Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed immortales perhibentur dii esse. non ergo natura, sed uoluntate dei patris ac munere. quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum deis die certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamuis [*]( 1 nitam 800 mortales Salm: mortalis P et Salm: est P om Sdb 3 tnntummodo P corr 6 factu Sdb: factu P 7 admodum executioni Sab 9 no P corr r Bequatur Sab non quid Sab diuinationibus dubitanter Klussmannus 12 nominis Sab 14 limitae P corr 17 mutabiles Gel 20 hii P credidit Sab 21 iuuente P prolati. si sunt Urs: prolati sunt P prolati sint Sab 22 et temporis si ordinis posterioris add c 28 largitus Urs: largiter P deis Urs: ieT P die add Kltissmannus certa] ex se Urs sorte incerta Zinkius 29 quamuis Sab: quas uis P. )

77
eas mors saeua posse uideatur extinguere et ad nihilum redactas inremeabili abolitione delere. Plato ille diuinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua contineri. quod enim recte sit uinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate seruari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui uinxit et dissolui, si res poscat, et salutari iussione * donari. ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, - cum, numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia subrogari? si enim forte nescitis et antea uobis incognitum propter rei nouitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui nouit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generates. coepisse se nosse atque in sui nominis esse substantia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae. gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.

quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset uirtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas nouerant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus inuolutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati [*]( 4 p. 41 ) [*]( 4 libro Sab: libri P inscribitur Sab 5 corruptibiles c corruptibili Sab 8 ab alio nira Urs: abolitionis* P 9 pcweat P missioae Gel ninctione Sribn lacunam signaui: interciderunt dono immortalitatis uel similia 10 enodari Vahlenus est ita sic c (?) 11 dici* P 15 propte P corr c 18 esse substantia Klussmmnms: esse sententia P essentia Urs 19 alterum Gel: ad alterum P 23 defuisset Sab: defuisse P uirtutem Pcorr 24 hausissent Urs 26 angustissimas Sab corr in err 27 retinebrantque P corr )

78
obscenissimas serias umoris. sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit. et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est uniuersitatis haec summa? quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit . mundus, uicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, uentorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis uacuae silentio conticiscat. quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare priuatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere?

quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque inuictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos ? quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamoque flatantes? quid cursores, quid pugiles quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores ? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices [*]( 1 obscaenissimas saeriaa P wmriTaddidi partes c 4 sunt Gel: sint P 5 terrenis P corr 8 cessauit P corr t1 12 adquin P corr 13 cursns Sab: cursum P 20 regis P corr c 23 aut im pedestri P corr r 24 immouiles P corr inbictissimos P corr 27 tibia Sab 28 grallatores Sab: gallatores P 29 quid P f picarios scripsi: pigarios P bigarios Sab cybiarios Saim uolones Sab )

79
aucupes uannorum sirpiarumque uitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices ? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et superuacui iungeretur?

nisi forte rerum dominus, quae temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et terrariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque uagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluuie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pauidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud uoluere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum uenena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari ? idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque euerterent ciuitates, seruitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? idcirco animas misit, ut inmemores ueritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides diuina [*]( 1 uinctores Sdb 2 frygiones P panchrestarios Turnebus: panchrystarios P 3 institoram Sob: institntorum P 4 omnia. P 5 conferre Sdb 8 rerum dominus Vahlmus: rez mundus P rex mundi Sab quae VaMenua: quem P quod Urs hore P corr 10 deae P terrariae Orellius: temerariae P terrenae Urs 11 seminas P corr 13 ex*ugerent P 14 tnnc] et ut Sdb pauidi Saib 17 dissimnlare mentiri Sob: dissimularent iri P 18 adolatoria P 20 neeci°a P ninumeras P corr r 21 pellaci Urs formare Sab 23 faerae P corr 24 uella P corr )

80
adloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse aut ullum deum esse penitus abnegarent? idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile uideretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, ueritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et uelut oculorum luminibus uiduae nihil certum uiderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?

