Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Deinde uenimus in loco, ubi Dominus de quinque panibus quinque milia populos saciauit, extensa campania, oliueta et palmeta. Ex hoc uenimus in loco, ubi baptizatus est Dominus noster. In ipso loco transierunt filii Israhel; ibi et filii prophetarum perdiderunt securem et ex ipso loco adsumptus est Helias. In ipso loco est mons Hermon modicus, qui legitur in psalmo. A pede montis ipsius de fluuio ascendit nubes hora prima et exeunte sole uenit super Hierusolimam super basilicam, quae est in Sion, et super basilicam ad monumentum Domini et super basilicam sanctae Mariae et sanctae Sofiae, quae fuit praetorium, ubi auditus est Dominus. Super his locis descendit ros sicut pluuia et colligent eum medici et in ipso cocuntur omnes confectiones per xenodocia, nam multi languores sanantur in ipsis locis, ubi cadit ipse ros. Ipse est enim ros, qui cantatur in psalmo: sicut ros ab Hermon qui descendit in monte Sion. In illa parte Iordanis est fons, ubi baptizabat sanctus Iohannes, ad Iordane milia duo. In ipsa ualle Helias inuentus est, quando ei portabat coruus panem et carnes. In circuitu uallis illius multitudo heremitarum.