Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

De Ptolomaida misimus maritimam. Venimus in finibus Galilaeae in ciuitatem, quae uocatur Diocaesarea, in qua adorauimus, quasi dicentes nobis, amula et canistellum sanctae Mariae. In quo loco erat et cathedra, ubi sedebat, quando ad eam angelus uenit. Deinde milia tria uenimus in Cana, ubi ad nuptias fuit Dominus, et accumsimus in ipso accubitu, ubi ego indignus nomina parentum meorum scripsi, ... ex quibus hydriis duae ibi sunt et impleui unam ex eas uino et in collo plenam leuaui et obtuli ad altare et in ipsa fonte pro benedictione lauauimus.