Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite uelato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil, an sit ille Nouensilis, an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos cogat offendi et necessario piaculum contrahi? finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror torreor uexor uestri numinis auerruncate clementia: eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iouialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? aut si Curetas pro Laribus inuocaro, quos esse Digitos Samothracios pars uestrorum adseuerat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua et aliena illis inposuero cognomina? usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque ui nominis, ne si alienis ritibus et appellationibus fuerint inuocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.
quare si uobis liquet, in sub- t5 limibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus conuenit [*](1 consultationem Sab: consolationem P ucori P corr 2 suplicet P 5 et add Gel dissimillibus sic Sab 6 referatis Sab in err: refertis P offenaionisque P corr c\' 10 et personarum confusio Sab personarum et confusio Zinkim 11 offendi Oehlerus: offendat P offendat cogat Sab neceeasario P 13 suplicare P adeste P 15 torreor Gifanius: terreor P aberruncate P 16 caeres P Pales Sab: pares P 18 esse Digitos] indigetes Sab 22 propriatim Sab: propiatim P unioscuiusque P corr 23 nominis Hauptius: nomine P ne si Salm: si P ut si Gel cum si Urs 27 prolocqui (c eras) P corr cI )
Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas delubris uim habere diuinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum? nam si uerba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit uobis uidendum, Utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta uerborum? sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus honorastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?
nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem [*]( 2 ipsoque P corr c 3 utrumne Sab: uerumne P 5 exaedificata P corr c\' 7 dici, ex eo Heraldus dici, causa ex ea Salm 9 cassa Sab: causa P 10 tamen Urs: tam in P tamen in Sab religionibus Urs consecrastis Urs 11 utrumne Sab: uirumne P 12 numinum Saim: de numinum P ad numinum Sab, r delusionem Sdb, r: delusione P 13 lex P corr c\' 15 honorastis Sab: onerastis P )
nam quod nobis cateruas ignotorum alias inducitis deorum, existimare non possumus, utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciuiatis per luxum. quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone. ex rerum ergo prouentu, non ex ui naturae dea ista est prodita? et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite; Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit uiribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata uel Pantica. ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana esset? si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint uocaminis indicate.
[*]( 1 memoria P 2 nobis Sab: uobis P uerbissime P corr 3 est et Urs: est P 5 hominibus addidi 6 hominumque Meursius: hominumquQ P hominum quae Sab effectibus Meursius 7 est et Meursius: est P om Gel 9 numinum Meursius 10 ignotorum Gel: signatorum P 13 per luxum Hilikbrandius: fluxum P luxu Sab 14 inquid P corr 16 et Sab: te P morsus Sob: morsu P .17 hoc coepit Sab 21 ut add Sab caperet Urs 22 pondere P 23 ante facta Stewechius: ate facta P arefacta r patefacta Sab om Gel et om Herahdus 25 nique Gel: neque P 26 Praestana esset Salm: praestana e P Praestana? et Sab )
dii laeui, deae laeuae sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum. quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. iam primum enim [*]( 1 quorumne, nisi Sab: quorum nesi P quorum nam, nisi Gel 4 huic Sab, r: huc P 6 utrique Sab: utique P partis P corr c\' nomines P corr cl officiumquae P corr 7 utique (i ex u) P utrinque Sab utrique Elmenhfirstius 9 in pulsione Salm: impulsione Sab 10 gratiosis his ? 12 nomini Romano ? at Sab: ad P exiguam Sab: eogiguam (in mg v) P 14 potuerunt Sdb 16 numinis Gel 17 caudinas Sab: gaudinas P 18 Thrasimeni lacum Salm: thramymenica cum P Thrasimenum lacum Sab cucurrere Sab in err: currere P 20 praeliorum P 21 domiebat P corr 22 deae laeuae Stewechius: et laeua P et laeuae Gel a laeua Salm 23 tantum a P partium Sab: praetium P 24 quanam Sab: quonam P. )
Lateranus, ut dicitis, dens est focorum et genius adfectusque hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus. quid ergo? si testa aut materia fuerint quacumque alia fabricati foci, genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum sapores, et an rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. itane istud non foedum, quinimmo, ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium\', ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?
