Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

De Sion uenimus in basilica sanctae Mariae, ubi est [*]( 2 deforme GR 3 tenia 22 pones R ipsum angulum B 4 multo R 5 murmorantia corr. 1. m. ex murmurantium G murmurantiam R munnuratio Br 6 talis est signus G amplexaa sic G 7 inest G ambas GR 8 et digitas et palmas in ipsa petra apparent G digiti et palmae RBr 9 tollitur G post circa uox habet erasa est G colla habit et sanatur G 10 ille cornus G ungebantur G 11 in om. R ecclesia 2. m. superscr. G 13 et om. R multe lapides R lapides multe G cum quas G 14 beatus add. R post columnella ib erasum est G 15 posita est crux R crux posita fuit Br 17 multe alie miracule quas G mirabilia Br nunc recolo G 18 teata G inclausa G 19 lucello R aurum G ornatam Utn. GR quem GR quae Br quam Gildemeister quae dicunt esse capud martyris theodote Br 20 martera G martyre R esse l. t 2. m. affixa G 21 bibebant RBr aquam add. RBr 22 usro RBr Post bas:lica lacuna est in Br usque p. 175, 14 praeturio congregacio G )

175
congregatio nimia monachorum, ubi sunt et xenodochia uirorum ac mulierum, susceptio peregrinorum, mensas innumerabiles, lecta aegrotorum amplius tria milia. Et orauimus in praetorio, ubi auditus est Dominus, ubi modo est basilica sanctae Sofiae ante ruinas templi Salomonis sub platea, quae discurrit ad Siloam fontem secus porticum Salomonis. In ipsa basilica est sedis, ubi Pilatus sedit, quando Dominum audiuit. Petra autem quadrangulis, quae stabat in medio praeturio, in quam leuabatur reus, qui audiebatur, ut ab omni populo audiretur et uideretur, in qua leuatus est Dominus, quando auditus est a Pilato, ubi etiam uestigia illius remanserunt. Pedem pulchrum, modicum, subtilem, nam et staturam communem, faciem pulchram, capillos subanellatos, manum formosam, digita longa imago designat, quae illo uiuente picta est et posita est in ipso praeturio. Nam de petra illa, ubi stetit, fiunt uirtutes multae; tollentes de ipsa uestigia pedum mensuram, ligantes pro singulis languoribus et sanantur. Et ipsa petra ornata est ex auro et argento.

Et exinde uenimus ad arcum, ubi antiqua porta fuit ciuitatis.