idcirco animas misit, ut cum animantia cetera sponte natis alerentur et nulla satione prolatis neque domorum aut uestium tutamina sibi aut uelamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur, ut cum impendiis » maximis perpetuisque sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, superlectilem uariam diurnorum contraherent egestati, inbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, uim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine grandine siccitate spem laboris amitterent et ad ultimum ui famis humanis cadaueribus incubarent et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abiunetae? idcirco animas misit, ut quae secum commorantes possessionis alicuius nullum umquam habuissent amorem, auarissimae hic fierent et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent adpetitu, effoderent altos montes et uiscera ignota terrarum in materias uerterent alieni nominis atque usus, penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes et translatis mercibus caritatem semper uilitatemque captarent, [*]( 1 poscerent Gel: poscerentur P poscerent eos Salm 3 his Sab: is P deum addidi 10 ut Mewrsius 11 suspitionum Sab: suscipionom P 13 nata Sab prolata Sab 17 diurnorum P 18 aegestati P egestate Sab inuecillitatis P corr 21 fudissent Sab: fugissent P grandini P 26 inexsaturabili c 30 utili- \' tatemque Meursius )

81
exercerent auidum atque iniustissimum faenus et miserorum ex sanguine supputandis augerent insomnia milibus, possessionum semper producerent fines et quamuis prouincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco forum litibus tererent, cum amicis et fratribus inexpiabiles susciperent simultates ?

idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoueri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam uoluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero uero animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis, portiones, subigerent dentibus. et crudelissimo uentri darent,. et in tam saeuis atque horridis moribus sortem suam flerent \'quas ab talibus mensis paupertatis angustiae uindicarent, pro beatis ac felicibus uiuerent! quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? ldcirco animas misit, ut diuini ponderis et grauitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent catenis\' colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris uibrare caesariem, cutem corporis leuigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu uigorem uirilitatis [*](2 ex Hildebrandius: et P e 800 supputandi Sab augerent Btetotchius: augeret P se angerent Sab insania Sab nominibus Scdm millibus possessionum uulgo posessionum P 5 tererent Sab: terrerent P 7 amphitheatra Sab: amphietra P 11 in gratiam Cuiacius: ingrata P uoluptatem consessorum Sab 13 ad P corr ac Sab om Gel altero Sab: altera P 14 aliae Gel: alia P aliarum Klussmannus 15 uulturibus Sab patrimonia subigerent Klussmannus carnes subigerent ? 17 moribus Urs: horibus (h eras) P 19 fauces Urs 22 conficiendis Salm conficiendis...fucos post aurium transposuit Salm catenis Urs: his P liniK Heraldm lineis SJmsmannus 23 laminas Sab lunnas r ) [*](IV.\' ) [*](6 . )

82

et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri? idcirco animas misit, ut uiarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, uenenatas tas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praeuaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica suminatam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerosos ut cierent scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios uerteret et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret? idcirco animas misit, ut in maribus ~ exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, uenalia ut prosternerent Corpora, uilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obuiae, nihil pati renuentes et ad oris aere conparatae constuprationem. quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis?

ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque nouerunt atque ut [*]( 1 deponere Urs mollire Sab 6 altilibus Urs: alitibus P 7 spirulas Sab: apiculas P 8 suminatam Gel: suamminatam P suam innatam Sab summinatam r 9 glacialia Meursius: glacilia P glaciali Gel 10 symphoniacas Salm: symfonicas P 12 numerosos ut cierent (cierent Yahdemca) scripsi: numerosi«ter et P numeros Urs numerosos iterarent Saltn 13 sonoris Sab Lasciuies P 15 saltitaret et cantaret Sdb: saltitare et cantare P 16 coxendicibus Sab: consendicibus P 17 fluctuaret Sab: fluctuare P 18 sambucistriae Sab: ambucistriae (u ex i) P psaltriae Sab: psalteriae P 19 prostituerent Urs uilitatem Urs: uirilitatem P utilitatem Meursius 20 obuiae Urs: obuitae P obuictae Sab obuinctae Gel 21 et sm Sab adoris Sab aere scripsi: sacri P stuprum Gel spurci uel flacci Zinkms paratae Gel constnprationem scripsi: compar ratione P otn Sab stuprationem Sabn conspareationem Hildebrandius: lacuncm signare mamrtt Zinkius )