etiamhe militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas uoluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est uirginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino uestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? quodsi minime uos admouent ad intellectum ueritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere . inanissimae superstitionis figmenta haec esse et falsorum imaginationes deorum? putationibus arborum Puta, inquitis, [*](2 ominibus Sab, r: hominibus P 3 adfectnsque Meursius: adiectusque P adauctusque Sab dictusque Salm 4 crudis ab hominibus Sdb caminorum Sab, r: camenorum P 5 testa] ista Sab 8 quod Sab 11 fictilibus Boo: fictilis P 13 palatis P corr - 14 sq. experitur atque praegustatoris fungitur officio Meursius 15 non om Sab 19 fiagiis P corr c \'23 Bcrouem P 24 Mutunus Sab pudendis P 26 admouent ad Sab: admouenda P admonent ad Urs 29 imaginationes SOO: imaginatione P )
dicite, o quaeso isti, ut uobis propitiae faueant Pete Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? etenim quaero et rogito, utrumne uobis uideantur antiquiores dii esse natura tempore uetustate an homines, an apes fruges uirgulta et cetera? dubitabit hominum nemo, quin innumeris dicatis deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire. quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? an numquid iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a uobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari? et unde scire potuistis, quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino aut inesse potentias his certas, cum esset uobis similiter [*]( 3 Nodutus Meursius 4 quia Sdb 5 terendis Urs: ferendis P Terensis Salm Vibilia Gel Vehilia Meursius 6 Orbonae Sab, r: urbanane P 7 naenia sic Sdb sunt om Sab iam Meursius: nam P 8 Ossipago Canterus: «ossilago P ipsa] esse Urs Mellonia Sab: melonia P Mellona Urs 10 isti, ut scripsi: ita ut P nt ita Sab ita Urs 11 putat P corr 12 genus humanum Elmenhorstius: humanum P humanum genus Urs 13 Mellonia Sab: melonia P Mellona Urs Ossipago Oanterus: ossilago P ossium Sab 17 dubitabit Sab: dubitauit P numeris P corr 19 naturam Sab, r: natura P 27 nescium Sab: nesciunt P ) . [*]( -,;io* )
quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos? non istud nos soli, sed ueritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime ueniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis † Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa experitur et exercet obscenitas? quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum limina cotidie uideamus et priuatarum domorum conuelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatus? quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam uelut maximum numen uestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.
quodsi habent in sedibus diuinis suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraque alia, quae uel cursim perstrinximus uel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus [*]( 1 quod Sab 3 iudicatis Sab: indicatis P sed Urs 4 ratio Sab: oratio P 5 in mortalibus Sab: immortalibus P quis Gel 8 constent Sab: constet P Libumum Gel Libumam Elmenhorstius Liberum Meursius Prurium HHdebrandius 10 experitur Urs: expeditur P expetit Gel 11 Lunam Sab Ianum Urs Ianam Stewechius luminum Sab gerere Sab: genere P 12 limina addidi quotidie millia uel tot quotidie Meursius 14 qui Sab 15 Limos Sab: lemons P Limones HUdebrandius quis Urs: qui P sationis Gel: latinis P satiuis Camterjis 16 quia segnium Sab: qui segnium P Murciam Sab 19 spectacuiis Sab: exspectaculis P 21 quodsi Urs: quid si P habent BigaUius: haberet P haberent Sab habere Balm in sedibus] in se dinos Urs insistitis Salm in sideribus Bigaltius diuinis addidi 22 ceteraquae P corr 23 non adtigimus P attingimus Sdb )
