecali P bacchari Sab 12 infinitis Sdb: finitis P infinitis initis Meursius 15 noctetis P corr 13 uoluptatum Sab: uoluntatum P infirmitate P corr e 19 penis P corr 22 regnatorum Hililebranàius: regnorum P regum Sab 23 quidnam Boo: quinnam P 24 amissis Meursius: amissi P 25 et Sab: set P eum Gel: eam P 26 adulter a Heraldus: . adnltera Sab 29 in se Mewrsiw: inde P )
priam intueri sine ulla uultis gratificatione priuata, misenarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum adflictatur humanum, ex huiusmodi reperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis uestris et quas in melius reformare ante oculos posita ueritate renuistis. nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconueniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in inuidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus uiuitur imminutae? numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ouis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa uinctum esse Saturnum et ablui diebus statis, uinculorum ponderibus et , leuari ? numquid beneficio Curetum ab interitu seruatum Iouem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium uiolentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? numquid incestas nuptias cum sorore Iouem ipsum dicimus fecisse nos, aut in- Ii uitatum ad ius mensae pro suillis uisceribus prolem [*](26 Clemena Alez. protr. 2, 36 ) [*](1 prolubies P 2 LynceuI Sab, r: lyceus P 4 egregia Sab: grecia P praetiosa P 5 cycnus seclusi maximus et taurus fieret et cycnus, eandidorum procreator ouorum Meursitis 8 afflictatur Sab: flictator P inflictatur ? 10 habetis Salm: habeatis P habebatis Sab 13 iaciantur Sab, r: iaciatur P 16 ouis Meursius tamquam e coàice: iouis P loue Sab numqait P corr r 18 numquit P corr: sic infra semper 19 ablui] ab his Sab statis Salm: tantis P et leuari Salm: eleuari P relenari Urs 21 expullisse P 22 a nobis] a loue Gel 23 itallorum P corr dicitur delituisse ? 24 inposuisse P 26 ius Salm: eius P mensam Sab )
quis ex reliquiis Pelopis conpactum esse Palladium prodidit? non uos? quis Spartanum fuisse Martem? non Epicharmus auctor uester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? quis mensibus in Arcadia tribus et decem uinctum? non Melae fluminis filius? quis ei canes ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? non principaliter cum ceteris Apollodorus? quis dum genialibus insultat alienis haesisse in laqueis inuolutum? non commentarii uestri? non scaenae? numquid aliquando a nobis conscriptum est mercennariam deos seruitutem seruisse, ut Herculem Sardibus amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Iouis fratrem, ut eidem sed cum patruo Pythium, ut coniugalia secreta miscentibus Mineruam luminis ministram et lucernarum modulatricem? nonne ille uester est uates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus uulneratos ? non ex uobis Panyassis [*](1 1. c. 2, 29 -3 1. c. 2, 30 9 1. c. 2, 31 10 1. c. 2, 13 12 l C. 2, 47 .13 1. c. 2, 29 21 1. c. 2, 35 26 1. c. 2, 36 ) [*]( 4 pidarus P corr c 7 nos? Hildebranàius: non P num Sab nos? nos] non uos Salm labernam P 9 filiae Canterus, Urs: filias P Megaclonis Oanterus, Urs: meglaconis P profitetur Gel: profitemur P 10 numquid] quis Gel Cinyras Urs: cyniras P 11 ditatam Gel 12 reliquis P corr cI 13 nonne Epicharmus Sab 14 trachiae (h expunxit r) P 16 Melae Gel: mille P 17 filius Gel: filio P scytis P 19 genitalibus Sab 21 mercenariam r 22 Omphalae Herculem Meursius Herculem Omphalae ? Sardibus Urs: sordibus P sordidi Sab 24 pytium P comugalia P 25 moderatricem Canterus, Ur, ) [*]( IV. ) [*]( 11 )
nam quid de illis amoribus dicam quib.us in feminas sanctos incaluisse caelestes uestris proditum litteris atque auctoribus continetur? numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas Hippothoas Amymonas Menalippas Alcyonas per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae uirginitate priuasse? numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus atque purus Arsinoas Aethusas Hypsipylas Marpessas, Zeuxippas et Prothoas, Daphnas et Steropas inconsulti pectoris adpetisse feruoribus? numquid senex Saturnus iamdudum obsitus canis atque annorum uetustate iam frigidus nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri et sub pecoris specie hinnitibus euolauisse iactatis? Iuppiter ipse rex mundi nonne a uobis infamis est isse per innumeras species [*](5 1. c. 2, 37 8 1. c. 2, 30 16 1. c. 2, 32 ) [*]( 1 herculem P corr 2 uiraginem Min6ruam ? laesam Mewrsius 4 ippocoontis P 5 _et doloris] dolores Rigaltius 7 et Lacedaemoniis seclusit Zinkim 9 Thurius Canterus, fIrs: hurius P 11 heronymus P corr Chaeroneus Sab lacunam signaui plutfharcus P et Dicaearchus Nourryus aut Dicaearchus Zinkius 12 oaetaeis P 13 comitialium Sab, r: comitalium P iam Meursius 16 numquit P corr: sic infra semper ampitritas P corr r 17 Hippothoas Gel: hippocoas P Amymonas Gel: ampymonas P Amimonas Sab Alopas Menalippas Urs Alcyonas Sab: alceonas P Alopas Salm 18 castimonia ac nirginitate uel castimonia uirginitatis Meursius 20 Aethusas Urs: ethysas P Chrysas Sab Zeuxippas Urs: zeusippas P 24 induise P 25 pectoris P corr 26 infamatus Graeuius )