83
exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, † habitare atque habitare iussae sunt has partes et humani corporis circumiectione uestiri? et mortalium quisquam est rationis alicuius accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne cotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae fraudes doli auaritia rapinae uis scelus audacia obscenitas turpitudo flagitium, mala omnia cetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt et labem machinantur in mutuam? sed sua, inquitis, uoluntate, non regis missione uenerunt.

et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae Sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret uoluptates ? si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat — scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor — aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret obliuisci suae dignitatis et decoris — milies ut ignoscat orauerim — uniuersorum scelerum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est euagandi eas habere , ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum prouidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino uoluntariae uenerint an illius obtemperauerint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius.

sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et inuisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, grauitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in uitia labiles, in peccatorum genera uniuersa decliues, cumque eas tales atque [*](1 aditare Oehlerm: lacunam signare mauult Zinkius 2 atque babitareomSab iussae snnt Gel: iusserunt P 4 per] propter Balm 6 confierent Sab: conficerent P 9 **mente P macinantur P corr r 10 iussione Sab at Sab 12 abscedere Gel: abscondere P absconderet Klussma/nnus permitteret Sab: permittere P 13 degenereJ\' Sab: degenere P 17 scelerum addidi malorum add Klussmannus 20 praeuidebat Sab uoluntarie Sab 24 abeat Sab: habeat P 27 ine peccatorum P ) [*](6* )

84
huiusmodi sciret, in corpora ire iussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque cotidie fortunae et modo turpia facerent modo paterentur obscena, naufragiis ruinis incendiorum conflagrationibus ut perirent, pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent ueneno, claudae ut incederent! aliae, ut aliae lumen amitterent, ut articulis sederent aliae\' colligatis, morbis denique obiectarentur ut cunctis, quos infelix, et miseranda mortalitas diuersarum sustinet dilacerata * Poenarum; tunc deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris et capitis, germanitatis conuellerent atque abrumperent iura, urbes suas euerterent, popularentur hostiliter terras, seruos-! uos de liberis facerent, insultarent uirginibus et matrimoniis\' alienis, odissent inuicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus, inuiderent, tum deinde se omnes maledicerent, carperent et saeuorum dentium mordacitate laniarent.

sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium uirtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conseruantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus uita transigitur et celebratur humana ordinauerit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen [*]( 1 iussisse Gel: iussisset P indutae Sab: inductae P 2 tempestatibusquao P corr 5 mendacitas Sab praemeret P ut ferarum Salm: infernarum P internorum Urs paterentur Gel: paterent ut P laniatus musculorum Urs 6 incederet P corr e\' 9 dilacerata * (intercidisse uidetur cruciatibus uel flagellatione uel simile uerbum) scripsi: dilacerationem P dilaceratione Sab poenarum uutgo 12 euerteret P corr & 16 mordacitate P corr r habeat P corr 21 mansiones P corr 22 eminus Sab abesset uel esset summotum Klussmannus 24 a Sab 25 fluere Sab: flueret P 27 ut add Sab )

85
inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa, sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent. per quam diffunderent se mala et essent miseri semper quorum cruciatibus pasceretur nescio qua uis latens et humanitati . aduersa crudelitas.

sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae et qua sunt ratione prolatae? si infucata uultis audire nec ab aliqua uocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire uerum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpauere mortalium. sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? minime istud necessario sequitur. non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regis, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere, non esse deo ab superiore prolata tam superuacua, tam uana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.

sic consimiliter hic quoque, cum animas renhamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? quanam, inquitis, ratione, qua uia? quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum [*]( 6. qua & quae Sab uis om Sab 7 si parens P et] etiam Sab 9 infucata Sab: infugata P 11 scientiamquae P corr r 12 potestatem Sab que P 14 quas] quia Sab dei P 15 minime Klwsmanwus: mihi P nihil Sab, 16 nitedulas Sab: nitelulas P 18 possimus Sab 20 a Sdb 22 necessarias Sab 23 sic HHdebrandius: in P om Sab inde Klussmannus 25 aeditae P 26 aenatae P. corr prodierintquae .P corr )

