Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Exeuntibus nobis de Siloa uenimus in agrum, qui conparatus est de pretio Domini, qui uocatur Acheldemach, hoc est ager sanguinis, in quo sepeliuntur omnes peregrini. Inter ipsas sepulturas cellulas seruorum dei; uiri multi uirtutum. Poma et uineas inter ipsa monumenta per loca.

Reuertentibus nobis in ciuitatem uenimus ad piscina natatoria, quae habet quinque porticus, ex quibus una habet basilicam sanctae Mariae, in qua multae fiunt uirtutes. Nam ipsa piscina modo redacta est in stercore et ibi lauantur omnia, quae sunt necessaria in ciuitate. Vidimus et in uno angulo tenebroso catenam ferream, cum qua se laqueauit infelix ludas. Item exeuntibus nobis ad portam maiorem uenimus ad sanctum Isicium, qui ibidem in corpore iacet, ubi etiam et panes erogantur ad homines pauperes et peregrinos, quod deputauit Helena.