Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
tu opponas et referas: cur tam sero emissus est sospitator? in infinitis, perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest perpetua series et immoderata continuatio saeculorum. quid enim si res ipsae, quibus opem conueniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter debuit posterioribus consuli? nonne litteras auditis commemorantes uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in regionibus eruta uix repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. si quod hodie factum est, ante milia fieri oportuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate mutari.
cur erg6, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera [*]( 3 infecta Sab: infacta P 4 potestatum Gel: potestatibus potestatn P 5 monstrata. P 6 nihil omnino Gel: nihil omino (ex omni) P nihilominus Safo 9 perpetua addidi 10 et immoderata Gel: etiam moderata P 11 oportunitatem P 15 saemideos P 17 centenarios] stentoreos Sab nagitus Sab 19 p.otest P cum Sab 22 oportuisset Urs: potuisset P 27 cur scripsi: cum P inquit (t ex d) P inquit, si] inquitis Sab seruiatis Sab 28 confidatis Sab nostrae Sab )
itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, necpoenam uexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in ingressu quaestionum numquam adficier sat grauibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeuiat carcerem, [*](1 requirimus Salrn 3 illi sedes Sab 4 thuris P corr plenas Urs: plenis P coniiciatis Heraldus 6 angunt Orellius 8 moruorum P corr ualetudinw P 9 »amisaionem P 10 simultates bella scripsi: bella simultates P 14 carunculae Sab: calunculae P 17 qua f. n. s. c. uitae Salm 18 adscribere fortunio [uoluptatem] nec* Urs [adscribere infortunio uoluptatem] nec Heraldus timere mortem ? 19 e Gel ex Urs 22 uexato Sab inferet Gel (inferret Sab): inferat P educet Sab: seducet P 23 carcere c\' datum Urs: natum P damnatum Gel in ingressu scripsi: in egressum P inegressum Sab ingressum (fel om Urs lumine cassum Klussmannus 24 adficier scripsi: adficere P sat grauibus scripsi: segregauimus P se grauibus Sab se grauaminibus Klussmannus )
quare, homines, abstinete quaestionibus uacuis impedire spes uestras, nec si aliter quam uos putatis aliquid se habet, uestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus. dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos ualeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse uideatur falsum id quod esse nolumus atque adnitimur uerum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus. [*]( 16 Epict. fr. 181 Schweigh. ) [*]( 1 ectum P corr c 4 itidem Sab: ididem P flammis Sab: flaminis P 5 diuexatis Gel: diu negetis P diu negatis Sab 6 releuatis Urs: reuelatis P nos Sab: uos P nos nescii, et] nos, nescii quod Gel 7 quantum Sab 8 tantum Sab releuatis Urs: reuelatis (u ex b) P 10 questionibus P 14 muneris Sob: numeris P 15 agitur Urs 16 Epithetum Sab corr w err 19 numinis Urs 20 conquirimus Sab: conquisimus P 21 uolu. mus scripsi: nolimus P nolumus Rigaltius abnutemus Salm adnitimur uerum, obrepat] abnutemus, rerum obrepat Klussmannus 22 ARNOUII ADUEES NATIONES LIB. II. EXP. INCIPIT LIB. III)
Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut uera dicamus, ab excellentibus parte in hac uiris et ueritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex\' ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus ualidissimis refutatus. non est igitur necessarium parte in hac causae diutius inmorari. neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. suis illa contenta est uiribus et ueritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur ui sua, etiamsi nullum habeat uindicem, immo si linguae omnes contra faciant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae
animositate conspirent. nunc ad ordinem reuertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. subiciunt enim haec: si uobis diuina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum uestris gentibus communia sacra miscetis et religionum coniungitis ritus? possumus interim dicere: ad cultum diuinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque [*]( 8 tare P res stare] stare Sab restare Meu/rsius tamquam e eodice per se stare Кluśsmannus 9 et religio Salm christiani P corr cl religio Christiana seclusit Zinkim 10 omnibus P corr . 14 fidem Sab: finem P abrogandam Bab: adrogandam P 17 concessise P 18 diuina P 20 gentilibus Zinkius cummunia P corr )
atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per † numerum uelut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, sigilla et simulacra uelitis ostendere, quae intellegitis uos quoque, etsi recusatis et renuitis confiteri, uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis ex-1 poscimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat aestimari tanti esse nominis oportere uirtutem.