sed soli amant apud uos mares et femineo sexui sua conseruata est sanctitas ? nonne uestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam [*]( 5 1. c. 2, 39 7 1. c. 2, 33 ) [*]( 3 satirum P 4 in taurum Gel: taurum P 6 Cletoris scripsi: clitoris P Myrmidonis ederet Sab in err: mirdoni sedere P tessalos P 7 Alcmena Sab: alcemena P 11 exuperaretqui P corr 13 herculis P gnatas P corr 14 Testhio sic Sab in err: thesio P 17 maris Urs Hyacintho Sab: hyaoincto P 18 flagrat Sab: flaglat P Ohiysippum Gel: crysippum P 19 camitus P corr delicium Saim: deliciarum P deliciolum HiUebrandius 23 Tithonum Sab, r : tithronum P in mg R- 24 Endymionem Sab, r: enendymionem P eacum P 26 lasionem Sab: iasonem P 27 faetontem P ancisae P corr ) [*]( 11* )
ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio seruitutis, ubi uulnera caedes cruor, ubi amores desideria uoluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus ueniens, necesse est diuinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. quis est anim qui credat, si modo agnoscit ac percipit, uis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima priuatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et uinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella ciuilia et eum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu uertisse exuperatum terga et tamquam fugitiuum et exulem in summotis delituisse secretis? quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum auaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in furtorum dolis, [*]( 5 nos Sab: uos P 7 amplitndines Hsldebrarulisra: amplitndinis P honores Htldebrandius: honoris P 13 innitissimis Sab: inuictiввimis P 20 praes*tantiori P 21 perpit P corr 22 genitales Sab abscissione Sab 24 intecepisse P 25 et] aut Sab eum (hI: cum P 26 regnli Sab 30 dolia r, Urs: dotis P donis Sab )
et possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare uel Agragantino Euhemero replicato, cuius libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, uel Nicagora Cyprio uel Pellaeo Leonte uel Cyrenensi Theodoro uel Hippone ac Diagora Meliis uel auctoribus aliis mille, qui scrupulosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. possumus, inquam, si placet, et Iouis res gestas et Mineruae expromere bella, uirginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectauerit regimen, cuius fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius tenuerit Mater, quidnam spei, quid uoluptatis specioso ab Attide conceperit, unde Serapis Aegyptius, unde Isis, uel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum.
sed non istam suscepimus in eo sermone quem facimus uel operulam uel uoluntatem, ut ostendamus et publicemus, quinam fuerint hi omnes. illud nobis propositum est, quoniam nos impios et inreligiosos uocatis, uos pios contra et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari quam a nobis. quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur [*]( 13 L c. 2, 24 ) [*]( 3 ita P corr 5 conuitium P 6 comferatis P 8 hii P (JS 14 Nicanore Meuraius 15 pelleo P g) ippone P 16 scripulosae P 19 bella oirginis Meursim uirginis P diane P 20 regimen HUdebrandius: rege P regnum Sab 23 Atyde Sab 27 eet Meurgius; est ut P 28 pios add Gelenius post contra, HUdebrandius post uos 30 ignominioBus P corr )
mterrogare enim uos libet et ad sermonis exigui responsionem uocare, utrumne grauius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque uelle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusuis animum in ultionis possint rabiem concitare? si rerum momenta pendantur, nullum reperias tam † inuidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. si in caerimoniis uestris rebusque diuinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum aut in uerbo quispiam aut simpuuio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque diuinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constiterit aut tibicen [*]( 20 sqq. Cic. de har. resp. 23 ) [*]( 1 furalium P corr 3 uel] et Sab 4 sollicitae P corr cedit P 5 censendus Gel 7 dis in diis eorr P quicquam Sab: quiquam P 8 credis Sab 9*diasita distantiaque r, Saim: diis ait adstaatiaquae P diuina praestantique Sab ed P corr r 10 et maiestatiJ ab his uerbis folium 93b in rasura scripturam exhibet similem manui c\': eadem manus folium 94.94b quaternioni postea insertum exarauit. ultimi uersus folii 94b ut spatium expleretur diductis litteris scripti sunt concilient (hI: conciliet P deooro r 14 proba P corr 16 iniquam IAumeius insipidum ? 17 existimet Sab 20 si om <SW .21 postnlationibus Sab piacali lmr: piacalis P piacularis Stewechius 23 sinTmpnaio P sympinio Sab rursus] cursu Gel 25 ludius Sab: lydias P conatiterit HUdebrandius: constitit P )
sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad uoluptatem compositae lusiones. non est quidem credibile homines minime brutos et uetustatis remotissimae uestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum superessent atque in auribus collocatae aut ipsos sibi tantum licentiosi uoluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inuentores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia uindicare aut non legibus latis et seueritate poenarum tantae istis obuiam temeritati, constitutumque a uobis est, ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. quisquis enim patitur peccare peccantem, is uires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam uera ingerere atque obiectare delicta. quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud uero acerbissime uulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat.
