Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Ambulantibus nobis per heremum dies V uel VI cameli nobis aquam portantes, sextarium mane et sextarium sero per hominem accipiebamus. Amarescente aqua illa in utres in felle mittebamus in ea harenam et indulcabatur. Familia autem Saracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo, ad uiam sedentes in lamentatione, et sareca missa ante se petiebant panem a transeuntibus et ueniebant uiri ipsarum, adducebant utres cum aqua frigida de interiore parte heremi et dabant, et accipiebant sibi panes et adducebant resticulas cum radices, quorum odor suauitatis super omnia aromata, nihil licentes; quia anathema habebant et dies festos suos celebrabant. Populus autem, qui per ipsum maiorem heremum ingrediebatur, numerus duodecim milia sexcenti.