sed con- [*]( 1 cunctarum Klussmwrmus colendum SOO: colendus P 4 capud P corr ae P corr quicumque Heumannus . 5 personas Sab ire add, Sab 6 singulas Sab 11 ut] ui Sdb om Urs et Salm 13 hii P 17 ita add c\' interea ? 18 alia numinum Rigaltius: alienum P alia non Sab alia etiamnum Salm alia deum Hildebrandius alienigenum Klussmannus 19 numerum] munera certa suo numero ? quendam Sab: quaedam P 21 sigilla et Klussirmmus: illa et P et illa Gel 22 etsi Klussmannus: et P om Sab sed Urs at Salm recusatia om Sdb 23 uilissimi Sab: uelissime P 27 numinis Urs uirtutum Sdb ) [*]( IV. ) [*]( 8 )
sed ut uultis et creditis atque ut uobis persuasum est, hi dii sint, nominibus appellentur his etiam quibus eos † popularem censeri popularis uulgaritas ducit: unde tamen uobis liquet, nominibus hi suis censum compleant an sint aliqui uobis incogniti neque [*]( 1 partae P corr 3 plebs Sab: praebs P 4 gentilitates Sab: gentilitatis P atquiescimus P conibemus cI om Sab 5 eonficimuB Meursius 8 hine Sab: hine de (de r) P hine di Meursius 10 ut hi omisso et Sab 11 parti Hildebrandius: partis P parte Sab 14 sq. audire a uobis, impositane cum Sab uulgo, nvii quod Hildebrandio et Oehlero ne imposita placuit 16 lustricis Meursius: lubidrrt P ludicris Sab 17 at P corr 18 appellationis P eorr 19 uideratis Meursius: uidebatis P 20 ulla scripsi: in ulla P in nulla Sab cognitione Sab: cognatione P 21 hii P 22 sint Gel: sunt P populares Sab del Urs populatim Bigaltius: lacunam signare mauult Zinkius 23 liquet Zinkius: quae P quaeso Meursius scire quot Salm nominis Gel 24 hi suis Zinkius: huius P sensum Sab compleant Salm: complent P an] etsi Salm sunt Gel incogniti neque Zinkius: in cognitione quae P in cognitione Sab in cognitionem Urs , )
et tamen ne nos quisquam peruicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. deuotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque inuitaueritis accedere, si modo discamus, quinam isti sint diuini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis uenerationi. Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerua Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecrauit antiquitas. inuitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi uos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobarent eis adiunctis. adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris uiui tam Romanis litteris explicauere [*]( 1 uisum Meursius: usum P 3 populositas Salm 5 ad P corr potest et Sab 10 postulatis Sab: postulastis P 13 arbitretcur P corr suscipere P 14 sunt add c 15 asper- namur Sab: aspernamus P .16 quocumque Sab: quodcumque P 17 sint Heumannus: sunt P diui Sab 18 inquid P carr anus P corr & 19 est] et Salm treptolemus P herculis P corr atque alii] Aesculapius Urs 20 ceteri Mewrsius: et ceteri P 25 comprobarent iis Hildebrandius: conprobaretis P coln- , probarent Heraldus. ) [*]( 8*. )
sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui auersentur et fugiant libros de hoc. eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis uestris, erroris conuincite Ciceronem, refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare conprobate. nam intercipere scripta et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere sed ueritatis testificationem timere.
ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra non quitis. nam consuestis in precibus siue tu deus es siue dea dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum disiunctione ex ipsa declarat. adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. nam esse necesse est corpora, si sunt [*]( 1 de nat. deor. fr. 3 Bait. ) [*]( 1 graegis P corr cl 4, quos P corr 5 esset Dauisius: esse et P esset et Sab 15 refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare Stewechius: temeraria et impia dictitare refellitote redarguite P 16 dictare Sab dicta Gel reprobate Sdb 18 testiflcationem Sab, r:. testiifcatione P 20 marem Sab: matrem P 24 quid Sab corr in err 25 praecibus P sine dea] siue tu dea HaJJ 26 dubitationis Sab: dubitationib; P diis Sab, r: dii P 28 nam] at Urs esse om Sab . )
dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant † superi et . super has leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus . se solet libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprobum in illis lusum ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut [*]( 1 faeminae P corr aut addidi insigniflcatam scripsi: insignificata P ui significata Sab insignita Urs ease] e» Sab disiunctionem scripsi: disiunctione P distinctione Urs 2 nesci P corr c\' 8 quaque suboriente Gėl: quaeq; sunt oriente P (quaeque sunt) oriente sic Sdb 9 recidiba P corr 10 sq. [id est si dii procreant] superi et [super] has leges experiuntur sezus Zinkius [superi] et si per has (uel humanas) leges pariuntur sexus ? 11 super] si per Qel 12 debeant Sab: debeat P 14 ipsi Gel: ipsi si P 16 obsenitas P 18 solent Sab 19 inprobum Hauptius: inprouida P improuidentiam Sab prouidentiam Mewrsius improuidam Salm 20 lusum Hauptius: suam P suaue Salm 21 esset Urs:\' e sed P est. sed Sab est Salm 24 fionctionem Sab: finctionem P confitendum Gel: confidendum 1 )
atque inaniter fabricatum. quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum ? habent ergo dii serus et genitalium membrorum . circumferunt foeditates, quas ex moribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadrupedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri praeferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. o pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta diuinitas! hauet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas uirgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. hauet, inquam, uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibusque per dies aluis alias intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. nonne multo est rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra, [*]( 17 sq. Lucret. 4, 1168 L. ) [*]( 5 moribus scripsi: oribus P 7 quadripedum P 8 ad otn Sab 9 uoluptatis Gel: uoluntati P uoluntatis Sab, r eneruatione Sab: eneruationi P languescere Sab, r: anguescere P 11 deas scripsi: eas P 12 abortiri Urs praeferre scripsi: perferre P 15 auet animus Gel: habet et animum P habet etiamnum Sab 17 a.b] apud Sab iactho P Iacchum Sab 18 Lucretii Sab priapum Sab, r : priamum P 20 praeliorum P corr c\' expeditionem Huetius: expeditione P auet Gel: habet P 21 fitas P corr c\' aluis] aliis Sab 22 alias post aluis addidi 23 obsticias P corr cl quaereres Sab alias TJrs 24 tortari Canterus: et hortari P 26 conuitiari c\' diis] de his Sab. )
et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis reperiatur haec esse et in contumelia alia quam opinamini stare? nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt, cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita credatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? ergo cum haec ita sint, miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque cotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et male- \' dictianibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere atque administrare fortunas. nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. de sexu hactenus.
nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. neque quisquam ludaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici et ut rem certam * atque auctoritate [*]( 1 uel scripsi: ut P om Sdb 4 nec Freinshemius alia add Oehlerus 5 stare Sab: Btrare P 7 aegerrime Urs: acerrime P 14 quas Sab: quam P indecoris Sab: indecoriis P 15 theolegi P corr c\' 17 clabum P corr 18 administraret P corr c\' 20 diridere P corr dicitis ? quam uos del Hugius 21 quam) et Oel atque Urs om Salm quam uos Hugius 22 sqq. in mg De specie & I formis I decp 25 iudeicas P iudaicas Gel 26 tribuamus Sab: tribuant P anos (a eras) P os Salm 27 dici et] dicier Meursius ut scripsi: ut uel P om Gel uelut Meursius rem certam Vahlenus: re certa P res certa Meursius rem certam atque] lege certaque Gel lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse uideri testimonio cf. 4, 18 auctorita P corr c )
at uero uos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo etiam terminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. quid ergo dicemus? caput deos gestare tereti rotunditate colli erectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum atque ossea substructione fulciri? quod si accipiemus ut uerum sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras operum, articulatis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum genua. quodsi [*]( 1 ad] lat P corr attinent Sab: attinet P 2 commune Sab: communem P ut add Salm creditae Sab 8 ullas Sab: ulla P 14 etiam terminatis scripsi: et atterminatis P etiam atterminatis Sab 16 colli erectum scripsi: collectum P 18 ad Sab, r : a P nerticnlarum F. Dousa: nerticum P uertebrarum Ur, 20 sequitur Sab: secuntur P nt add e • curbis P corr 21 mouiles P corr 22 imbricem Sab: imbricen P munctionibus Sab, r: nnctionibus P 23 muccnlentis Sab: munculentis P ciuorum P corr r 25 articnlatis scripsi: articulisP 27 genua addidi )