scribuntur dii uestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad [*]( 1 conticuerit Hilàebrandius: conticuit P et matrimus add Urs 2 aut teneam aut terram Meursius cf. Cie. I. c. 3 potuerit .Hilà6brandius: potuit P et audetis Gel 4 a Sab, r: an P 6 uoluptatem Gel, r: uoluntatem P 7 minime Urs: minus P 12 a Sab 13 dis in diis corr P 15 a Sab mala tractatione r 16 aut om Sdb 17 eeueritate Sab: seueritatem P tantae Sab: ante P 18 temeritati Sab: temeritatis P non constitutum quia ? 20 deorum Urs: eorum P 22 in mgi 25 infractum sab: infractu P 26 nominis Sob: non minus P 27 scribuntnr Gel: adscribuntur P 28 chalchidicis P )
sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? ipse ille Iuppiter, cuius uos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et uelut demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inuerecundia publicare: uos talia qui extulere prodigia poetarum esse principes atque reges diuinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas induxistis euolastis, ut grauioris [*]( 4 inducuntur Sab: induuntur P 5 amores P corr c 10 alii 89 Sab: aliis est P alios eat r tamquam Sab, r: iamquam P parrigidio P corr c\' 13 incentiua Sab laudis Elmenhorstim: laudes P laude Sdb illa Sab 14 heiulatibus Sab, r: h.eiulantibus P facta Sab 16 coetu Urs ediscitis om Sdb 22 ippiter P corr suos P, corr nomen Urs: numen P 24 uelut Gel: uel P 28 praeditos Gel: proditos P 29 induzistis scripst: inducitis P )
sed poetis tantummodo licere uoluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? quid pantomimi uestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? nonne ad usum quaestus sui abutuntur dis uestris et lenocinia uoluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque diuinis? sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratumque collegia, pontifices maximi [*]( 1 quibus] quam Gel uiolatur Meursius tamquam e codice: uio.. lata P 3 certae Sab 4 plebiscitis Sab 6 dis in diis corr P nec] ac Sab 7 mererent Sab 8 iniurias] interrogationis signum posui 9 secus Sab 10 magistratum Sab: magistratuu P conuitio P 11 seueris scripsi: suis P 13 de uira- libus sic Sab 14 conuitio P 15 soli Sab: aoliti P soli dii Sairn 16 quos ius] quosuis Sab 18 confinxerit Uf\'s: confixerit P 22 dis in diis corr P comminisci Sab: commisci P 25 abutitur Sab in err dis in diis corr P attrahunt Urs: adtrahit P 26 eontumelliisque P corr sedent Salm: sedet P sedent et Sqb 27 magistratuumque Sab )
nec satis haec culpa est. etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus uacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cauillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caueae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et uacatio cum coronis. et audetis post ista mirari unde oriantur haec [*]( 1 qtundecemmri P 2 interpraetes P augures interpretes Sab 4 sed et Sab 6 esset] est et Vahlenus 8 inpudicia P corr 9 magnas P corr 10 Dindymene Canterus: dyndimene P 11 amplexum Oudendorpius: ampleru P 12 Sophoclis Salm: sofocles P a Sophocle Sab Trachiniis Gel: trachinis P Hercules Sab: herculis P 13 circumretitus Ianus GuilielmHS: circumpetitus P 16 numinis Urs 17 introducitur Sab: introducatnr P 18 formidine om Sab 19 pellacia Meursius tamquam e codice: ellacia P fallacia Sab subdititii Sab subditu r 23 cabillationibus P corr c\' 24 thea.t.ra P 25 plausis sic Sab )
uerum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse † pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur illud, nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum sicut uestrae opinationes ferunt — nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et [*]( 2 omnis P litteras ? 4 alucinatmationibnB P 7 uos Bigaltius: hos P 8 istos om Salm theatra Sab: thetra P 11 meruerint Sab 12 oratur Gel: orator P 16 familiaris OWlielrum: familiares P 17 nobis scripsi: quos P quod VcMenus solidae scripsi: solidet P quos Bolidet] consolidae Salm germanitas Stewechius copulatio Sab 19 scientia m al 20 pios] ipsos Meursius opinio P corr c 26 urae P 27 factos Sab, r: facio P )
Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et * immortalibus diis probra. quid? illa, quae historiae continent graues seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lasciuia? quae si nobis uiderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam † suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conseruaretis in ritibus. ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, uerborum ambiguitatibus lusus. in secundo Antiatis libro — ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina — talis perscripta est fabula: Numam illum regem , cum procurandi fulminis scientiam non haberet essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuuenes apud aquam celasse cum uinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum uenissent haustum — nam illis aquandi sollemne iter huc fuit — inuaderent constringerent conligarent. sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parui numeri uino mulsoque complesse circaque [*]( 2 poetis SOO: poeticis P et] de Oel lacunam signaui 3 prora P corr c ,4 misteriis P 5 uiderentur Sab: uidentur P 6 quaedam suo] quotidiano TJrs 7 sacro ? aut c 12 ezistimet Sab 13 perscripta Sab .-proscripta P 15 Egeriae Sab: egregię P 16 «celasse P cum Sab: eum P cum umculis in Auentino ? 17 marttus P it P corr uenissent Sab, r: uenis- . set P 18 aquandi P solenne iter huc Sab: sollemniter haec P 19 coligarent P corr r 20 parua Urs malO nino Urs )
quid primum, quid ultimum uel exsequatur animus uel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis conitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. quid enim dicitis o isti? credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare uenarum, fluenta isse † per fontium? credimusne captos [*]( 1 insidiosa u. o. fallacia scripsi: insidiosam u. o. fallaciam P 3 fragrantia Sab: flagrantia P 5 dulcedine Sab: dulcedinem P * baussisse P corr 8 ippiter P corr et om Sab, 10 fulguritum scripsi: ritum P 11 morem om Sab et morem Salm dizisse c\', Sab 13 animali Sob: animalia P anima Gel maeaa add Heraldus post FompiUxm HUdebrandius post anima 14 Pompilium, piscis Gel 16 non maena scripsi: numa P non Gel tu maena Hildebrandius 21 dictu Sab: dictum P 23 sint Urs: sunt P 26 credemusne Meursius; sic etiam postea 29 adisse propere ? )
sed concedamus, ut dicitur, ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit, quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum [*](2 ebrietatis P 3 uictos Urs: uinctos P 14 numquit P corr r 15 ab ipso Sab: ad ipsum P lacvmam signaui 15 sq. (ab ipso enim decidunt) fulmina ut i. procurari a. debeant Meursim 19 sciacere Heraldm: scire P 20 ea om Soib 21 meas] minas Sab 22 iras r, Meursius: has P 23 ut add Soib 24 sacrorum ui Cuiacius: sacrorum P sacrum Sab 27 uerrucula Sab: uerricula P 81 sagmina (pro sanguis) uerbenarum, suffitio Scaliger )
nisi forte dicetis regem fuisse diuinum: numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? nisi homo praesumeret, quid dicturus esset Iuppiter, eum non circumscripsit: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo? ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uict oris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis, cur humano capite [*]( 1 sufficio P corr r 2 compellere P corr 3 traderet Sab 4 suam habet scripsi: sumet aut P sumet Gel 7 caliditasque P 8 proloqui P corr cl 10 uerbicino P corr an bnbnlo om Sab 12 specialiter Sab: spectaliter P 14 ut add Sab cepicii P 15 anbiguitatis (b ex u) P 16 nunquid (d ex t) P J7 praesumens Oel cum praesumeret Vahlenus quod r eum non addidi non circumscripsisset Hildebrandius 18 et deus Hildebrandius 19 homo] interrogationis signum posui cum Zinkio homo praeBumens, quod dicturus esset Iuppiter, circumscripsit deum: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo ? Zinkius 20 arguitur Rigaltius 21 impudentia Sab imputatur Stewechius Iouis Sab 23 uoluntatem Sab: uoluptatem P 24 occolaras Meursius )
apud Timotheum, non ignobilem theologorum unum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. in Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno nequam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit\' uictus. hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines nec praeter se quicquam potentius credere terras, caelum et sidera continere.