Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob inuidiam commoueri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta. uerum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. nam cum hominum uis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occepit. quodsi omnes omnino qui homines se esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem uellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, uniuersus iamdudum orbis mitiora in opera conuersis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conueniret.
sed si per uos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas? sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio nec in id sumpta est a me ut ostenderem uel probarem, quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. quod si praesto, si facio et argumentis insignibus rei ueritas explicatur, unde sint haec mala uel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo. [*]( 8 cf. Matth. 5, 49 Rom. 12, 17 I Thess. 5, 15 I Petro 3, 9 ) [*]( 1 possumus Sab 2 sunt Sab 6 fiLria.rum Sab: futuriarum P sui furiarum Klussmannus 8 oportet P 13 quid si Sdb 14 se esse Salm: esse P esse se Urs 16 tumidi Gel: luminis (s eras) P \' 17 commonitionibus Sab in err: commotionibus P 19 tranquillitatem P mollissima r 22 premitur Sab, r: pramitur P 23 poscitis ? 24 possita P corr disputatio Urs nec ex ne P om Sab neque r 25 *esumpta (e eras) P 27 facio r: facto P 28 ut r explicetur r )
ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil uidear interrogatus expromere, possum dicere: quid enim, si prima materies, quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus inuolutas? quid si siderum motus certis signis partibus temporibus lineis pariunt haec mala et subiectis adferunt uariorum discriminum necessitates? quid si statis temporibus rerum uicissitudines fiunt atque ut in maritimis aestibus modo secundae. res adfluunt modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? quid si, quod proximum uero est, quicquid nobis uidetur aduersum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur euenta naturae? Plato ille sublimis apex philosophorum et columen saeua illa diluuia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit nec uir prudens extimuit humani. generis subuersionem cladem ruinas interitus funera rerum innouationem uocare, etenim iuuentutem his quandam redintegratis uiribus comparari.
non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus. quid enim inseruire elementa tuis necessitatibus postulas atque ut uiuere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? quid enim si hoc pacto nauigationis cupidissimus conqueratur uentos iamdiu non esse et caeli conquieuisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia uectoribus impediat uota? quid si sole aliquis torrere se [*]( \' 16 Tim. p. 22 cf. Orig. contra Cels. 4, 16 ) [*]( 4 suis Gel, r: uis P in rationibus Urs: inritationibus P rotationibus Gel 5 si sup. uers. P 7 estatis P corr r 10 calamus P corr 12 halitus Sab in err: habitus P 14 quidquid P corr 15 omniaque quae Gel: omnia quaeq. P 16 inprobis Sab: inprobris P euenta Gel: euento P 17 ille. P 20 subwersionem P innouatione P corr r 21 etenim Urs: et in P et Gel et inde Klussmannus 22 inquid P corr 28 illas P corr )
nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fouit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. pluit mundus ant non pluit: sibimet pluit aut non pluit, et quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluuiarum effusionibus temperat. pestilentias morbos fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire, ne quod exuberat sic tollat ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?
tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissoluere neque originem ualeas neque causam, et quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum uoluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? quid ergo, quia frigus membris tuis aduersum est et congelare, constringere sanguinis tui feruorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequis, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? ueratrum uenenum est hominibus: numquid ob hanc causam. non debuit nasci? ouilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? morsu animam serpens tollit: maledicas primordiis rerum, [*]( 1 ratione Sdb, r: rationem P 4 otiose *••**••• P otiosae Urs ustulare Urs 11 uliginem Gel, r: oliginem P 12 sicciuitatis P corr decoquit Sab: decoquet P 13 moruos P corr 15 dispendia P 17 dissoluere expunxit c 18 tuas Sab, r: tua P 21 constringere expunxit c 22 hiems r sustinere expunxit c 23 solem P corr nequis Vahlenus: neque P nequeas r non potes Sab 26 obilibus P corr 28 morsu Sab: morsu P maledicas Urs: maledicam si P maledicam scilicet Gel primordiis Sab, r: primordis P )
superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione uerseris, potentioribus dare condicionem uelle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inueneris antiquis constitutionibus fixum. quare habere si locum uestras uultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde uel qui sitis, uobisne sit genitus et fabricatus mundus an in eum ueneritis alienis ex regionibus inquilini. quod cum dicere non sit uestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli conuexione uersemini, desistite arbitrari pertinere ad uos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.
Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di ingerunt et interitus comparatur ab superis frugibus. rogo, cum haec dicitis, non calumniari uos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? trecenti sunt anni ferme minus uel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri : numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris,\' nulla protinus uilitas aut abundantia rerum fuit? hoc. enim primum efficiendum est ei qui\' nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis ut dicitur feriis multiplicium formas sustinuisse discriminum.
atquin uidemus mediis his annis mediisque temporibus ex uictis hostibus innumerabiles esse uictorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse prouentus, uilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent uniuersa pretiorum auctoritate prostrata. [*]( 3 possesione P condicionem: nelle ut Stewechius 6 quaerimonias P est sup. uera. P doceamtis P corr 8 ueneritis P 11 partiliter Urs: pariliter P census Urs: sensu. P 12 *<um totius P 13 di ingerunt scripsi: dii erunt P dii ferunt r adiierunt sic Sab dii eruunt Klussmannus 14 calumniari Sab in err: calumniare P 15 mendaciis Sob, t: mandaciis P 16 fermeme P corr 18 nullam P corr 20 ei Gel: et P 21 omnino Gel: omnia non P 23 atquiii P 24 ex Sab in err: et P 26 inanditi* P annonae Urs 27 prouentos P corr uilitatis P corr )
sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra uoluntatem quaedam bella administrata: et uictoriis postmodum successibusque correcta. quid ergo, dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? si quo tempore fames est irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque ita perducitur res eo ut uicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum * recordatione restituant.
quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. si Alamannos Persas Scythas idcirco uoluerunt deuinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani: quemadmodum Romanis tribuere uictoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? si in Asia, Syria idcirco mures et locustas efferuescere prodigialiter uoluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri uiuerent in his quoque prouinciis Christiani? si apud Gaetulos, † cum aquitanos huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus uerteretur? si in ciuitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis auersione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri uerum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? aut igitur cuncti nihil laetum [*]( 1 quiaset scripsi: quis P qui Sab, r quiret Urs 2 durare Urs: duraret P uitae Klussmannus: ut P om Sab 4 at Urs abundanti\'s P abundantiis. rursus ante Klussmannum 5 at Urs uictoriis P 8 famis P corr 10 ludricris P corr 11 sese per offensionum recordationem Urs post offensionum intercidisse uidentur nunc uenia nunc uel similia 13 aliamannos P corr Alanos Urs 14 scytas P ,17 christiani Sab, r: christianis P 21 getulos P tum Aquitanos Sab et Tingitanos Urs 25 semori P corr 28 laeti Sab )
et tamen o magni cuitores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseueratis deos? ita, non aduertitis non uidetis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? quid est enim aliud irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris crucibus efferati pectoris alienatione bacchari? hoc ergo dii magni norunt perpetiuntur et sentiunt, quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent uenenato in dente natrices. quod leuitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae uirtutis firmitate consistens scire adseueratur a uobis et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spumae iactentur ex ore et ex uerbis ardentibus labrorum siccitas nalbescat?