quid dicitis, o patres nouarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos uiolari et neglegi sacrilego clamitatis queritaminique contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? atquin uidete, perspicite, ne tum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis ferueant et cotidianis accessionibus insolescant. cur ergo, e uobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum est istos deos? et inuocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus [*]( 2 meli P corr 3 cunelae Hildebrandius: culenae P cunilae Sab uieiis Orellius: ficiis P Scis Sab betaceis Salm: beaticiis P betis Sab 6 etsi Zinkius: et P haec Meursius 8 tutelaribus Sabin err 9 quot Sab: quod P 10 praesideant Sab: praesideat P 12 quid Urs: qui P hoscine Salm: obscenae P obscene Sab, r pbscenarum Pithoeus uiolari Sab: uiolare P 13 sacrilege Sab queritaminque P corr contemni Sab Larem Sab 14 gentum P Pertundam Sab: pertus. quędam P 15 Perficam Sab, r: perfica P Nodutim, Terensem Salm Mutuno Gel: hoc e uno P hoc est humi Sab 16 Tutuno Sab: est ut uno P 18 talia atque Sab: talia adquae (ae ex a e\') P 19 offenderetis P corr c\' 21 dicitis Sab, r: dictis P 22 feruant P corr c inolescant Sab cur Sab: cum P 23 aliquis P falsos Sab est add Dehlerus deos contendis Gel et] si Sab 24 acc.i.ti P )
sed sint, ut adseritis, uerae: unde tamen facietis fidem, Melloniam uerbi causa uel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando uidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iecusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque inuocati speciem praestans? si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis • ex crassioribus spiritus\', qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios* pro eis qui non sunt, ut et uestras opinationes firment et sibi : hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant?
aut si haec accipere rei nouitate renuitis, unde uobis est scire, an sit unus aliquis, qui succedat pro omnibus quos inuocatis partibusque se cunctis locorum diuisionibusq\'ae supponens multorum nobis speciem diuorum praebeat et potestatum? quisnam iste est unus? interrogabit forte. possumus instituti ueris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroget omnesque illos alios, qui interioribus uiderunt et cognouerunt haec artibus: iam [*]( \\ 2 superstitionibus Gel: suspicionibus P plenissima Sab: plenissimas P 5 uerae: unde scripsi: uera eandem P uera: nunquam Gel uera: qui Urs uerae: an iidem Salm tandem Urs 8 numquit P corr hos Pcorr 9 recusculis Sab: iocusculis P 10 acta Sab 12 in accitionibus Salm: in actionibus P incantationibus uel inuocationibus Urs 13 accitis Stewechius: actis P neris Gel 15 cur non Urs: cum P cur Sab 16 pari Gel illis pari Zinkius 18 haec scripsi: hic P sic Sab hoc Oehlerus 20 quos inuocatis Sab: in quos uocatis P partibusquae P partibus qui Salm 21 diuisionibusque scripsi: diuisionumque P 23 interrogabit Sab: interrogauit P interrogabitis Urs interrogabit. forte uulgo: ueram distinctionem indicauit Meursius instituti] istum Sab 25 chaldeos P interroget P interrogetis uel interrogate Urs 26 interioribus Urs: in interioribus P )
aiunt igitur theologi uestri et uetustatis absconditae conditores, tus in rerum natura Ioues esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius uero Saturno, apud insulam Cretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iouis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iouis 15 et Hyperiona proditus genetrice, tertius Yolcano, non [*](19 sqq. Cic. de nat. deor. 3, 53 sqq. ) [*]( 2 qui deos Sab: quia eos P 3 iamdudum] hic apud OehJerum c. 13 incipit 4 puerculi Sab: puericuli P 5 oris scripsi: mares P mores Sdb moris Salm tetricia Sdb asperitatem Salm: asperitate P 9 quiret] uerba quae in fine libri leguntur neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diuersas res eat unitas ingenita simplicitate diuisa huc transposuit Orellius facti Sab: faci P 10 consopita UrB: composita P aepoaita Gel 13 quam Bob: quas P acris Ura: acres P ingenio SOO, r: per ingenio P 18 commemoratumque depromere in ras e commodatumque Urs 19 uetutatis P tres (e ex i corr) P 20 ioues P 21 aput P insolam P 22 saepulturae P 23 referunt Gel: refferunt P res ferunt Sab 24 aetheris Sab: aetherius P . secundus Regina. et Hyperione proditus genitore Sdb 25 genitrice (it in et corr c\') P . )