86
est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conueniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae * et integritatis perfectione finitum. porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas — quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? — scaeuitate innumerabilium uitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. namque alios uidemus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes auaros cupidos libidinosos inconstantes inualidos et sua ipsos decreta conseruare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.

sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis uiri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus. nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicauerit uita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. unus duo tres quattuor decem uiginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. sed genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari. conuenit et ponderari. in toto enim pars est, non totum in parte. et uniuersitas debet adtrahere portiones, non portionibus uniuersitas adplicari. quid enim, si hominem dicas captum membris omnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis [*]( 1 comneniat P corr 2 lacunam signaui: intercidit plenitatis uel plenitudinis et om Sab 5 saeuitate Sab innumerabilium scripsi: innumerabili P 6 iudicare Sab 11 ut*ique P principalis Sab: principales P 13 humanis Sab: humani P 14 regerimus Ouyetus 16 desideraretur, Sab 19 quot Sab: quod P 20 magnitudine Sab: magnitudine P 21 et om Sab 22 certo Sab in err 23 terminati.sed Hildebrandius: terminatis et P terminati, ac Sab terminati. at Gel 28 ea cruciatibus Salm: crutiatibus P crnciatibus Sab )

87
idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in uerrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? qualitatem materiae uniuersitas elementi probat, non puluisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et non modo non parui sed esse nullius existimandum est mominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur uastitate.

uos humano in genere bonos esse dicatis uiros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. quinam isti sunt? dicite. philosophi, credo, qui quidem esse solos sapientissimos autumant et ui huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione uirtutum, qui ne in uitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et diuitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod. cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad uitia procliues. nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut in inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. qui ergo luctatur animarum [*]( 3 colliquefacitis P corr r 4 adcoratiore scripsi: admiratio P adunatione Urs 5 puluisculi flabiles Sab: pullisculi flauiles P 7 inmeris P corr c 8 in immenso Urs et non Klussmannus: et P nec Sdb paruis P corr 9 nominis Sdb 11 dicitis Gel 13 qui quidem scripsi: quid P qui se Sab esse se ? ui Urs: in P 15 ei sab: et ex P animis Sab: animes P 16 pellere expunxit & pertinaci Urs: pertinacium P moliuntur Sab: molliuntur P oblucta»*tione P 18 et] ne Sab ut JElmenhorshius auferunt HildebrandWs tamquam ex codice: adferunt P afferant Sab auferant Elmenhorstius 21 corrigi Urs: corripi P 23 perstare Gel: prestare P 24 pote Sab in add Urs 25 animarum Meursius: animorum P oJ )

88
ingenitas corrigere prauitates, is apertissime monstrat inperfectum, improbabilem se esse, quamuis omni conatu et peruicacia contrarium contendat.

sed risui uobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis uidetur inrisione esse dignissimus nobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus inuolutum? si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et uos estis quam in nobis reprehenditis causa. non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae ueritatis. conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu uideris aut cognoueris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis uos dicere aliquando uidisse, id est animas sede ab supera et regione descendere. suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta et † nihil ex positu iaculatio mentis in latentia? ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. quodsi uerum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista uestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio.

ac ne tamen uobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae? [*]( . 1 inperfectum expunxit d 2 improbabilem om Sab probabilem se esse quamuis Salm 3 contrarium om P: post contendat add OreUius 6 autem Urs 10 se ex se Salm: se ee P eese Sab 14 succere P corr c 16 *#**#non P (mente erasum esse uiàettW) 17 in mg d P 20 non add c ezpraessae P 22 nihil] in nil Sab labili ? infido ? ex positu scripsi: expositum P in latentia scripsi: inlata P 24 est apud ... iudices, et uulgo 26 ac P ne* P 27 idem Sab, r easdem Salm 28 interrogatis, expromere uidgo )

89
+ unde sunt elephanti tauri cerui muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae uiuunt quid aut unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico. ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus aut horum animae uenerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et uiuere, quandoquidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. nam et uidemus alios ex sapientibus dicere,. tellurem esse horum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem uero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius uitali agitatione motari. quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec ad deum primum natiuitatis eorum referatur auctoritas ? quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem deo remouit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat uniuersitatis istius, quam quod hominis\' fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae conuenire?

ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis . esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, paruarum et labilium uirium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti deum ad principem conferant, [*](3 Tim. p. 41 ) [*]( 1 elefanti P mului P corr e\' 2 phanterae P panterae r quae Gel: qui P niunt P corr c\' 4 timeus P 6 quandoquidem scripsi: quidem P quia Urs quia eadem Balm 8 que P corr c 10 horum scripsi: hominem P hominum uel omnium Urs tum Sob: cum P cum ea Salm *alios P aerem Sab 15 gens Sab hominem Sab fincxerit P 16 pote Sab 19 piae P corr sanctaeque P corr 21 noluit Urs: uoluit P 23 fictionem magnitudini Sab: fictione magnitudinis P 27 parbarum P corr iam perpetuitate ? 28 si add Gel dominum Sab )

90
cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. sed stulte istud credimus. quid ad uos, ineptissime, fatue? ubi uobis nocemus uel quam uobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur uindicari?

ergone, inquiet aliquis, sine dei uoluntate quicquam potis est fieri ? considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parua, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. qua ratione, qua causa? quoniam si cuncta eius uoluntate conficiuntur nec citra eius nutum quicquam potest in rebus uel prouenire uel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta uoluntate eius intellegantur enasci. sin autem dicere uoluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient euideri aut eo inuito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro atque inscio. rursus autem si dicere nulla esse uoluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes uniuersaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. tum deinde a nobis exquirent: cur, mala si nulla sunt, ab operibus uos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperauerit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus ? nam stoliditas inueniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?

quae cum esse [*](1 stultae P corr 2 ineptissimae Sab ineptissimi uel ineptissimi et Urs fatue Salm: fatuae P fatui Urs 5 horci c 6 inquiet Sab: inquit (t ex d) et P 7 quicquam Sab: quisquam P pote Sab nobis Urs: nobis P 9 dominum Sab 11 conficiuntur Sab: conficiunt P 13 ut add, Urs 16 uideri Sab 17 ac (atque scripsi) inscio Urs: ac nescio P 19 reperimus Sab 20 uniuersaequae P corr 21 puncta Salm: cuncta P saecula Sab 24 fauoribus Sab 27 inanior Sab 28 peccantes (te ex ti) P )

91
consenserimus uicti et uniuersa his scatere † nominaliter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere? si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias uagari suspicionum uoluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo optimum, magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per uoluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia? ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt peruidere. quid ergo nos? unde nos? responsionis necessitas nulla est. siue enim possumus dicere, siue minus ualemus nec possumus, utrumque apud nos paruum est; nec in magnis ponderibus ducimus uel ignorare istud uel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. hoc tenemus, hoc nouimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae ueritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infnitas habeat atque incorruptibiles uoluptates, quod sibi quisque contingere uotis omnibus expetat, forisque ab his [*](6 nece**e P 7 nec Sab: et P 8 meliusque ducentes Sab melius ducentes Gel ducetur ? 9 optimum scripsi: potius P magis om XJrs in add Urs meliusque ducere, his, quinimmo potius uagis (cum Oehlero pro magis) in inscientiae Klussmannus 10 nisi scripsi: sine P scire Meursius dei P deo Sab dicere dei Meursius 11 praeter uoluntatem Meursius uoluntate Salm daret P corr 12 esset P corr 17 noncentissimas P corr 19 nos addidi 20 uerumque 800 21 duzimus Sab 22 in mg ... 26 laetitiaequi P corr 28 expetat Sab: expectai P )
92
esse exitiabile ac mortiferum ducat.