Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

De Ptolomaida misimus maritimam. Venimus in finibus Galilaeae in ciuitatem, quae uocatur Diocaesarea, in qua adorauimus, quasi dicentes nobis, amula et canistellum sanctae Mariae. In quo loco erat et cathedra, ubi sedebat, quando ad eam angelus uenit. Deinde milia tria uenimus in Cana, ubi ad nuptias fuit Dominus, et accumsimus in ipso accubitu, ubi ego indignus nomina parentum meorum scripsi, ... ex quibus hydriis duae ibi sunt et impleui unam ex eas uino et in collo plenam leuaui et obtuli ad altare et in ipsa fonte pro benedictione lauauimus.

Deinde uenimus in ciuitatem Nazareth, in qua sunt multae uirtutes. Ibi etiam sedit in sinagoga tomus, in quo abcd habuit Dominus inpositum. In qua etiam sinagoga posita est trabis, ubi sedebat cum aliis infantibus. Quae trabis a christianis agitatur et subleuatur, Iudaei uero nulla rerum ratione possunt agitare, sed nec permittit se foris tolli. Domus sanctae Mariae basilica est, et multa ibi fiunt beneficia de uestimentis eius. [*]( 1 facit B et om. G a ciuitate Br ante milia lacunam indicauit Gildemeister perfriona G pirfiona R personat om. uoce Br 3 tolomaida superscr. 1. m. I. p G maritimam l. m expuncta G et uenimus B 4 galileae semper GR diocessarea B 5 adorabimus G quasi] quia sic Gildemeister anula R amola Br a multis G canistellum G 6 chathedra G ubi sedebat Br, om. GR at R 7 uenit angelus G deinde ad R milia tria] miliarię G an miliario V1" ? cf. Theod. p 139, 13 chanaan G canaan R chana Br 8 nupnitias G aceubuimus BBr ipsum G accui .... (rasura nonn, litt.) G accu- ▼ bito B 9 dum ego G parentom corr. 1. m. G lacunam indicaui Haec fere intercidisse uidentur: in quo loco basilica est, et in ipsa basilica fons est, ex qua illae sex hydriae inpletae sunt, in quibus Dominus aquam in uinum conuertit 10 hydriae B implebi G ex ea GR, om. Br 11 collum R humero Br plena GBr ipso Br 12 lauabimus G lauimus B leuauimus Br 13 nazare B 14 ibi om. G aedit om. R pendit Br thomus R ABCA G abc Br 15 quo G 16 trauis BBr 17 nulla pre iracione G nullo modo Br racione R agitare possunt G possunt eam agitare Br 18 foras Br 19 sunt codd. fiunt scripsi eius om. R ) [*]( XXXVI!!! Itln. HLerosol. ) [*]( 11 )

162
In ciuitate uero illa tanta est gratia mulierum Hebraeis, ut in terra illa inter Hebraeas pulcriores non inueniantur, et hoc dicunt, quia a sancta Maria sibi hoc concessum; nam et parentem suam dicunt eam fuisse; et dum nulla sit caritas Hebraeis circa christianos, illae uero omne sunt caritate plenae. Prouincia similis paradiso, in tritico et in frugis similis Aegypto, modica quidem, sed praecellit Aegyptum in uino et oleo et poma. Melium extra natura altum nimis, super statum hominis talea grossa.