ac ne longum uideatur et nimium, minutatim uelle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Volcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. quod si uerum et certum est et ex rei cognitae adseueratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, [*]( 10 Cic. 1. c. 59 Clemens Alex. protr. 2, 28 17 Cic. 1. c. 53 sqq. ) [*]( 1 Nili Sab: nisi P Ialysi Sab: alysi P Rhodi Sab: rhodii P 2 Acantho Urs: achanto P scythichi P 3 Circae Salm: circe P Circes Sab iam Meursius: nam P 4 adinniuisse P supraemi P 5 coeli est Sab: caeli P trofonius P 7 soboles Sab: subolis P 11 uulcano (uu in uo cl) P apolinis P appolinis c\' 12 Aegyptia Gel: aegyptiae P Aegyptiis Sab in err stirps Salm: strips P Sais Sab 14 coryfasiam P . 15 Pallantem Gel: corypalantem P Corya pallantem Sab in err 16 minutum Sab 17 uulcanos P corr tres c 18 aesculapius P corr . dionisos P dionisios c\' 19 genere P corr c )
fingite nos enim uel auctoritate commotos uel uiolentia terroris uestri induxisse in animum Mineruam uerbi causa sacris uobis sollemnibus et ritu uelle adorare uolgato: si, cum diuinas apparamus res adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Mineruae omnes aduolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue uel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? dicet enim forsitan prima illa quam diximus: meum nomen est Mineruae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicaui. immo, inquiet quinta Minerua, † tutunis, quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate. nonne uides in Capitoliis. omnibus uirginalis esse species Mineruarum et innuptarum his formas ab artificibus cunctis dari? desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. nam Mineruam me esse genitore ex Pallante procreatam, testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat deriuato a patre cognomine. quid dicis, inquiet secunda haec audiens, [*]( 1 quia Sab: quid ex qua ut uidetur P consimiliura Sab: consilium P 3 ut Soo, r: at P hesitet P haec sit et Sab 4 multis scripsi: et nullis P nullis Sab tam multis OeMerus 5 commotos r, Salm: comotus P ideo notos Sab ideo motos in err 7 uolgato: si scripsi: uolgator si P nulgato, res. si Sab uolgato si r diuina r 8 res addidi adgredi atque Rigaltius: adgrediat quae P 1 adgrediat. que cl aggrediamurque Sab aggredimurque Gel 9 ineruae P corr . 14 meum Rigaltius: cu P tum Sab meum est Mineruae nomen ac numen uel meum tum nomen est Mineruae tum numen Urs numine Sdlm appollinem P genui Sab: genuit P 15 fetu Sab: fletu P 16 quinta Gel: quanta P quarta Sab tu tu sis Sab tu sis Gel tu tinnis Salm 17 imminuta Sab: inmuta P es Sab, r: est P 18 uirginaleis Sab 19 et] nec Sab innup- tarum Bigaltius: nuptarum P 20 adsciscere Sab, r: adhisciscere P 23 in quiet P audies P corr cl )
possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum uos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus inuitatis et suscipere nos cultum uestrorum conpellitis numinum? possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. nam esse Apollines quatuor aut tris Ioues numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iouem aut Pythium constituatis auctorem.
sed ex dinerao nescio quis: unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut uisum est atque sedit libidinosam extulerint fictionem? nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui [*](1 nominis Gel: nomine P 2 thuris P corr r in seriam Sab 6 iniusta scripsi: iusta P 9 et Sciat in ecficiat corr P 10 id attribuat Sab: ita tribuat P 12 extenditis Stewechius multiplicas P corr 22 tres c 23 iouis P corr c 26 libidinosam Sab, r: libidinosa P 29 dissociatae Sab in err: dissociata P 30 nobis enim satis est rebus de publicatis loqui add c )