quod si uerum est istud et est exploratum et cognitum, ecferuescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in diuinitatis alicuius [*]( 7 ** maxima P sic P corr 8 pereunt Sab 9 in adtiersas Heraldus: in aduersa P aduersus Sab in aduersum r res Urs: spes P ominis Sab, r: hominis P 10 traduco Heraldus: traducor P 11 numinum Sob, r: nominum P cur] \'sicut uel cum* Urs ut Canterus cur ut Salm 12 deos, ita non uulgo 15 crucibus Zinkius: crucis P crucem Sab cruces Orellius dolores, cruces Vahlenus 20 sentire Urs 22 scintil*lae P flammeae Salm: flammae P aestuet Salm: aestuent P spumae r: spum\' P spiritum Sab spumas Urs spuma Salm 23 iactetur r: iacietur P iaciat Sab iaciatur Sdlm ex] et P corr 25 ecferuescere r: et feruescere P efferuescere Elmenhorstius motus Sab motos Meursius iactari Sab: iactare P )
quid? quod isto modo non tantum illos leues ac feruidos, uerum, quod ab diis conuenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis uel modicae nullam prorsus optinere rationem. quid est enim tam iniustum, quam aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos labefactare cultores? an numquid idcirco in nos etiam saeuiunt,
ut intestinis uulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi uestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas ualeant contumelias. quinimmo si uerum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque uirtutes. possunt nos, si uoluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali, aut si malum consilium est adgredi nos ui, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, inuitissimis nos eis habitare sub caelo.
nobis secundas tribuant ualetudines, aduersas nobis ac pessimas. opportunis [*]( 2 ubi.. P 3 sita P perturbatione (ne eras) P perturbatio Sab corr in err 8 et Sab 11 aliis Salm: in aliis P in alios Sab legere (g in d corr) P 13 an Urs: at P 16 uesten (e eras) P 17 defenderes (s eras) P exjmnxit c 20 maiestates P corr experianturque P expediantque Urs 22 moruorum P corr 23 enegare P consumere P expunxit c paenitus P 24 mortali aut r: mortalia. ut P Cmortali: aut uel mortalium: sin alia consilium est aggredi nos via, mittant. Urs 25 indignationis Gel indicationis Urs uindicationis Meursius 27 oportunis P. )
quod cum minime fieri testificentur res ipsae neque minus ad nos quicquam neque ad uos plurimum redundare uitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te uideas ratione in aliqua discrepare ? si uerum uobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici: uerba sunt haec, uerba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae.
ceterum dii ueri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. etenim reuera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat: et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. puerile, pusillum est et exile, uix et illis conueniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat et heroas, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae [*]( 2 nistris P corr numorosis P corr 4 oliuetis r: oliuis P 5 n\'num (i eras) P ullum Urs palmitibus Sab in err: palmites P palmitis Gel, r 8 rancescere Sab, r: racescere P ipsius poculi scripsi: ipsius potu P ipsis. potum Gel ipsis positum Salm 9 sin P corr perfidiam Sab: perfidia P 15 adsentatiob. P 16 credite P 17 comprobate P ueri Gel: uestri P 22 sini P 24 summi culminis Sab: summis culminibus P fastidigio P corr 25 exile Sab: exire P 26 et heroas Urs: torrores P et hos Gel 27 crassiorae P corr conditionis P )
uestra sunt haec, uestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. quinimmo, ut uerius proloquar, haruspices has fabulas, coniectores harioli uates et numquam non uani concinnauere fanatici, qui ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando uos uelle rem uenire in inuidiam compererunt, negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam ueterrimi ritus religionum nouarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot, laborum excruciatur aerumnis: et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes uidere, audent adseuerare furiosi quod uos credere non erubescitis sani.
ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum uobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submouere de saeculis. sed si non est molestum, non graue, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex uero disceptationis huius disceptare momenta, audire a uobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeuiant superi et asperati homines inardescant. religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. quid o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae uocis desperatione temptatis? deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio uenerabili inuocare, in rebus fessis totis ut ita dixerim sensibus amplexari amare suspicere execrabilis religio est et infausta, [*]( 1 exsortes Salm 5 nos bellorum Lipsius nos malorum ego malim 6 dii, clamitant] declamitant Sab 8 cerimoniae P 10 angustite P praemitur P 12 neq.neuntes P 20 disputationis Urs Bispectare Salm 22 dii* P 24 tracWotis P 25 rationis Sab, r: rationes P 26 \'disparatione uel disceptatione* Urs temtatis r )